 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI MEMBRI DEL CONSILIUM AD EXSEQUENDAM
CONSTITUTIONEM DE SACRA LITURGIA
Venerd́, 10 aprile 1970
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,
Gaudemus sane vos, qui, Bennone Cardinali Gut Praeside, Consilium ad
exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia effecistis, quod, post conditam
Sacram Congregationem pro Cultu Divino, iam dimittitur, ex animo salutare et
alloqui. Respicientes opus per hos annos a vobis patratum, impellimur, ut pro
tot tantisque laboribus gratias vobis maximas agamus. Etenim prompti et alacres
ad rem implicatam et perdifficilem cum peritia incubuistis, nullam exspectantes
mercedem, sed solum Ecclesiae utilitati servire studentes. Arduum profecto
negotium hoc vestrum fuit: siquidem documenta, quibus Constitutio illa Concilii
ad usum paulatim deduceretur, erant apparanda ipsique textus liturgici, diuturno
usu probati, in novam rationem redigendi aut novae omnino formulae conficiendae.
Quae difficultates si considerantur, mirandum est, quod tanta rerum copia iam
est perfecta et absoluta; ut praecipua tantum attingamus , commemorare libet
plures Instructiones aliaque documenta edita et Iibros subsidii causa a
nonnullis sodalibus vestris conscriptos, novum Ordinem Missae, Variationes in
Liturgiam Hebdomadae Sanctae inductas, ritum Baptismi, ad parvulos spectantem,
Diaconatus, Presbyteratus, Episcopatus, Matrimonii, ordinem lectionum Missae,
exsequiarum, professionis religiosae, Calendarium Romanum. Proxime autem, post
assiduos labores, divulgabitur Missale Romanum, quod subsequentur praeter alia
Breviarium Romanum, ritus Confirmationis et Baptismi adultorum, Martyrologium
Romanum recognitum, secundus Liber Pontificalis, Caeremoniale Romanum. Hoc
totum opus vestrum collustraverunt principia per Constitutionem Concilii de
sacra Liturgia sancita. Ex illa enim, ut ita dicamus, « magna Charta »
renovationis liturgicae motus quidam circa cultum divinum in Ecclesia originem
traxit, eo pertinens, ut homines nostrae aetatis capaces fierent ad animi sensus
in sacra Liturgia vere efficaciterque exprimendos, et ut simul hereditas
Ecclesiae Latinae, hac in re, quantum fieri posset, servaretur.
His duabus rationibus, quae non semper inter se facile componi poterant,
Liturgiae instaurandae operam navastis. Itaque textus, sive antiqui sive ad
nostrum cogitandi modum aptati sive emendati, comparati sunt, qui et
numerosiores essent iis, quibus antea usi sumus, et spirituali significatione
uberiores; ritus vero, ex eiusdem Concilii voluntate, simpliciores redditi ac
tales, ut res apertius declararent. Peculiari vero modo contendistis, ut
amplior locus daretur verbo Dei, quod Sacris Bibliis continetur, ut theologia
maiorem vim haberet ad liturgicos textus atque adeo lex orandi cum lege credendi
aptius concineret, ut cultus divinus vera quadam simplicitate ac nobilitaretur,
simul vero ut populus Dei, praesertim eo quod usus linguae vulgaris
permitteretur, Liturgiae formulas melius intellegeret sacrasque celebrationes
actuosius participaret. Ita feliciter evenit, ut Concilium Vaticanum
Secundum, non modica ex parte opera et sollertia vestra, vitam Ecclesiae
salubriter renovaret quod attinet ad admirabile illud commercium hominum cum Deo
ac Dei cum hominibus, quod in Liturgia haberi contingit. Cum igitur Consilium
hoc vestrum post egregiam operositatem desinit et praedicta Congregatio ut pars
stabilis Curiae Romanae commissum sibi munus iam naviter exsequitur, placet
Nobis optata quaedam proferre, quae ad proximum et futurum tempus referuntur.
Omni scilicet studio curandum erit, ut renovatio sacrae Liturgiae pie,
sapienter, fideliter, non ad cuiusvis arbitrium, peragatur ac tandem abstineatur
ab experimentis, a competenti Ecclesiae auctoritate non probatis. Non est
sacrificium Deo acceptum, quod ei, neglectis Ecclesiae praeceptionibus,
offertur. Mente igitur, quae voluntati Concilii Oecumenici inhaereat,
instauratio liturgica erit perficienda atque in re tam sancta, utpote quae ad
cultum divinum vitamque spiritualem pertineat, animorum unitas et concordia
omnino custodienda, tuenda, provehenda. Integra ergo et pia permaneat
Ecclesiae oratio maiusque in dies robur accipiat; per eam honor Dei et religiosa
fidelium alacritas in dies magis magisque augeantur. Haec ominati, vobis
singulis universis Benedictionem Apostolicam singulari cum caritatis aff ectu
impertimus.
|