 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL CAPITOLO GENERALE DEI SERVI DI MARIA
Sabato, 12 ottobre 1974
Dilecti Filii,
Periucundum sane nobis, vel inter urgentiores horum dierum curas, evenit, ut
vos, Praepositos et Sodales Ordinis Servorum Mariae, coram admittere possimus
libenterque iubeamus salvere.
Inde enim ab integro fere mense generale agitis Capitulum, quod ad
accommodatam religiosae vestrae disciplinae renovationem – opus numquam
intermittendum! - pertinet, eidemque celebrando sedem in urbe Roma elegistis, ea
potissimum de causa, ut Nostram adire domum Nobisque in praesentia significare
observantiam ac reverentiam profiteri, data opportunitate, liceret. Dum igitur
salutare laudamus inceptum, facere non possumus, quin vestrum cuique itemque
Sororibus Congregationum Servorum Mariae paternum, gratulabundum, bene memorem
animum declaremus.
Quas iam habuistis disceptationes de argumento, huic Capitulo ad excutiendum
proposito, eae profecto confirmant vos etiam, ut cetera Instituta religiosa,
illum constanti nisu cursum tenere, quem Concilium Vaticanum II demonstravit ac
summopere commendavit in Decreto Perfectae Caritatis. Renovationis iter,
longum fortasse ac laboriosum, a sapientibus bisce normis atque suasionibus
nedum deerret, ad eas semper redeat tamquam ad certas iudicandi notas, eas
contempletur, eas persequatur, eas in rem, id est in vitam nostril temporis,
traducat oportet. An notissimus nunc locus est Nobis afferendus, qui dicit:
Accommodata renovatio vitae religiosae simul complectitur et continuum reditum
ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem, et
aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones? (Perfectae Caritatis,
2) Quodsi hoc opus sub impulsu Spiritus Sancti et Ecclesia duce (Cfr.
ibid.) perficiendum est, si eius ipsa inchoatio apertam plane et
iteratam erga Ecclesiae magisterium fidelitatem secumfert, si efficacior et
impensior Evangelii hodie testificatio postulatur, vester est honor, vestrum est
munus haec omnia praestare, dum summo studio intenditis ad praeclara ac
praevalida exempla Virginis Mariae, quippe cui Ordo vester peculiari, ut patet,
ratione sit dicatus.
Facile Nostram mentem subeunt, ea quae scripsit B. Benedictus XI, Decessor
Noster, in Litteris quibus regulam et institutiones Familiae vestrae
confirmavit: Devotionis afectu, quem geritis ad B. Mariam Virginem gloriosam,
assumitis vobis vocabulum ab eadem, vos Servos, eiusdem Virginis humiliter
nominando (Cfr. Bullarium Romanum; Romae MDCCXLI; t.
III, p. 11, pag. 107).
Revera, quotiescumque Ecclesia, suae vi auctoritatis, religiosa probat
Instituta, non tantum ad canonici status gradum atque dignitatem ea provehit,
verum ut statum Deo consecratum publice exhibet (Lumen Gentium,
45). Talis autem consecrationis status, iuxta traditam continuatamque
doctrinam, a religiosis viris plane immolationem exigit, nempe sacrificium et
quasi holocaustum vitae, quae iisdem ad Christi imaginem est conformanda, qui
semetipsum obtulit hostiam Deo Patri pro omnibus hominibus. Peculiari praeterea
consecrationi, quae propria status religiosi est, aptissime convenit sincera et
cogitate facta repudiatio omnium mundi blanditiarum et illecebrarum, ut quis
propius Christum virginem, pauperem, oboedientem sequatur (Cfr. Perfectae
Caritatis, 1, 3), ad eam spiritus communionem instaurandam, in qua omnes
tamquam fratres «Domino deditos ac donatos» sese existiment. Ita sane fiet, ut
religiosae Communitates unam omnino familiam efficiant, in nomine Domini
coadunatam et artissima vitae apostolatusque consuetudine coagmentatam. Inde
pariter sequitur, ut sentiendi et agendi habitus, qui saecularibus indulgeant
formis et religiosae vitae, ut aiunt, saecularizationi faveant, nullo modo sint
veri nominis renovatio, sed potius ad progredientem neglectionem religiosi
charismatis adducant, immo etiam ad inclinationem et lapsum religiosarum
institutionum.
Haec autem interior consecratio, de qua breviter locuti sumus et per quam
pietatem nostram atque vivendi rationem ad huius aetatis postulata componimus,
eo facilior, potior, certior evadet, quo libentius scilicet animum atque
cogitationem ad divina exempla convertemus, quae Pater caelestis intuenda atque
imitanda exhibet.
Atque in primis Christum, ut diximus, omnis humilitatis, dilectionis,
paupertatis, integritatis exemplar, cuius omnimodas virtutes tum Evangelia
loquuntur abunde, tum sacrae Litterae docent, tum Ecclesia cotidie exaltat. At,
deinde, Mariam, Dei Matrem, cuius vos esse servos tempus in omne gloriamini,
iure rati intemeratae Christi Parenti servire, atque per illam Deo, regnare
esse.
Verum enimvero Familia vestra sub obtutu tantae Virginis nata est, iniquis
Ecclesiae et Rei publicae temporibus, in quibus irae, simultates, discordiae
urbes lacerabant quibusque remedium aliud nullum adhiberi posse videbatur, quam
tam castae Matris religio per animos propagata. Et praeterea Ordo vester si tam
crevit, id sane est etiam beatissimae Virginis Mariae beneficio tribuendum: et
pietati, videlicet, et amori, et studio singulari erga illam, maxime
Perdolentem, et, in vicem, eius patrocinio; ut haud longe absimus, ut credamus
affectum in Christi Matrem, sicut beatos Conditores vestros ad sanctitatem
formavit, ita etiam tot egregiorum virorum animum finxisse, qui Clara fama
vixerunt et multa ab illa, ceu fonte, hauserunt.
Et studium dicimus meditandi verbi Dei singulare (Cfr. Luc. 2, 19; 2,
51), et caritatem erga proximum vivacem et amabilem (Cfr. Luc. 1, 39 ss.;
Io. 2, 1 ss.); et assensionem voluntati Dei firmissimam, sive ad honores
Eam divinae maternitatis vocabat (Cfr. Luc. 1, 26 ss.); sive legis
antiquae ab Ea impletionem exigebat (Cfr. Luc. 2, 22); sive cum Ipsa,
omni humana spe atque gaudio destituta, redemptionis consilia consociabat (Cfr.
Luc. 2, 33).
Nimirum Virgo Maria, Deo purum et integrum animum offerens, nullisque
affectibus terrestribus concipiens, atque in absolutissimae virginitatis
condicione vivens, nos exemplo suo tam trahit, ut de quovis certamine certae
victoriae occasionem det.
Oboedientia, insuper, qua Religiosus voluntate sua se abdicat, summa
necessitudine illum cum Virgine Matre coniungit, quae Dei iussa aequissimo
semper animo excepit et prompte fecit. Et quae in Nazareth respondit: Fiat
mihi secundum verbum tuum (Luc. 1, 38), in Cana Galilaeae ait :
Quodcumque dixerit vobis, facite (Io. 2, 5).
Atqui Virginis laus praecipua et gloria sub Cruce, stellae matutinae instar,
resplenduit, ubi cum Filio patitur, offert, commoritur animo. Quod est etiam
uniuscuiusque nostrum, praecipue vero Religiosorum iter gradiendum.
Dilecti Filii, in hac nostra societate multi docti, sed heu parum Sanctorum,
quibus homines egent. Non enim verba, structurae hae vel illae, improbationes
acerbae Ecclesiam idoneam faciunt ad salvandos homines, sed mera sanctitas, id
est nuda voluntatis humanae voluntati divinae adhaesio perpetua, ceu gratiae
gutta distillans, animos molliens.
Ad hanc vos, Patris voce hortamur, et una vobiscum Sodales omnes Ordinis
Vestri, tanta luce clari et tam utilis Ecclesiae. Accedit Apostolica Benedictio
Nostra, quam non solum praesentibus largimur benignissime, sed et absentibus et
Provinciis atque Congregationibus, quorum nomine adestis. Eadem et Dei
benevolentiam conciliet et caelestia gaudia impetret.
|