The Holy See
back up
Search
riga

DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI
ALLA VII SESSIONE PLENARIA DEL «CONSILIUM
AD EXSEQUENDAM CONSTITUTIONEM DE SACRA LITURGIA»

Giovedì, 13 ottobre 1966

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,

Ecce adstat Consilium ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia, quod amanter et reverenter oportet salutemus, occasione oblata plenarii eius, qui nunc agitur, Conventus; ecce revera collegium amplissimum, constans e viris gravissimis et peritissimis, qui inter se sapienter coniuncti et e variis orbis terrarum partibus oriundi, fructus proferunt studiorum et pietatis suae, et una simul opus summi momenti perficiant, id est ut textus liturgicos Ecclesiae recognoscant, novo ordine constituant normas formasque, quibus eadem Ecclesia germani cultus divini sancta mysteria celebret, populum fidelem instituat ad iis participandum, ad preces publicas et communitatis proprias fundendas, ad vitam ducendam spiritualem, eamque impensiorem reddat et virtute sanctificatrice uberius alitam.

Magna igitur cum reverentia et magno cum animi oblectamento vos coram admittimus vobisque gratias agimus pro adventu hoc Vestro, quo fit, ut persona et cogitationes Nostrae huic operi Vestro praeclarissimo quodammodo socientur. Pro quo quidem opere gratias vobis persolvimus: quid enim utilius esse potest Ecclesiae his ipsis temporibus, quae Concilium subsequuntur? Quid efficacius ad flammam pietatis in eius sinu suscitandam, ad promerenda auxilia Spiritus Sancti et ad vim ei tribuendam, qua attrahat, erudiat, sanctificet animas?

Saepe recogitamus de labore Vestro arduo et sapienti, qui pertinet ad recognoscendam sacram Liturgiam secundum mentem Concilii Oecumenici; ac videntur Nobis tria in exsequendo opere tam implicato multamque prudentiam postulante apparere. Primum munus vestrum eo spectat, ut in sacras caerimonias inquiratis, quae in Ecclesia fieri consueverunt; his recognoscendis et in aptiorem formam redigendis operam datis. Haec quidem inquisitio, licet ipsa non peculiares habeat difficultates, cum eae caerimoniae sint omnibus notae, tamen singulares animi dotes exposcit: rerum nempe sacrarum reverentiam, qua adducimur, ut eiusmodi caerimonias ab Ecclesia in cultu divino adhibitas in honore habeamus; pium quendam respectum traditionis, qua hereditas pretiosa et veneratione digna nobis est impertita; exigit intellegentiam historiae, quod attinet ad compositionem rituum, qui nunc recognoscuntur, et ad eorum veram significationem sive eucologicam sive symbolicam, et ad alia, quae sunt generis eiusdem.

Idcirco neque ante concepto proposito sine causa res mutandi neque festinatione, quasi iconoclastarum propria, quae impellit, ut omnia corrigantur et convertantur, haec inquisitio ducatur, sed religiosa prudentia et reverentia cum sapientia copulata. Oportet enim quaeramus id, quod est melius, potius quam id, quod est novum; in rebus autem novis ea, quae nobis referunt thesauros pietatis christianae illarum aetatum, quibus ea potissimum floruit, praeoptare volumus inventis hoc tempore a nobis inductis; attamen hac de causa sermo Ecclesiae horum temporum non est ita reprimendus, ut quoddam «canticum novum» edere nequeat, si afflatus Spiritus Sancti ad hoc ei vires revera suppeditat (cfr. Const. Sacrosanctum Concilium 23).

Alterum vero munus vestrum idque maximae prudentiae hoc est: perscrutatio modorum, quibus Liturgia exprimatur sive verbis vel musica vel cantu, sive gestu vel ipsa ritus actione. Quanta cum diligentia considerandi sunt fontes biblici singulorum actuum liturgicorum, quantum studium conferendum, ut lex orandi concordet cum lege credendi, scilicet ut precatio in sua significatione servet ubertatem doctrinae et ut sermo sacer accommodetur ad rem dogmaticam, quam continet, et ad rectam dispositionem, qua iis, quae celebrantur, suus veluti gradus tribuatur: his rebus oportet eruditionem vestram impendatis, ut estis viri doctrinis dediti, ingenium vestrum, ut litterati et artifices, sed etiam ad haec applicetis oportet animos vestros amore Dei, Christi eiusque regni accensos; animos vestros dicimus, qui, ut opinamur mysticam effusionem in spirituali colloquio sunt experti. Hoc quippe studio, quod ex oratione ab unoquoque vestrum Deo admota et in vitae usum deducta, vim vigoremque suum intimum haurit et quod artis etiam adiumenta sibi asciscit magnum fit peritiae vestrae experimentum; hoc ipsum operi emendationis, cui insistitis, addet, una cum arcana pulchritudinis specie supernum donum seu charisma universalitatis; cui iungetur charisma diuturnitatis, perennis nempe cuiusdam iuventutis. Liturgia autem merito tam praestantibus donis ornatur.

Neque haec animi contentio, qua is nititur genus dicendi splendidum, sacra Liturgia sane dignum, assequi, vos sini: aliud munus humanissimum oblivisci, quod hisce temporibus in propositis eorum, qui renovandae Liturgiae student, dici potest praeponderare, munus scilicet eo pertinens, ut caerimoniae liturgicae sint planae et apertae fidelium multitudini sive quoad facultatem eas intellegendi, sive quoad rationes, quibus exprimuntur, sive quoad exsecutionem (cfr. Const. Sacrosanctum Concilium 11, 14, etc.). Hic quoque labor quo formae et sermo sacrorum rituum aptantur ad necessitates pastorales, ad finem catecheticum cultus divini, ad institutionem spiritualem et moralem fidelium, ad desiderium animae cum Deo se coniungendi, ad naturam signi sacri, qua fit, ut comprehendi possit et experiendo cognosci etiam quoad virtutem suam religiosam, quantam scientiam ex usu haustam, quantam caritatem a vobis postulat, qui estis artifices novae Liturgiae et repertores thesaurorum eius, usque adhuc abditorum; sacrae Liturgiae dicimus, in qua volumus, ut pulchritudo et simplicitas, sententiarum gravitas et perspicuitas, argumentum et brevitas, soni ab antiquis aetatibus accepti vocesque horum temporum in novum quendaa concentum apte conveniant. Praecelsum munus id efficiendi Ecclesia Dei vobismet ipsis mandavit.

Haec, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, vobis diximus, ut ostenderemus, quanti opus, ad quod assidue incumbitis, faceremus. Animadvertimus autem id latius patere aliaque complecti officia aliasque praebere utilitates, quatenus videlicet moderamini ampla et multiformia incepta ad renovationem spectantia, quae Constitutione Concilii de sacra Liturgia sunt excitata. Vetustae et bene meritae Nostrae Sacrae Rituum Congregationis est novas formas definire ut instituta certa et obligantia, et eas, quae vigent, tueri; istius vero Consilii est advigilare hoc tempore, quo experimenta fiunt novarum rationum cultus divini, quae in singulis regionibus ecclesiasticis temptantur eoque inducuntur, corrigere devios conatus, qui hic illic possunt deprehendi, cohibere eos, qui sine permissione ad suum arbitrium agunt, quod quidem rectam disciplinam orationis publicae perturbare potest et circa ipsam doctrinam gignere errores. Itaque vestrum est pravos usus prohibere, cunctantes et obnitentes exstimulare, vires excitare, egregia incepta provehere, bene merentes laude afficere. Quod munus moderatorum hoc tempore magni momenti est, et ad id singularem in modum vos confirmamus. Scientes vero, quanta cum vigilantia, quanta cum prudentia vos idem geratis vobis propter hoc gratiam habemus. Licet autem varietas linguarum habeatur et novitas rituum, quos studium renovationis in Liturgiam invexit, tamen nihil assumatur, quod cum auctoritate et officii onerisque conscientia ab Episcopis et ab hac Sede Apostolica non sit iuste probatum, nihil, quod cultu divino sit indignum, nihil quod manifesto sit profanum neque idoneum ad exprimendam interiorem illam sacramque vim orationis, nihil demum singulare et insolitum, quod, nedum foveat pietatem communitatis orantis, ei admirationem moveat eamque perturbet atque impediat, ne pietas traditioni inhaerens convenienter et legitime excolatur, ad hoc enim quod attinet, suaderi videtur, ut procedatur veluti per gradus secundum paedagogiae praecepta.

Non sine animi gaudio advertimus parvos sed utiles commentarios vestros qui Notitiae inscribuntur, huiusmodi opus iam efficere. Quod quidem commentariorum de alia etiam re bene meretur, ob quam libenter honorem adhibemus huic Consilio; scilicet quod per totam Ecclesiam nuntia pertinentia ad liturgicam disciplinam et incepta divulgat, hoc modo studens alios movere ad aemulationem in bono exemplo praebendo, et fovere legitimam varietatem rationum, quibus Liturgia exprimitur, ac simul in primariis rebus unitatem, quam in vita liturgica Ecclesiae semper magni aestimare debemus.

Gaudemus etiam de accurato et recte disposito labore in quo Consilium versatur eo cum studio se devovendi, quod aliis in exemplum praelucet, et iis cum effectibus, qui iam sunt felices et copiosi et quos tales futuros esse licet praesagire. Ecclesia, quae post celebratum Concilium ad opus attendit, quo huius incepta compleantur ac decreta ad usum deducantur, laetatur de hoc pio ac nobili labore, quatenus pertinet sive ad fidelitatem erga praescripta Concilii, qua totus conformatur ac ducitur, sive ad magnitudinem negotiorum, quae expediuntur, sive ad celeritatem, qua opus fit, quantum eius ratio difficilis et multiplex atque necessitas perfectionis, qua res oportet absolvantur, id sinit.

Exsistunt vero nonnullae quaestiones magni ponderis, quas Purpuratus Pater Consilii Praeses significavit, et quae postulant, ut peculiari cum diligentia considerentur, etiam a Nobis. Ex quibus una musicam sacram respicit, quae studia movet multorum, sive eorum, qui Liturgiae sunt periti, sive eorum, qui musicam colunt. Haec quaestio ampla indiget lucubratione, quae sine dubio in posterum quoque fiet, prout hinc experientia pastoralis, illinc ingenium musicorum mutua ratione se attingere pergent, quod exoptamus ut benevole et fructuose agatur. Instructio, qua eiusmodi rationi inter Liturgiam et musicam intercedenti consuletur, faciliorem reddet eam concordiam et restituet - ita fore confidimus - novam quasi sociam operam, quam duae voces sublimes Spiritus humani sibi invicem praebeant: oratio et ars. Conventus de Musica sacra nuper Chicagiae celebratus hanc spem Nostram confirmat. Hic autem in memoriam revocare cupimus ea, quae Constitutio universalis Synodi Sacrosanctum Concilium hac de re statuit, honorem dans et Liturgiae et musicae (nn. 39, 44, 112, 114, 115, 116, 120, 121), id tantum monentes indolem pastoralem et communitatis propriam, qua renovatio liturgica est insignis et quam Concilium postulavit, exigere, ut musica et cantus sacer recognoscantur et perficiantur quod attinet ad eorum rationes, quibus cum actione sacrorum rituum, ut nunc esse debet, coniungantur, eandemque utrique praebere opportunitatem nova quasi merita colligendi novamque gloriam sibi comparandi in artis et religionis provincia, et ad hoc hortari, secundum illud: «Musica sacra tanto sanctior erit quanto arctius cum actione liturgica connectetur» (n. 112).

Alia quaestio, inter omnes digna in quam potissimum mentes intendantur, pertinet ad Ordinem Missae. Iam compertum habemus opus patratum, non ignorantes, quot disceptationes erudite ac meditate habitae eo referantur, sive circa textum praedicti Ordinis Missae sive circa compositionem novi libri Missalis et calendarium sacrorum sollemnium. Agitur autem de re tam gravi et momenti tam universalis, ut facere non possimus quin antea Episcopos consulamus quam ea, quae considerate sunt proposita, auctoritate Nostra approbemus.

Interea, Venerabiles Fratres et incliti cultores disciplinae liturgicae, pergite studia vestra atque labores. Semper vos erigat conscientia magnae utilitatis, quam opere Vestro causae fidei affertis, cuius professio publica et sollemnis fit cultu divino et quae ex eo solacium percipit, quod singulis et societati obveniat; de utilitate loquimur, quae opere Vestro accedit illi epiphaniae seu manifestationi Christi, quam Liturgia verbis, sacramentis, sacerdotio talem efficit, ut ab animis credentium quasi sensibus percipi possit, et quam in iisdem vivacem reddit; utilitatem significamus, quam Ecclesia accipit e Liturgia, seu sermone sacro, qui purus effectus, altius assurgit, et quo ea talem se praebet, qualis est, videlicet Corpus mysticum, Christo, capiti suo, iunctum, humanitas redempta et quasi amantissima Sponsa omnia dans Christo ab eoque omnia recipiens; utilitatem dicimus, quae populo Dei comparatur, qui in Liturgia, dummodo sit perspicua, simplex, divini afflatus plena, sapientiam, pacem, unitatem, sanctifìcationem potest invenire de utilitate denique tractamus, qua cunctos huius aetatis homines iuvatis, quos, blandiente humili et mirabili pulchritudine sacrae Liturgiae, quae e germanis formis elucet, vocatis ad reperiendam eximiam illam regionem amissam, quae scilicet propria est spiritus et in qua ineffabili et incomparabili modo praesens adest mysterium divinum.

Quemadmodum diximus, pergite naviter atque fidenter; et adiuvet vos persuasio vobis non deesse, immo certam esse fiduciam et benevolentiam Nostram; ac demum vos adiuvet lux, Signum amoris, Christi Domini, pro quo suscepistis labores et in cuius nomine Nos, qui indigne eius personam getimus, vobis benedicimus.

                                                            

top