 |
DISCORSO DI PAOLO VI
DURANTE L'ADUNANZA DELLA COMMISSIONE CENTRALE POST-CONCILIARE
Martedě, 24 maggio 1966
Venerabiles Fratres,
Laeto admodum animo huic coetui Nobis interesse placuit, per quem vestra
centralis Commissio «de coordinandis post Concilium laboribus et Concilii
Decretis interpretandis» conventibus Commissionum Post-Conciliarium, qui ad hunc
diem habiti sunt, finem imponit.
Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum, ut adhuc commoto cum mentis affectu
meminimus, sollemnissimo ritu die octavo mensis decembris superioris anni ad
optatum exitum pervenit, idque tam flagrantibus caelestis caritatis indiciis, ut
cogitarent omnes, novam veluti Pentecosten in Ecclesia Sancta iterum esse
factam. Concilii vero decreta nunc ad formam rediguntur normarum iuris, quae
ubique gentium obtineant vim, atque adeo omnes sua auctoritate obstringant; quam
ob rem decreta illa germanae normae fient quibus christianae vitae actio atque
exercitatio dirigatur, eademque in leges atque praecepta convertentur, quibus
ecclesiastica vita nostrae aetatis necessitatibus, prout apostolatus rationes
postulant, aptius maturiusque respondeat.
Temporis interiecto spatio, quo legis vacatio viguit, Commissiones
Post-Conciliares, quas appellant, a Nobis institutae, in concreditum opus
egregie atque impense incubuerunt, sive ut documentorum textus exararent, quae
auctoritate Nostra postea edenda curabimus, sive ut novas conficerent normas,
sicut Concilii Patribus placuit. Quarum Commissionum labores Nos attento studio
sumus prosecuti.
Postquam vero illae sua munia accurate absolverunt, vos, venerabiles Fratres,
in unum convenistis, qui in Centralem Commissionem ad commemoratos labores
coordinandos atque ad decreta recte interpretanda allecti estis, qua rerum
experientia, sapientia atque virtute polletis. Vestrum praecipuum munus in id
spectavit, ut ea consilia, de quibus deliberatum est, in unum coalescerent,
impulsionem ad effectum consequendum acciperent, atque unitatis et ordinis
veluti sigillum magni reputandum obtinerent.
Postquam autem tempus elapsum est, quo data est opera normis statuendis atque
deliberandis, nunc easdem normas in rem gradatim deducere oportet; scilicet
procedendum est ad morum renovationem, ad instituta temporum necessitatibus
aptanda, ad mutuas vitae rationes in melius ordinandas, ad fovendas
necessitudines et colloquium inter Pastores et greges, ita ut in Cristo, Supremo
nostrarum animarum Pastore, omnia opportune renoventur atque instaurentur.
Cum proxime sacra accedant Pentecostes sollemnia, quae efficiunt ut Christi
Vicarii animus solacium Divini Paracliti eiusque opem atque praesentiam in
antecessum praegustet, pergratum Nobis sane est flagrantissima vota facere, ut
Spiritus Sanctus excitet in omnibus christianae renovationis proposita, recte
agendi voluntatem confirmet, animosque permoveat ad evangelicae perfectionis
iter alacriter terendum, sub ductu Illius, cui ex ipsius Dei mandato, munus
concreditum est dominicum gregem moderandi, docendi, pascendi atque
sanctificandi.
Haec ut prospere eveniant, Omnipotenti Deo preces admovere non cessabimus, ac
dum vobis impensissimas gratias agimus de labore peracto, Apostolicam
Benedictionem, in caelestium gratiarum auspicium, vobis singulis universis ac
vestris gregibus peramanter in Domino impertimus.
|