The Holy See
back up
Search
riga

DISCORSO DI PAOLO VI AI COMPONENTI
DELLA COMMISSIONE TEOLOGICA INTERNAZIONALE

Giovedě, 11 ottobre 1973

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,
sodales Commissionis Theologicae Internationalis,

Postremam dum sessionem plenariam huius primi quinquennii celebratis, Nos una vobiscum Deo gratias agimus de muneribus luminis et sapientiae, quae hoc temporis spatio vobis est elargitus: gratiam etiam vobismet ipsis habemus pro opere, ad quod incubuistis quodque propterea gravius fuit quia exempla antecedentia deerant ideoque necessaria vobis erat quasi quaedam initiatio, cum labore non levi sed firma voluntate coniuncta.

Deus vobis pro hac re benedicat. Commissio Theologica condita est, ut Apostolicae Sedi cooperaretur - praeter alia iam exsistentia instituta - in implendo officio eius ad doctrinam pertinente. Hac ipsa de causa eam saepe «Nostram» Commissionem Theologicam appellavimus. Eadem autem non minus cum votis congruit primae Synodi Episcoporum; quocirca partes primarias obtinet in Ecclesia docente, siquidem ab hac est constituta ab eaque fovetur constanti cum spe.

Hoc profecto modo nova forma sociae operae, plenior quam ante actis temporibus fuit, inducta est inter studiosos theologiae, methodos scientificas et technicas, ut aiunt, servantes, atque ipsum Magisterium Pontificium. Ita etiam scholis theologicis, quae sunt in quinque continentibus, facultas praebetur suam doctrinam ratione legitima seu, uti dicunt, officiali proponendi.

Haec satis sint ad asserendum, quantopere de hoc laetemur, et ad confirmandam vobis benevolentiam, qua prosecuti sumus atque prosequimur vos ipsos et opus vestrum a tempore, id est ab anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono, quo Commissionem Theologicam instituimus.

Peculiari ratione spem Nostram et fiduciam vobis sumus testati, cum die sexta Nmensis Octobris eodem anno Nos adiistis, quo quidem tempore Romam convenistis ad primam agendam sessionem plenariam. Tunc enim exercitium officiorum vobis commisimus, quae novo hoc Instituto vobis sunt demandata (Cfr. AAS 61, 1969, 713).

1. Fatemur sane nunc iisdem animi sensibus Nos moveri, addentes gratam mentem et egregiam existimationem Nos convertere ad sodalem, qui hoc tempore diem obiit supremum, et ad eos, qui alia de causa membra Commissionis vestrae esse desierunt.

Sed eo quod nunc circa Successorem beati Petri estis congregati, facere non possumus quin de natura Commissionis et de futura eius sorte, quam praesagire licet, breviter dicamus.

2. Iuvat imprimis animadvertere voluntate Ecclesiae deserviendi ducta esse membra Commissionis in opere ab omnibus simul praestando eo consilio ut «methodus laboris» efficeretur idonea et apta ad excitandam et confirmandam navitatem unius cuiusque.

Est etiam, cur laetemur de felici operositatis exitu, ad quem Commissio his quinque annis pervenit. Satis est in memoriam revocare auxilium, quod ea Synodo Episcoporum anni millesimi nongentesimi septuagesimi primi attulit, cum de accuratius describenda et proponenda doctrina circa sacerdotium ministeriale ageretur, necnon recordari perutilis operae, quam contulit ad varias quaestiones summi momenti illustrandas et enodandas.

3. Ex his, quae paucis verbis significavimus, spes firma concipitur fore, ut eiusdem Commissionis muneris functio adhuc magis magisque perficiatur eiusque ministerium ecclesiale manifestius in dies evadat. Videtur autem Nobis imprimis amplius aptiusque expeti posse et adhiberi navitas Commissionis istius, praesertim eo quod nonnullae earum rerum, quas peregit (quemadmodum ex parte quidem iam factum est), una cum conclusionibus sessionum evulgentur: labores enim ipsius si Ecclesiae doctrinae congruere horumque temporum necessitatibus utiles esse putantur, honorandi sunt et propagandi. Itaque iidem labores quasi exeant oportet ex coetu, arctioribus finibus circumscripto, qui eos absolvit, ut cultores sacrarum disciplinarum excitent, omnibusque discipulis Domini viam aperiant ad gaudium et pacem in fide (Cfr. Rom. 15, 13).

Eiusmodi studia praeterea possunt, si casus fert, praeclarum auxilium peritorum praebere Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei, quae hodierno rerum statu cogitur, ac quidem modo semper acrius urgente, munus implere, quo debet «doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe tutari» (PAULI VI Const. Ap. Regimini Ecclesiae universae: AAS 59, 1967, 897).

4. Expedit etiam asseverare omnes theologos, quasi lege muneris sui, participare, licet diversis gradibus auctoritatis, officium, quod Pastorum Ecclesiae circa hanc rem est proprium: scilicet officium, quo fidem fructificare faciant erroresque gregi suo impendentes vigilanter arceant (Cfr. Lumen Gentium, 25).

Officium autem Pastorum maxime quidem Iesu Christi in terris Vicarii, authentico Magisterio, cuius origo est divina, exercetur; hoc enim certo charismate veritatis praeditum est, quod cum aliis communicari nequit et pro quo nullum aliud potest substitui (Cfr. Dei Verbum, 8, 10). Sed hanc ob rem ii non eximuntur onere subsidia apta exquirendi, quibus divinam Revelationem indagent (Cfr. Lumen Gentium, 25). Authenticum igitur eorum Magisterium etiam «technico» adiumento indiget theologorum, qui, leges methodi sibi propriae observantes, faciant, ut iudicium Ecclesiae facilius maturescat (Cfr. Dei Verbum, 12).

5. Quod attinet ad quorundam, qui theologicis studiis dediti sunt, inclinationem hodiernam - in quam studiose animum intendimus - expedire videtur, ut de aliqua re paterne et humane moneamus eosdem, qui hanc disciplinam difficilem sed mentes accendentem colunt, quam exemplo Patrum Ecclesiae Orientalis definire possumus ut «divinam theologiam»: scilicet ne, secundum historicam methodum inquirentes, indagationem speculativam neglegant, in quam rem haec apte cadunt verba: «oportet unum facere et aliud non omittere»; neque peculiarem quandam partem pervestigantes, obliviscantur universitatem totamque amplitudinem doctrinae capitum, quarum ratio habenda est in rerum divinarum scientia comparanda magisque expolienda.

6. Quibus dictis, oportet magni aestimemus, dilaudemus, confirmemus ea, quae in hoc ministerio ecclesiali estis operati. Conspectus vester Nobis est solatio, utpote qui sciamus, quantopere Ecclesia indigeat doctrina theologica solida, sana, his temporibus apta; neque obliviscimur theologos oportere persuasos esse vocationis suae, ex qua esse debeant discipuli fideles et apostoli fidei, intra fines Revelationis et eorum omnium, quae Ecclesiae Magisterium expresse et cum auctoritate doceat. Hanc viam tenens, Commissio Theologica erit, ut probe confidimus, cunctis theologis quasi ductrix in ofhcii tam gravis perfunctione. Sine dubio hoc praestitutum sibi munus implebit, si in opere suo exsequendo obtutum suum defiget in «Apostolo et Pontifice confessionis nostrae Iesu» (Cfr. Hebr. 3, 1); si pluralismus, quem dicunt, sententiarum, quas eiusdem Commissionis membra defendunt, nedum noceat unitati fidei (quatenus imminuat illam rationem obiectiuam, univocam, concordem, quam intellectus fidei oportet habeat, quod quidem proprium est fidei catholicae), si, dicimus, idem pluralismus reapse erit vis impellens ad ampliorem et penitius perspiciendum intellectum eiusdem fidei, qui semper ad Evangelium refertur, ab Apostolis annuntiatum (Cfr. Gal. 1, 8) et servatum integrum et continenter vivum ab iis, quos illi reliquerunt successores, iisdem suum ipsorum locum magisterii tradentes (Cfr. Dei Verbum, 7).

Exoptamus ergo, ut Commissio Theologica id agat, ut praesentia sua in Ecclesia, potius quam prospero eventu, commendetur vi sua et gravitate: scilicet ut sit praesentia «signi» muneris salvifici, quod etiam theologis, sacram doctrinam inquirentibus, pro ipsorum competit parte.

Haec, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, sunt vota Nostra, quae Benedictione Apostolica libenter confirmamus.

                                                    

top