 |
CONCISTORO PER LA NOMINA DI TRENTA NUOVI CARDINALI
ALLOCUZIONE DEL SANTO PADRE PAOLO VI DURANTE IL CONCISTORO SEGRETO
Lunedì, 5 marzo 1973
Venerabiles Fratres Nostri, Sanctae Romanae et Catholicae Ecclesiae Cardinales Episcopi,
Presbyteri atque Diaconi, congregati hodie in nomine Domini ad hoc celebrandum
Consistorium, mentes nostras intendamus oportet in ipsum venerandum coetum,
quem vosmet efficitis, quemque nomine Sacri Cardinalium Collegii appellare
consuevimus. Secundum historiam Ecclesiae et ius canonicum illud eius Membris
munus mandatur, ex quo Summo Pontifici adsint ut praecipui consiliarii et
cooperatores, eum adiuvantes ad apostolicum officium regendae Ecclesiae
implendum. Ita fit, ut iidem Cardinales quasi Senatum constituant, qui
Successori Petri assistit, quem apostolum Christus voluit esse «perpetuum ac
visibile unitatis fidei et communionis principium et fundamentum» (Lumen Gentium,
18). Quapropter
hoc ipsum Sacrum Collegium quodammodo dici potest «pars corporis nostri», ut
in antiquis documentis ecclesiasticis scriptum invenimus (Cfr. WERNZ, II, 459); atque iam notam et
nunc accuratius definitam indolem induere potest eximii «Presbyterii» Romanae
Ecclesiae, in medio quidem et in comparatione collegii Episcoporum, cuius
amplissimam potestatem in hierarchica communione exercendam cum potestate Nostra
ut Pastoris universalis Concilium Oecumenicum recens peractum dilucide exposuit.
Quodsi hoc institutum ecclesiasticum, Presbyterium dicimus, ab eodem Concilio ut
instrumentum ad implicatum munus pastorale Episcoporum adimplendum aperte
memoratum est, id ipsum Nobis videtur modo certo atque recte disposito
comprobare causam cur Nostrum et vestrum Collegium exsistat et variam eius et
uniformem compositionem, quae ex libera et sola electione, quam perficit Romanus
Pontifex, oritur. Hoc etiam dignitatem confirmat, qua idem Sacrum Collegium ornatur et, quibus fruitur, praerogativas, quarum prima est,
cum Apostolica Sedes vacat, electio successoris Episcopi Urbis Romae atque adeo
Romani Pontificis, altera vero eo pertinet ut vestras Ecclesias peculiari
ratione repraesentetis. Hae enim per vosmet ipsos - quemadmodum tituli
cardinales vobis attributi symbolice ostendunt - unitatem et «catholicitatem»
Ecclesiae universalis originaliter et significanter participant, hic, ubi ex
voluntate Christi eadem apparet ut «Mater et Caput».
Ne ergo admirationem
moveat, quod Nos, exemplum Ioannis XXIII, Decessoris Nostri recolendae memoriae,
secuti, opportunum duximus, ut Sacri Cardinalium Collegii traditum numerum
nonnihil augeremus in idem cooptando nova Membra, eaque dignissima, quorum
nomina, vobis iam cognita, mox e tabulis publicis legemus. Cum enim Ecclesiae
compages dilatata sit et incrementis amplificata, expedit ut, ad decorem et
adiutorium non solum totius collegii Episcoporum sed etiam Nostrum, ipsi Patrum
Cardinalium Collegio Vigor accrescat.
Hoc sane moti consilio, eiusdem Collegii
Membra hodie sic adaugemus, ut numerum attingat, qui usque adhuc numquam est
effectus. Verumtamen visum est Nobis normam statuere, quod ad Cardinales attinet,
qui iure fruuntur Romanum Pontificem eligendi; scilicet decernimus, ne numerus
Purpuratorum Patrum facultate praeditorum illam electionem participandi centum
viginti personas transgrediatur. Exoptamus praeterea, ut huiusmodi norma, probe
perpensa, diutinam vim habeat utque in apostolico officio Successores Nostri eam
velint servare.
In indice Cardinalium, quem brevi, ut dictum est, proferemus,
non continentur hodie nomina Patriarcharum Ecclesiarum Orientalium. Hoc etiam
propterea evenit, quod desiderio, a quibusdam ex ipsis significato, satisfacere
voluimus. Nihilominus, occasionem nanciscemur magis in dies utendi eorum
consiliis, quae magni aestimamus, atque fraterna eorundem cooperatione; quin
immo quaestionem nobiscum ponimus, num conveniat opportunitatem expendere eorum
opera fruendi, quam ad electionem Summi Pontificis forsitan possint conferre.
Item Nobiscum quaerimus, num expediat facultatem considerare associandi Sacro
Cardinalium Collegio, ad tanti ponderis munus, illos, quos Synodus Episcoporum,
e totius orbis sacrorum Pastorum corpore veluti manans, elegit - iis non
exceptis, qui a Romano Pontifice designantur - ut, in ipsam Synodum
repraesentantes, Consilium Secretariae Generalis eiusdem Synodi constituerent.
Sed antequam nomina novorum Cardinalium recitemus, nolumus omittere quominus
illos commemoremus Collegas vestros, qui tempore proxime praeterito ex hac vita
ad patriam migrarunt, sui desiderium et vitae exemplum, grata recordatione
dignum, relinquentes.
Inter eos liceat Nobis meminisse nomina trium Cardinalium
vita functorum, ad quos ipsa cogitatio Nostra pie et amanter advolat: Cardinalem
dicimus Eugenium Tisserant, qui multos annos Decanum Sacri huius Collegii egit,
virum non uno nomine bene meritum et illustrem, et a quo ordinationem
episcopalem accepimus; Cardinalem Iosephum Pizzardo, qui impigra navitate
innotuit, et a quo ad ministerium huius Apostolicae Sedis sumus adsciti;
Cardinalem denique Angelum Dell’Acqua, qui fuit Noster Vicarius Generalis pro
Romana Dioecesi, et, cum sacrae peregrinationis causa Lapurdi commoraretur,
elapso mense Augusto repentina morte abreptus est. Horum ceterorumque
Cardinalium, qui de vita exierunt, gratam memoriam retinemus iisque religiosa
suffragia impertimus.
Sed alia res eaque singularis est Nobis nunc vulganda:
volumus enim vos revocare ad nuntium, quod in superiore Consistorio, acto die
vigesima octava mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono,
edidimus circa duo Membra in Sacrum Collegium cooptata, quorum nomina tunc «in
pectore» reservavimus.
Nunc vero primum illorum renuntiare gaudemus:
Venerabilem Fratrem Stephanum Trochta, Episcopum Litomericensem in Cecoslovachia.
Hunc in Collegium vestrum adlegere statuimus non solum ut merita eiusdem
Pastoris fidelis animarumque studio incensi palam agnosceremus, sed etiam ut
amoris affectum testaremur, quo inclitam regionem illam, cuius ipse est filius,
prosequimur quamque pluribus de causis carissimam Nobis habemus.
Ne statim vero
tunc eius nomen patefaceremus, retinuit Nos, quod Iosephus Cardinalis Beran,
venerandus ille Praesul, adhuc vivebat, quamquam gravi morbo erat correptus, ex quo non post multum temporis
mortuus est; qui quidem, etsi extra patriae fines degebat, titulum servabat
praeclarae archidioecesis Pragensis; retinuerunt Nos potissimum desiderium et
spes, quae Sedes Apostolica neque tum deposuit neque deponit in praesenti, eo
spectantia, ut interim conatus proficerent suscepti ad recte componendam
Ecclesiae in Cecoslovachia et regimen canonicum dioecesium ibidem existentium.
Quoniam his diebus proxime praeteritis, per nominationem et ordinationem
quattuor Episcoporum illius regionis, ad huius rei exitum, inchoatum quidem
ideoque non absolutum, pervenimus - spe autem tenemur fore, ut optata Nostra mox
progressione quadam ad effectum feliciter deducantur - laetantes hoc nuntium
proferimus, quod, ut nihil dubitamus, laetitiam ac delectationem praebebit non
modo catholicis sed etiam universo populo Cecoslovachiae.
Alterum etiam in
animo fuit eligere egregium Ecclesiae ministrum, qui de ea optime meruit
fidelitate, diuturnis cruciatibus et acerbitatibus, quarum illa, id est
fidelitas, erat origo; fuit ipse quasi regnum et lumen huiusce fidelitatis tot
Episcoporum, sacerdotum, religiosorum, religiosarum et fidelium Ecclesiae
Dacoromanae ritus Byzantini. Loquimur de Venerabili Fratre Iulio Hossu, Episcopo
Claudiopolitano- Armenopolitano, qui die vicesima octava mensis Maii anno
millesimo nongentesimo septuagesimo e vita discessit.
Hic autem, cum de
proposito Nostro certior factus esset, Nos enixe rogavit, ne id exsequeremur,
causas afferens, quae tantam dignitatem testabantur et virum ostendebant insigni
exemplo sui ipsius prorsus immemorem, nec non Ecclesiae suae servitio modo
animos commovente deditum, ut officio Nos obstringi sentiremus optatis eius
obsequendi saltem sic ut eius in Cardinalium Collegium cooptationem tunc non
annuntiaremus.
Nunc vero, cum is morte decesserit ex hominum conspectu, apud
quos grata eius memoria ac triste desiderium adhuc vigent, paene obligari Nos
putamus, ut universa Ecclesia, maxime Ecclesia Dacoromana, hanc voluntatem
Nostram cognoscat, unde solacium capiat et animorum hauriat confirmationem,
itemque intellegat quibus de causis idem propositum Nostrum non prius quam hodie
enuntietur.
Nunc autem recensere iuvat lectissimos Praesules, quos ob cuiusque promerita,
dignos existimavimus, qui amplissimo Collegio Vestro in hoc Sacro Consistorio
aggregarentur:
Hi sunt:
ALBINUS LUCIANI, Patriarcha Venetiarum; ANTONIUS RIBEIRO,
Patriarcha Lisbonensis; SERGIUS PIGNEDOLI, Archiepiscopus titulo Iconiensis;
IACOBUS ROBERTUS KNOX, Archiepiscopus Melburnensis; ALOISIUS RAIMONDI,
Archiepiscopus titulo Tarsensis; HUMBERTUS MOZZONI, Archiepiscopus titulo
Sidetanus; AVELARIUS BRANDÃO VILELA, Archiepiscopus Sancti Salvatoris in
Brasilia; IOSEPHUS CORDEIRO, Archiepiscopus Karachiensis; HANNIBAL MUÑOZ DUQUE,
Archiepiscopus Bogotensis; BOLESLAUS KOMINEK, Archiepiscopus Vratislaviensis;
PAULUS PHILIPPE, Archiepiscopus titulo Heracleopolitanus; PETRUS PALAZZINI,
Archiepiscopus titulo Caesariensis in Cappadocia; ALOISIUS APONTE MARTÍNEZ,
Archiepiscopus Sancti Ioannis Portoricensis; RADULFUS FRANCISCUS PRIMATESTA,
Archiepiscopus Cordubensis; SALVATOR PAPPALARDO, Archiepiscopus Panormitanus;
FERDINANDUS IOSEPHUS ANTONELLI, Archiepiscopus titulo Idicrensis; MARCELLUS
GONZÁLEZ MARTÍN, Archiepiscopus Toletanus; LUDOVICUS IOANNES GUYOT,
Archiepiscopus Tolosanus; HUGO POLETTI, Archiepiscopus titulo Aemoniensis seu
Civitatis novae; TIMOTHEUS MANNING, Archiepiscopus Angelorum in California;
PAULUS YOSHIGORO TAGUCHI, Archiepiscopus Osakensis; MAURICIUS OTUNGA,
Archiepiscopus Nairobiensis; IOSEPHUS SALAZAR LÓPEZ, Archiepiscopus
Guadalaiarensis; AEMILIUS BIAYENDA, Archiepiscopus Brazzapolitanus; HUMBERTUS S.
MEDEIROS, Archiepiscopus Bostoniensis; PAULUS EVARISTUS ARNS, Archiepiscopus Sancti Pauli in Brasilia; IACOBUS DARCY
FREEMAN, Archiepiscopus Sydneyensis; NARCISSUS JUBANY ARNAU, Archiepiscopus
Barcinonensis; HERMANNUS VOLK, Episcopus Moguntinus; PIUS TAOFINU’U, Episcopus
Apianus.
Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et
Pauli ac Nostra creamus et sollemniter renuntiamus Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinales, Praesules, quorum nomina modo protulimus.
Ex his ad ordinem
Diaconorum pertineant:
SERGIUS PIGNEDOLI, ALOISIUS RAIMONDI, HUMBERTUS MOZZONI,
PAULUS PHILIPPE, PETRUS PALAZZINI, FERDINANDUS IOSEPHUS ANTONELLI.
Ceteros vero
pertinere volumus ad Ordinem Presbyterorum.
Cum dispensationibus, derogationibus,
et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris, et Filii, et
Spiritus Sancti. Amen.
|