 |
ENCOMIO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI VINCITORI DEL «CERTAMEN VATICANUM»
Venerdě, 15 maggio 1970
Venerabilis Frater ac dilecti Filii,
Quemadmodu, superioribus annis, ita et nunc, post editum certamen Vaticanum,
libenti vos animo salutamus, qui cultum humanitatis Latinae tuemini atque
fovetis hac quidem aetate, quam neminem fugit esse satis alienam ab huiusmodi
studiis; quae tamen - ut verbis Ciceronis utamur - «adulescentiam alunt,
senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium
praebent» (Pro. Arch., 7). Sed non in hoc tantum positum est eorundem
studiorum momentum: etenim, praesertim in Ecclesia, quae Latina vocatur, ob
veram utilitatem est annitendum, ut thesaurus ille Latinitatis, quasi hereditate
acceptus, servetur, recolatur, provehatur. Ut notum est, maximam partem sermone
Latino conscripti sunt doctrinarum eiusdem Ecclesiae fontes, quos mente
comprehendant oportet ii, qui disciplinae theologicae, philosophicae, iuris
prudentiae aliisque operam navant. In rem sane verba cadunt, quibus Concilium
Vaticanum Secundum, de institutione sacerdotali agens, monuit sacrorum alumnos :
«eam linguae Latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et
Ecclesiae documenta intelligere atque adhibere possint» (Optatam totius,
13). Profecto altior illa studia exercendi ratio, quam hodie postulant, valde
imminuatur ideoque detrimentum ipsi afferatur Ecclesiae, si discipuli atque in
universum sacerdotes ad haec praestabilia monumenta, propter sermonis Latini
ignorationem, non amplius accedere valeant. Ceterum, cum animorum cultura in
Occidente aliisque plurimis orbis terrarum partibus sermone rebusque Romanis
potissimum nitatur, aequum est hoc commune veluti fundamentum cognosci, excoli,
amari.
Ne igitur putaveritis munus vobis implendum, qui, Hectore Paratore, viro
clarissimo, moderante eiusque sodalibus adiuvantibus, in commentarios, qui
«Latinitas» inscribuntur, curam intenditis, ad somnia quaedam litteratorum, a
vitae usu remota, pertinere; sed persuasum vobis habete illud esse atque esse
debere etiam ministerium, quod in Ecclesiae hominumque societatis emolumentum
obeatis. Confirmare ergo vos cupimus ad instandum nobile opus, quo efficitis, ut
e monte Vaticano sonet haec vox Latini sermonis, cuius pulchritudo et gravitas
non mutatur, dum aliae res humanae eaeque plurimae citissimo cursu rapiuntur.
Ob alteram etiam causam estis huc congregati: ad memoriam videlicet celebrandam
eximii viri, ante duo saecula vita functi, Ioannis Dominici Mansi, qui fuit
gloria civitatis Lucensium, unde Venerabilis Frater Henricus Bartoletti,
Episcopus titulo Myndiensis idemque Administrator Apostolicus illius
archidioecesis, aliique ornatissimi cives, huius eventus gratia, exspectati
venerunt; qui quidem fuit decus Ordinis Clericorum Regularium Matris Dei, cuius
hodiernum Rectorem Generalem hic praesentem salvere iubemus; qui denique
Ecclesiam universam et pastorali suo studio et ingenti scriptionum copia
illustravit. Huius enim sacrorum Antistitis eruditio, praesertim quod ad
catholica Concilia attinet, doctis hominibus adhuc est admirationi et usui.
Verumtamen id, quod antea diximus, hic quoque obtinet: centum enim amplius
volumina, quae ille incredibili diligentia edidit, sunt lingua Latina exarata,
cuius quoque illum constat fuisse peritum. Hac igitur sollemni Mansianae laudis
celebratione vinculum illud, quo praesertim ecclesiasticae disciplinae et lingua
Latina inter se continentur, iterum ob oculos ponitur. Haec habuimus, quae ad
vos animo benevolo et amanti diceremus; cuius testis sit Apostolica Benedictio,
quam vobis, vestris necessariis et operis Vestri sociis «in nomine Domini»
impertimus.
|