 |
DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI AL CAPITOLO GENERALE DELL'ORDINE DI
SANT'AGOSTINO
Lunedì, 20 settembre 1971
Dilectissimi filii,
Gaudemus vos ex animo consalutare hic apud Nos et hanc Apostolicam Sedem
congregatos, vos Capituli Generalis sodales, qui universum Ordinem Fratrum
Sancti Augustini repraesentatis.
Ad vitam cuiusvis Instituti religiosi maximum solent habere momentum huiusmodi
conventus. Immo Concilium Vaticanum II eorumdem Capitulorum Generalium pondus
paene immensum adauxit, cum iis mandaret, ut cuiusque Instituti renovationi -
quae imprimis est spiritualis - praeessent. Magnam igitur fiduciam in hisce
coetibus Ecclesia collocavit. Huius rei semper memores oportet sint illi, quibus
officium commissum est eorumdem partem habendi.
Ad vestrum Capitulum Generale quod attinet, novimus iam electum esse novum
Priorem Generalem, Theodorum Tack, quem hic praesentem iubemus salvere,
fructuosam ei tam gravis muneris functionem precantes. Ipse successit Augustino
Trapé, viro doctrinae et institutionis Augustinianae peritissimo, cui egregiam
existimationem Nostram libenter significamus. Eidem autem Capitulo Vestro
propositum est, ut non solum electiones, stato temporis spatio revoluto, fiant,
sed etiam ut nonnullae quaestiones communi consilio expendantur, quae hodie
vitam vestram praecipue attingunt.
Cordi enim vobis est, ut rem spiritualem Ordinis Vestri, quae in doctrina et
exemplo beati Augustini praesertim innititur, refoveatis. Haec est una e «sanis
traditionibus», quae «fideliter agnoscantur et serventur», ut praedictum
Concilium Vaticanum provide monuit (Perfectae caritatis, 2).
Profecto Vigor spiritualis sit Ordinis Vestri prima commendatio.
Videmus vos huius disciplinae studia alacres promovere atque opera Episcopi
Hipponensis, vulgari interpretatione ad textum primigenium adiecta, in vulgus
emittere. Ita fit, ut huius Ecclesiae Doctoris doctrinam, quae est uberrimus
thesaurus, cuius vos decet esse operosos assiduosque cultores et unde nostrae
etiam aetatis homines multa possunt haurire, salubriter propagetis.
Verumtamen satis non esset in eiusmodi laboribus tantum eruditionis causa
Versari. Etenim ex illo thesauro et ex tota traditione spirituali vestra quam
plurima vos ipsi derivetis oportet in vitam vestram, maxime illam cum Deo
conversandi consuetudinem, ex qua anima eum continuo amoris studio requirit. In
adhortatione, quam nuper omnibus religiosis adhibuimus, summum momentum
orationis nisi sumus in sua luce collocare atque haec verba proferre non
dubitavimus: «Neque obliviscamini historiae testimonium, fidelitatem videlicet
orationi servatam aut eius neglectionem, esse veluti paradigma vigoris aut
occasus vitae religiosae» (Evangelica testificatio, 42).
Qua in re est attendendum recte quidem orationem liturgicam seu communitatis
propriam hodie extolli, sed inde non consequi, ut privatam cuiusque precationem
languescere aut prorsus abici liceat; sunt enim apto et fecundo nexu inter se
componendae. Sanctum Augustinum audite: «Alternet pro tempore sonus vocum,
perpetua sit vox interiorum. Cum convenis ad ecclesiam hymnum dicere, sonat vox
tua laudes Dei: Dixisti quantum potuisti, discessisti, sonet anima tua laudes
Dei» (Enarr. in Ps. 102, 2; PL
17, 1317).
Laetanter accepimus vos in Constitutionibus praecepisse, ut domus conderentur,
in quibus sodales Vestri, a laboribus apostolicis quiescentes, tempus satis
diuturnum transigere possent. Ibi ergo vires corporis et animi queunt reficere,
studia rei theologicae et pastoralis, novarum etiam inquisitionum ratione habita,
exercere, potissimum vero «transformari renovatione mentis» (Cfr. Rom.
12, 2).
Quae quidem Constitutiones, secundum mentem Concilii a vobis apparatae, quibus
Regula Sancti Augustini explanatur, quasi quidam «codex vitae» vim suam plane
obtineant. Iuvat iterum auctoritatem eiusdem universalis Synodi interponere,
quae hos est effata: «Meminerint . . . omnes spem renovationis ponendam esse
magis in diligentiore regulae et constitutionum observantia quam in
multiplicandis legibus» (Perfectae caritatis, 4).
Cum praeterea a Concilio iubeamini ad fontes vitae religiosae continenter
redire, studiose considerandum vobis est maximum pondus, quod in Familia
Augustiniana communitati tribuitur. Quapropter Iordanus de Saxonia, sodalis
vester, haec affirmavit: «. . . diligenter inspiciendo intentionem beati
Augustini . . . invenimus quod ipse totam Religionem suam super communitate vel
melius communione fundavit» (Vita fratrum, ed. R. Arbesmann et W. Hümpfner,
New York 1943, 1, 1, p. 7).
Vobis enim vita communis non est quoddam subsidium coenobiali institutionis, sed
veluti finis, ad quem vos cotidie contendere oportet; est enim ea quasi quaedam
palaestra caritatis, quae «est vinculum perfectionis» (Col. 3, 14). In
ipso igitur initio Regulae vestrae recte haec posita sunt verba: «Primum propter
quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima
una et cor unum in Deum». Haec vero non ad unamquamque solummodo domum sed etiam
ad totum aedificium Ordinis sunt referenda. Itaque singuli sodales, communitates,
provinciae persuasum sibi habeant non dissociatis inceptis sed coniunctis
viribus rem vestram proficere.
Neque saeptis domorum vel finibus totius Familiae Augustinianae hunc caritatis
unitatisque sensum licet contineri sed is universam Ecclesiam necesse est
amplectatur. Notum est quam ardenti amore Legifer Pater vester sit Ecclesiam
prosecutus: «Amemus», inquit, «Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius;
illum sicut patrem, istam sicut matrem» (Enarr. in Ps. 88, S. 2, 14;
PL. 37).
Hic ignis, qui intus ardet vos apostolatui addicit, ei etiam, qui inter illos
exercetur, qui luminis Evangelii sunt exsortes. Cui operi missionali, naturae
Ordinis Vestri omnino consentaneo, vos scimus quidem diligenter incumbere, sed
his temporibus illud etiam magis urgetur. Quam «necessitatem caritatis»
missionalis Sanctus Augustinus ipse hisce verbis significavit: «Sunt . . . apud
nos, hoc est in Africa . . . . innumerabiles gentes, in quibus nondum esse
praedicatum Evangelium . . . quotidie nobis addiscere in promptu est . . . neque
ullo modo recte dici potest istos (interiores) ad promissionem Dei non pertinere.
Non enim Romanos, sed omnes gentes Dominus semini Abrahae, media quoque
iuratione promisit . . . In quibus ergo gentibus nondum est Ecclesia, oportet ut
sit» (Ep. 199, 12, 36-48; PL. 33, 922-923).
Ad maiorum vestrorum institutis non discendentes, statuistis, nova quadam acti
impulsione, rem theologicam excolere. Vestigiis quidem inhaerentes Sancti
Augustini, cuius doctrina sacra est veluti theologia mentis et cordis,
pervestigationes vestrae ad praesentis quoque aetatis quaestiones pertineant
atque adeo hominibus, qui nunc sunt, utiles evadant.
Hac ex parte libenter commemoramus Institutum Patristicum «Augustinianum», a
vobis Romae nobili ausu magnoque molimine conditum. Id enim congruit spiritui
Concilii Vaticani II, quod studio Patrum Ecclesiae, quatenus sunt sive pastores
et verbi Dei praecones, sive sacrorum Bibliorum interpretes atque theologi,
novam vim addidisse cognoscitur. Vota facimus, ut hoc Institutum, feliciter
inchoatum, Deo adiuvante vestraque annitente diligentia, incrementis augeatur.
Ad theologicas vero inquisitiones quod attinet, in memoriam revocanda est arcta
inter Magisterium Ecclesiae et doctrinam sacram coniunctio. Quemadmodum non
ignoratis, his temporibus plures arbitrantur in hac disciplina se proprio marte
procedere posse, nullam exteriorem regulam accipientes. Sed ita ipsa germana
natura theologiae eiusque notio subvertuntur. Non licet oblivisci Ecclesiam a
Conditore suo constitutam esse fidelissimam veritatis magistram et charismate
indefectibilis veritatis pollere. Cuius «indefectibilis veritatis norma proxima
et universali nonnisi in authentico Ecclesiae Magisterio inveniri poteri, cuius
est depositum fidei fideliter custodire et infallibiliter declarare» (Allocutio
ad eos, qui Conventui de Theologia Concilii Vat. II interferunt 1 Oct. 1966;
AAS 58, 1966, pp. 890-891).
Huiusmodi obsequii erga Magisterium et Petri Sedcm exemplo vobis praelucet
Sanctus Augustinus, qui intima necessitudine haesit Ecclesiae Romanae, «in qua -
verbis eius utimur - semper apostolicae cathedrae viguit principatus» (Ep.
34, 7; PL 33, 163).
Dilectissimi filii, estote ergo Augustiniani, qui vere proprieque dicuntur;
atque charisma Ordini Vestro proprium fideliter servare, magis in dies
frugiferum reddere et, ubi opus est, exsuscitare studete!
Vehementer optantes, ut Capitulo Vestro Generali gratia divina ubertim aspiret,
vobis hic praesentibus cunctisque sodalibus vestris Benedictionem Apostolicam
amanti animo impertimus, quam etiam ad sanctimoniales Ordinis Vestri, ad sororum
Congregationes, quae Augustinianam vestram vitae institutionem sequuntur, et ad
Fraternitates vestras saeculares seu Tertium Ordinem volumus pertinere.
|