 |
DISCORSO DI PAOLO VI AI
PARTECIPANTI AL CONGRESSO INTERNAZIONALE DI TEOLOGIA DEL CONCILIO
Sabato, 1° ottobre 1966
Venerabiles Fratres!
Filii in Christo dilectissimi, atque clarissimi venerandique Magistri.
Libentissimo sane animo vos coram admittimus, proxime post conclusum
Congressum ex omnibus nationibus de Theologia Concilii Vaticani secundi; atque
uti ineunte vestra congressione fecimus, ita nunc, eadem expleta, Nostram vobis
declaramus magnam laetitiam bonamque spem de coetu, quem, fraterna coniuncti
amicitia, studiis traditi subtilibus, novis ducti consiliis, celebravistis.
Gratus animus a Nobis profitendus est tum Pontificiis Studiorum Universitatibus
tum Athenaeis ecclesiasticis, Romae florentibus, quod novum hunc eundemque magni
momenti conventum consentientibus voluntatibus coegerunt, id communiter
spectantes, ut, novis contractis amicitiae rationibus, operam sociarent sive cum
Superioribus Institutis ecclesiasticis, in studia theologica incumbentibus, sive
cum sacrarum doctrinarum studiosis, Professoribus, Magistris, Scriptoribus,
Investigatoribus. Item a Nobis grates sunt vobis omnibus agendae, qui vel
sermones habendo, vel in coetibus consistendo ad felicem singularis huius
congressus exitum contulistis. Quam ob rem omnibus vobis et salutem, et gratias,
et vota dicimus, qui honorifice catholicorum scholam et doctrinam veluti hic
repraesentatis.
Iam in Epistula, quam ad venerabilem Virum Iosephum Pizzarda Cardinalem
dedimus, aperte significavimus quam opportune studium collocetis in reputandis,
perspiciendis, interpretandis, vulgandis actis Concilii, quaeve sint viae
rationesque, vobis iam cognitae, ad quas vestram doctorum virorum operam dirigi
oporteat. Nunc vero praeclaram offerri Nobis occasionem putamus, ut vobiscum cum
brevitate rationem investigemus - quam vestra haec salutatio vel magis in
promptu ponere videtur - officii Nostri cum Vestro; mandati Nobis impositi,
divinam Revelationem tutandi et interpretandi, cum munere vobis delato, fidei
doctrinam cognoscendi et explanandi; denique, Magisterii ecclesiastici, quod
Nobis, licet immeritis, divino consilio creditum est, cum studio atque
disciplina sacrae Theologiae, cui vacatis.
Huiusmodi enim rationes Magisterii cum Theologia, non modo videntur Nobis et
sunt maximi ponderis, sed praesentissimae etiam hodie existimandae sunt.
Quod in primis affirmamus, quia hoc tempore per quosdam hominum circulos
proclivitas serpit, vel ad infitiandam vel ad extenuandam rationem Theologiae
cum Ecclesiae Magisterio. Nam cum ad intellegendum propositum et animum
eruditorum hominum nostrae aetatis mentem convertimus, hanc veluti peculiarem
notam in iis deprehendimus, quod iidem, plus aequo propriis viribus confisi,
arbitrantur quamlibet reiciendam esse auctoritatem, ac statuunt suo quemque
marte procedere posse ad cuiusvis generis cognitionem hauriendam et, pro
cognitionis gradu, ad vitam componendam. Dolendum sane est, hanc libertatem, seu
potius licentiam, plus minusque quandoque extendi ad ipsam fidei cognitionem et
ad ipsam theologicam scientiam. Quo fit, ut nulla exterior, seu transcendens
regula accipiatur, quasi vel totus veri ambitus intra humanae rationis limites
contineatur aut etiam ab ea producatur; vel nihil definitum et absolutum statui
possit, quod ulterius et contra progredi nequeat; vel quodvis systema eo magis
valeat quo plenius respondeat subiectivis instinctibus et affectionibus. Hinc,
magisterium auctoritativum pariter reicitur, vel, ad summum, ad errores
praecavendos valere solummodo dicitur. Haud difficile est perspicere his
opinionibus non modo debitam Ecclesiae reverentiam detrectari, sed ipsam
theologiae germanam naturam et notionem subverti.
At vero illud maximi momenti est, quod Magisterio et Theologiae communis est
radix, scilicet divina Revelatio, quae per Spiritum Sanctum catholicae Ecclesiae
tradita est, in eaque asservatur. Etenim probe nostis, Ecclesiam, cum a
Conditore suo mandatum accepisset nuntiandi Evangelium omnibus gentibus, ad
huiusmodi munus rite explendum constitutam esse fidissimam veritatis magistram
et charismate indefectibilis veritatis pollere. Cuius rei sibi semper conscia,
Ecclesia numquam profiteri destitit, se in mundo esse columnam et firmamentum
veritatis (cfr. 1 Tim. 3, 15).
Ex divina autem Christi voluntate, huius indefectibilis veritatis norma
proxima et universalis nonnisi in authentico Ecclesiae Magisterio inveniri
poterit, cuius est depositum fidei fideliter custodire et infallibiliter
declarare (cfr. Conc. Vat. I, Sess. III, c. 4: Denz-B.
1798). Apostolis enim Christus Dominus promisit Spiritus Sancti donum, quo
testes evangelicae veritatis fierent usque ad ultimum terrae (cfr. Act.
1, 8); ipsis potestatem tribuit docendi cum auctoritate: Data est mihi omnis
potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes docentes eos
servare omnia, quaecumque mandavi vobis (Matth. 28, 18-19); iisdem
denique pollicitus est Spiritum veritatis (cfr. Io. 14, 16-17) et
praesentiam suam numquam defuturam (cfr. Matth. 28, 20), qua quidem in
docendo contra omnes errores praemunirentur.
Praeterea, quod summum etiam momentum habet arctamque inter Magisterium et
Theologiam coniunctionem confirmat, illud est, quod Magisterium et Theologia
idem propositum assequi student: nempe sacrum Revelationis depositum custodire,
altius usque introspicere, exponere, docere, defendere: hoc est, Ecclesiae
humanique generis vitam lumine divinae veritatis collustrare, ita ut omnes
homines, ad sempiternam salutem perducantur. Grande sane opus, idemque summi
momenti Nobis, Episcoporum Collegio, vobisque, Filii et Magistri dilectissimi,
perficiendum proponitur.
At Magisterium et Theologia propriis officiis et donis inter se differunt.
Etenim sacra Theologia - ratione a fide collustrata, nec sine aliquo Divini
Paracliti lumine, ad quod doctor theologus docilem animum advertere debet (cfr.
Litteras Enciclicas Pii Papae XII, Humani generis) - officium
exsequitur divinae Revelationis veritates perfectius cognoscendi atque
pervestigandi; fructusque sui laboris in christianae societatis, ac praesertim
in ipsius Magisterii notitiam perferendi, ut, per doctrinam ab ecclesiastica
Hierarchia traditam, cuncto christiano populo lumen fiant; denique adiutricem
navandi operam, ut Veritas, quam Magisterium auctoritate declarat, latius
proferatur, illustretur, comprobetur atque defendatur.
Magisterium autem, ob potestatem a Christo Iesu acceptam, atque ob Spiritus
Sancti donum, sibi datum, quo Dei populum docet (cfr. Const. Apost. Lumen
gentium, nn. 21-25) munere fungitur in primis ab Apostolis acceptam
doctrinam tradendi et testificandi, ut universae Ecclesiae et totius humanae
familiae propria fiat; tum eam ab erroribus et mendaciis integram servandi;
deinde auctoritate iudicandi, divina Revelatione lumen praebente, de novis
doctrinis, deque rationibus a Theologia propositis, ut novae solvantur
quaestiones; denique auctoritate proponendi novas altioresque divinae
Revelationis investigationes, eiusdemque Revelationis ad nostra haec tempora
accommodationes, quas Magisterium, Spiritus Sancti lumine adiutum, existimat cum
Iesu Christi doctrina fideliter concordare.
Sacra igitur Theologia duplicem habet rationem cum Ecclesiae Magisterio atque
cum universa Christianorum Communitate. Ea namque in primis medium quodammodo
obtinet locum inter fidem Ecclesiae atque eiusdem Magisterium. Etenim
sollicitudine permota agnoscendi quomodo christiana Communitas fidem suam in
mores traducat, eiusque percipiendi veritates, voces, quaestiones, atque
propensiones, quae Spiritus Sanctus in populo Dei excitat (. . . quid
Spiritus dicat Ecclesiis, Apoc. 2-7), sacra Theologia viis ac
rationibus, suae scientiae propriis, expendere debet hanc fidem in vitae
actionem adductam eiusque proposita, ut ea conferat cum verbo Dei atque cum
doctrinae patrimonio fideliter ab Ecclesia tradito, ut solutionem proponat
quaestionum, quae oriuntur ab eius comparatione cum vitae usu, cum historia
atque cum humana investigatione; atque adeo auxiliatricem det operam, ut
Magisterium pro suo munere sit semper lux et regula Ecclesiae, utique non supra
Verbum Dei, sed eidem ministrans.
Quapropter Ecclesiae Magisterium magnum commodum utilitatemque capit ex
fervidis et operosis theologorum studiis, atque ex eorum socia libentique opera;
sive ipsi, divinam Revelationem scriptis vel oretenus traditam pervestigando,
arcanas subtilesque eius signititiones atque praecipuas compendiosasque notiones
detegunt; sive, diligenter interpretando universam nostrae aetatis mentis
culturam atque hominum experientiam, contendunt eorum quaestiones perspicere
atque dissolvere, luminis ope, quod ab historia salutis manat.
Magisterium enim absque sacrae Theologiae auxilio poterit quidem fidem tueri
atque docere, sed magna cum difficultate illam altam plenamque cognitionem
pertingere, qua indiget, ut muneri suo cumulate satisfaciat, cum non charismate
Revelationis vel inspirationis ditatum se reputet, sed tantum charismate
adsistentiae Spiritus Sancti.
Praeterea sacra Theologia altero fungitur munere, si eius rationes cum
Magisterio reputantur; mediam nempe adhibet Magisterio operam, ut huius doctrina
populus christianus recte instituatur, ad fidem et mores quod attinet.
Nam in tradendis disciplinis theologicis fit, ut Ecclesiae doctrina formam
sumat omnibus partibus definitam atque ad scientiae rationem redactam; ita ut
respondere possit quaestionibus ab universis christifidelibus propositis.
Theologia praeterea Magisterio argumenta atque auxilia praebet, quibus
ostendatur doctrinam fidei esse humanae rationi consentaneam; insuper Theologia
sacrorum Pastorum mentem recte conformat, sive in excelso sive in humili
auctoritatis gradu constitutorum: eosque ita instituit, ut vere fidei et
christianorum morum magistri evadant.
Sacrae Theologiae opera destitutum, Magisterium instrumentis careret, sibi
necessariis ad illum gignendum agendi cogitandique concentum, quo universa
Communitas christiana regi debet, ut sentire ac vivere possit ad Iesu Christi
praecepta et normas.
E duplicis vinculi consideratione, quo sacra Theologia cum Ecclesiae
Magisterio atque cum Christianorum hominum societate coniungitur, quaedam
oriuntur animadversiones: hae vero ad mentem consiliumque spectant, quibus
doctores theologi, ex proprio munere res divinas altius perscrutantes, suum
officium in Ecclesia exsequantur oportet, ut salubrem utilitatem habeat, ac
mansuris fructibus sit ferax.
Animadversionum prima ad studium illud pertinet, quo doctores theologi suam
operam aliis prompto animo ferant. Ii enim in hoc valde laetantur, ac valde
laetari debent, quod et christianae Communitati et Magisterio sese addictos
sciunt.
Eorum munus magno Ecclesiae muneri interseritur, quod eo spectat, ut hominum
animis impertiatur Salus; quam ob causam, excellens eorum momentum non potius in
novis opinionibus doctrinisve proponendis consistit, quam in constanti ac
studiosa cura verba vitae aeternae dicendi; ita ut in animis penitus
insideant eosque ad fidem Iesu Christi, unius omnium Servatoris, vel perducant,
vel in ipsa confirment. Qua de re, doctores theologi potissimum operam dabunt
rebus et quaestionibus investigandis, quae animorum salutem magis respiciant,
atque cum Ecclesiae Magisterio sollicitudinem communicabunt, in fidelium
notitiam perferendi non aliquam a semetipsis inventam, sed ab uno Iesu Christo
traditam veritatem, utpote quae in sancta Ecclesia, ductu sacri eius Magisterii,
ab omnibus ubique fide teneatur.
Veritati etiam inserviunt; immo, quotiescumque aliquod in Ecclesia docendi
munus ab auctoritate susceperunt, ii quoque fiunt quodammodo magistri veritatis.
Ipsis propterea summae religioni erit, veritati fidei et Ecclesiae doctrinae
fideles permanere; pari ratione cavebunt, ne facilis cuiusdam plausus et aurae
popularis cupiditate alliciantur, qua securae doctrinae, a Magisterio traditae,
detrimentum inferatur; Magisterium dicimus, quo in Ecclesia ipsius Christi
Magistri persona geritur. Quin etiam summo in honore habebunt, sese obsequentes
perspicacesque Magisterii interpretes praestare, cum persuasum habere debeant,
nihil christiano populo universoque humano generi aeque prodesse, quam certam
salutis veritatum notitiam habere, atque hasce veritates ab iis tantum servari,
quibus Christus Iesus dixit: Qui vos audit, me audit (Luc. 10,
16).
Animadversionum secunda studium respicit communionis, quae vobis sive cum
universa plebe Dei, sive cum Sacra Hierarchia, sive denique inter vos ipsos
Theologiae doctores intercedere debet.
Huiusmodi communionis studium ad ipsam christianae vocationis essentiam
pertinet, sicut Ioannes Apostolus docet (cfr. 1 Io. 1, 2-3); sed
peculiari modo ad essentiam etiam pertinet optimae cuiusque theologicae viae
atque rationis. Divina Veritas in universa christiana societate a Spiritu Sancto
servatur: quam ob rem illic veritatem eo facilius invenietis, quo artius intimo
communionis vinculo coniuncti vixeritis cum universa fidelis populi societate,
et humilitate cordis aemulando parvulos, quibus caelestis Pater suae
naturae suorumque consiliorum mysteria apertius revelat. Divina veritas a
Spiritu Sancto in Ecclesia, praecipue sacri Magisterii ope, asservatur atque
illustratur; quam ob causam, vos in primis eo securius illa veritate potiemini,
quo magis cum Ecclesiae Magisterio toto pectore coniuncti eritis; quodsi in veri
inquisitione ab ipso discesseritis, ut arbitrio Vestro singularia itinera
teratis, periculum erit, ne magistri sine discipulis, ab omnibus seiuncti,
efficiamini, aut laborem perdatis, nullo edito fructu in fidelium societatis
utilitatem, aut etiam de recta via excedatis, iudicium vestrum, non sensum
Ecclesiae, pro veritatis norma eligentes: quae eligendi ratio inconsulte sane
fieret, quaedam esset áresis, vel ad haeresim panderet viam.
Praecipue autem nunc insistere volumus officio, quo tenemini, mutuam inter
vos ipsos communionem servandi. Eo quod a diversis regionibus ortum ducitis
atque a diversis traditionibus, quod attinet ad rem spiritualem cultumque
humanum, estis profecti, et eo quod diversis necessitatibus ac difficultatibus
debetis succurrere, patet ad diversa vos studium conferre, diversas esse apud
vos institutionem et methodos inquirendi, diversa iudicia. In materiis tam difficilibus
et a communi experiendi ratione seiunctis, scilicet in quaestionibus theologicis,
moderata quaedam diversitas opinionum componi potest cum unitate fidei et
fidelitate erga doctrinas et normas Magisterii. Nihil ergo admirationis ea
inicit, quin immo utilis est habenda, quatenus ad altiorem et accuratiorem
inquisitionem argumentorum impellit, eo consilio ut plena Veritas per sinceras
ac diligenter elaboratas disputationes tandem comparetur.
Hae autem illud, quod ipsis est propositum, tunc solummodo consequentur, si
communionis servandae fovendaeque voluntate fulciantur et constanter ducantur,
qua nempe mutua egregia existimatio ac mutua reverentia alantur; qua efficitur,
ut in sodali agnoscamus fratrem, requirentem sedulo ac religiose eandem
veritatem; qua denique nitamur imprimis eius rationes et argumenta intellegere,
antequam iudicium de eo feramus. Ut paucis dicamus, studium caritatis habeatur
oportet, quo inducimur, ut erga alios ita nos geramus, quemadmodum cupimus ut
erga nos se alii gerant, et quo potissimum exoptamus, ut una simul de plena
veritate Iesu Christi gaudeamus. Quo acrius veritatem quaesieritis, sincera
caritate moti, eo magis in illius cognitione et in Ecclesiae famulatu
proficietis.
E cogitationibus, quas adumbrando simul suscepimus, facile comperimus opus
Theologorum propriam habere methodologiam, ab ea differentem, quae in
profanis disciplinis obtinet, quae tamen, ea de causa, non minorem indolem
doctrinarum pervestigationis et certae cuiusdam rationis et viae prae se fert.
Hoc ideo fit quod instrumentum, quo ea utitur, non est merus intellectus
ratiocinans, sed intellectus credens, ratio videlicet, qua fide illustratur et
roboratur. Cogitatio theologica est quiddam participatum et analogicum prae
cogitatione divina, quae simplicissima veritate sua omnes comprehendit veritates,
quas theologus, Revelatione innixus, paulatim nec sine labore detegit. Fides
necessaria est theologo magis quam acumen mentis: ita vir quidam Theologiae
peritus scripsit (A. Stolz, Introductio in Sacram Theologiam);
fidem dicimus, Deo revelanti habendam; fidem dicimus, Ecclesiae praestandam,
quae, Spiritu Sancto assistente, Revelationem integram servat; fidem dicimus,
Magisterio Ecclesiae tribuendam, quod illam cum auctoritate explanat et
interpretatur, cum Christum Jesum Magistrum repraesentet eiusque sit quasi
instrumentum.
Spiritus veritatis et caritatis, qui Ecclesiam quoad singulos eius ordines
illuminat et sanctificat, ita ut unusquisque mandatum sibi munus recte gerat,
illuminet et sanctificet opus vestrum, ita ut toti Communitati et animis vestris
frugiferum evadat.
Sed, antequam sermoni huic Nostro finem imponimus, aliquid etiam a vobis,
Filii in Christo dilectissimi, petere placet. Opem Nobis, quaesumus, ferre ne
gravemini, in Catholica veritate sustinenda defendendaque, in eiusdemque
veritatis dando publice testimonio. Adsitis, precamur, Nobis Nostrisque
Fratribus in Episcopatu hac in re fraterno animo. Multum enim de ope vestra
confidimus; quoniam persuasum est Nobis, si praesto sitis, fore ut hinc minus
sit onerosum hinc magis fructuosum munus divinitus Nobis universoque Episcoporum
Collegio impositum, sive fideliter servandi catholicae doctrinae depositum, sive
fidem palam testificandi, sive in dies latius Christi nomen disseminandi.
Volumus denique ut vos, qui hoc Conventu magnum gaudium et spem eximiam Nobis
attulistis, fidelitatem in modum filiorum Nobis confirmetis, antequam discedatis,
et ut paternam Nostram Benedictionem Apostolicam accipiatis, quae laudi vobis et
adiumento vertat.
|