 |
DISCORSO DI PAOLO VI AL CONSIGLIO DELLA SEGRETERIA GENERALE DEL «SYNODUS
EPISCOPORUM»
Venerdì, 15 gennaio 1971
Venerabiles Fratres,
Intimo gaudio afficimur, dum vos coram adstantes cernimus, qui Urbem petistis
tertium acturi conventum Consilii Secretariae Generalis Synodi Episcoporum.
Vester enim conspectus menti Nostrae gratam ingerit recordationem Nostrorum in
Episcopatu Fratrum, communionisque hierarchicae vincula, in profectum Ecclesiae
Sanctae Dei, artiora et firmiora reddit.
Supervacaneum sane est hic iterum commemorare, quanti faciamus opus a vobis
Consilio Secretariae Generalis Synodi impensum, necnon curam, qua auxiliatricem
operam confertis ad apparandum proximum eiusdem Synodi coetum generalem, quem
indiximus, quique, Deo favente, cogetur pridie Kalendas Octobres huius anni, cum
liturgica memoria recoletur S. Hieronymi, Presbyteri et Ecclesiae Doctoris.
Gratias tunc agemus Deo, quia «bonum et iucundum est habitare fratres in unum» (Ps.
132, 1): accedent enim ad Nos ab omnibus Conferentiis Episcopalibus delecti
Antistites, eorumque licebit uti consiliis circa duas quaestiones, quae maxime
Nobis cordi sunt: sacerdotium ministeriale dicimus et iustitiam in mundo.
Etenim experiendo his proxime praeteritis annis clarius intelleximus, quam vera
essent et ad nostrorum temporum necessitates accommodata ea quae Concilium
Oecumenicum Vaticanum II docuit, nimirum «Optatam totius Ecclesiae renovationem
. . . a sacerdotum ministerio . . . maxima ex parte pendere»
(Optatam totius, Prooemium). Hac igitur de causa consentaneum erat ut res
tanti momenti pro vita Ecclesiae - quam quidem suis studiis nuper etiam
collustrarunt non solum singulae Conferentiae Episcopales, sed etiam theologi
spiritualisque vitae magistri - primum praeberet argumentum in proximo coetu
Synodi perpendendum.
Quaestio vero de iustitia in mundo promovenda eo spectat ut magis in dies
Catholica Ecclesia conferat ad instaurandam in mundo hodierno iustitiam socialem,
ac quidem tam difficili eius historiae tempore. Copiose profecto de his rebus
egit Oecumenicum Concilium Vaticanum II, praesertim in admiranda Constitutione
Pastorali de Ecclesia in mundo huius temporis; Nosque Ipsi ad huiusmodi
quaestionem animum saepe convertimus, potissimum in Encyclicis Litteris, quae a
verbis «Populorum progressio» incipiunt. At vero hoc argumentum novum semper
exposcit studium novumque nisum, ut Ecclesiae opus in hac provincia iugiter
renovetur et veris necessitatibus respondeat. Sane ex «ipsa missione religiosa (Ecclesiae)
munus, lux et vires fluunt quae communitati hominum secundum Legem divinam
constituendae et firmandae inservire possunt» (Gaudium et Spes, 42).
Gratias igitur vobis, Venerabiles Fratres, agimus ex animo, et vobiscum preces
Nostras fundimus ut «desursum» «a Patre luminum» (Cfr. Iac. 1, 17)
adiutorium illud descendat, quod fructus afferat laborum quos impenditis amplius
pervestigandis, ut oportet, quaestionibus quas commemoravimus, quasque
pertractandas suscipiet proximus Synodi coetus. Sit superni huius «doni
perfecti» (Ibidem.) pignus, sit benevolentiae Nostrae testis Apostolica
Benedictio, quam peramanter vobis omnibus impertimus.
|