The Holy See
back up
Search
riga

DISCORSO DI PAOLO VI AI DELEGATI
AL CAPITOLO GENERALE DELLA CONGREGAZIONE
DEL SANTISSIMO REDENTORE

Venerdì, 6 ottobre 1973

 

Dilecti filii,

Salutem vobis ex animo impertimus, qui in Capitulo Generali Congregationis vestrae Sanctissimi Redemptoris congregati, magni momenti negotia tractatis ad vitam ipsam Familiae vestrae pertinentia; nominatim vero salvere iubemus novum Superiorem Generalem, cui munus et onus commissum est eandem Congregationem vestram inter difficultates nec paucas nec leves huius aetatis regendi et «in pascuis virentibus» collocandi (Cfr. Ps. 22, 2).

Capitulum Generale est praeclara opportunitas - quae singulis Institutis praebetur - recogitandi de vera sua natura, de fine sibi proposito atque officio in Ecclesia implendo, et deliberationes capiendi, quae salutarem vim habeant ad ipsam sodalium vitam. Non enim Capituli Generalis munus absolvitur electionibus faciendis legibusque condendis, sed id oportet totius corporis vigorem spiritualem et apostolicum promoveat (Cfr. Litterae Ap. motu proprio datae Ecclesiae Sanctae, 1, 2). Quapropter in huiusmodi conventu tota Familia coram Deo colligitur, ut audiat vocem Dei et renovationi suae consulat, quae - quemadmodum pro tota Ecclesia - «essentialiter in aucta fidelitate erga vocationem eius consistit» (Unitatis Redintegratio, 6).

Congregatio vestra a Sancto Alfonso, Doctore piissimo, instituta est, ut membra ipsius se sanctificarent assidua et accurata imitatione Christi necnon actioni apostolicae insisterent, potissimum extraordinariam curam animarum exercendo, et sic etiam animas maxime derelictas salubriter contingerent.

Dilecti filii, vos estis servi Dei, propria quidem et principali huius vocis significatione; etenim «per vota Deo summe dilecto estis mancipati», ut Concilium Vaticanum Secundum docet (Lumen Gentium, 44); mancipari autem in lingua Latina idem valet ac in alterius dominium et proprietatem transferri. Vos oportet sitis imitatores Christi, quemadmodum eadem universalis Synodus cunctos religiosos monuit (Cfr. Perfectae Caritatis, 2 a.), quasi confirmans et in ampliore luce ponens voluntatem legiferi patris Vestri. Eo ergo est contendendum, ut vita cuiusque vestrum in unitate quadam componatur et Christus cotidie quaeratur corde sincero atque magnanimo. Cotidie oportet Christum induere, quod est principium et finis et compages totius conversationis vestrae, quod attinet sive ad singulos sive ad communitates vestras.

Ita profecto Christum praesentem redditis in mundo, qui ab eo, Redemptore suo, persaepe est prorsus alienus. Itaque ii, qui vos vident, qui vobiscum loquuntur et agunt, arcanam quandam vim sentiant a Salvatore exeuntem. Sic etiam sanctitatem Ecclesiae mundo commonstratis, qui sanctimoniam filiorum eius potissimum expetit.

Hic autem cotidianus nisus, quo Christo configuremini, est vita, quae ex caritate et cum caritate ducitur. Religiosi enim hac «impulsi . . . magis magisque vivunt Christo et torpori Eius quod est Ecclesia» (Perfectae Caritatis, 1).

Verumtamen amor, qui vere proprieque dicitur, non est ad tempus, non astringitur condicionibus, in difficultatibus non tepescit, finem non novit. Merito ergo Concilium Vaticanum Secundum hanc cuique religioso adhortationem de fidelitate servanda adhibuit: «Unusquisque . . . ad professionem consiliorum vocatus sedulo curet, ut in quam vocationem a Deo vocatus est, in ea permaneat atque magis excellat» (Lumen Gentium, 47).

Vita, qua quis Deo indiviso corde se devovet, efficitur instrumentum amoris Dei erga homines. Quemadmodum Deus «sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret» (Io. 3, 16), ita et religiosus, qui plenitudinem vocationis suae assequi nititur, quasi quoddam donum redditur, ipsi mundo impertitum. Apostolatus enim, qui precatione assidua, liturgica et privata, ascetica navitate et virtutum exercitatione vivificatur, vitam divinam in homines transfundit et est verum servitium fratrum in Christo.

Dilecti Nobis sodales Congregationis Sanctissimi Redemptoris: vos qui Ecclesiam iam illustrastis sanctimonia quorundam sodalium vestrorum, ex quibus libet memorare Sanctos Alfonsum Mariam de’ Liguori, conditorem vestrum, Clementem Hofbauer, Gerardum Maiella, Beatum Ioannem Nepomucenum Neumann, operositate apostolica vestra tot animis lucem attulistis gratiae divinae, huius Capituli Generalis oblata occasione, quasi nova impulsione acti, in egregio perseverate proposito, et, si opus est, vires resumite et conatus geminate, ut Ecclesia Dei a vobis, ut olim, ita et nunc et in posterum quam maximas accipiat utilitates.

Ad haec omnia paterne vos confirmantes, Benedictionem Apostolicam vobis, qui adestis, et cunctis sodalibus vestris, amanter largimur.

                                             

top