 |
III ASSEMBLEA GENERALE DEL SINODO DEI
VESCOVI
ALLOCUZIONE FINALE
DEL SANTO PADRE PAOLO VI
Sabato, 26 ottobre 1974
Venerabiles Fratres,
Ecce ad nostrae Episcoporum Synodi terminum iam pervenimus. Sed priusquam
dimittatur praestantissimus hic congressus, omnes iam intimis sensibus cupimus
iudicium aliquod de ipso ferre ac summam quandam operis eius subducere. Atque
dum coram Christo, qui corda nostra scrutatur, animos et cogitationes
colligimus, ut communiter et coniuncte hanc rationem postremam reddamus, facere
non possumus, quin vera perfundamur, laetitia speque bona erigamur, qua suffulti
res ipsas universas in optimam partem interpretamur. Revera, quis nostrum non
summi aestimat hanc experientiam, quam quarto iam tempore simul in Episcoporum
Synodo viximus, cum videlicet perspicuam voluntatem exsequeremur et unanimam
Concilii Vaticani Secundi optationem, a nobismet ipsis confirmatam Synodi
institutione?
Rursus Episcopi, mandato Christi innixi: Euntes docete omnes gentes (Matth.
28, 19), sibique persuasi verba eius esse spiritum et vitam (Io.
6, 63), congregati sunt una Nobiscum in Nomine Domini, ut gravissimas
Ecclesiae quaestiones ponderarent, et nominatim hoc anno ipsam Evangelizationem.
Sed ubinam in Ecclesia aptior inveniri potest locus - ut superioribus hisce
diebus vidimus - ad frugiferam collocutionem et tractationem inter Ecclesiarum
localium praefectos eorumve legatos de rebus et argumentis tanti ponderis ad
universam Ecclesiam Catholicam spectantibus, et quidem in ambitu tam fraterno,
tam simplici, tam digno? Synodus haec comprobavit, quad scilicet Episcopi
cupiunt magis magisque certiores fieri de difficultatibus nec non de vera
significatione et amplitudine singularum quaestionum, ac propterea intellegunt
se posse cum amore et humilitate, cum moderationis sensu sed etiam cum acri
rerum conscientia suum munus explere.
Latissimum quidem et implicatum hoc argumentum non permisit, ut totum adeo
brevi tempore pertractaretur, neque ut omnes exoptatae conclusiones inde
traherentur. Nihilominus, pro statu praesenti Ecclesiae, haec quarta Synodus
rursus effecit, ut vox Ecclesiarum localium audiretur, ut condiciones rerum
melius iudicarentur, ut praecipua evangelizationis elementa reperirentur, atque
ut tandem deliberaretur quibus viis ac rationibus evangelizatio ad nostri
temporis homines dirigi deberet. Quapropter summam totius Synodi iam hinc
frugiferam esse putamus. Ipsa enim praebet et suppeditat Petri Successori: in
commodum universae Ecclesiae, abundantem numerum et copiam solidam consiliorum
ac monitorum et propositorum. Iam nunc autem concredimus has doctrinae ac
sapientiae pastoralis divitias ipsi gratiae adiuvanti Dei: Deus est enim, qui
operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. 2,
13). Dominum igitur toto ex pectore laudamus ob plurima illa et optima, quae
nobis haec Synodus dedit.
Gratissima namque memoria tenemus omnia, quae in hac Synodo experti sumus,
tamquam in experimento quodam cotidiano et certo veritatis Ecclesiae, eiusque
admirandarum potestatum et facultatum, sicut etiam gravissimorum eius onerum et
officiorum. Quemadmodum prisca illa communitas Hierosolymitana, circa Petrum et
Apostolos collecta, etiam nos fuimus perseverantes in doctrina apostolorum,
et communicatione fractionis panis et orationibus (Act. 2, 42).
Consideravimus quam necesse esset altius perscrutari et disseminari doctrinam
apostolorum, quam Ecclesia per saeculorum decursum et per omnes humanarum
opinionum morumque mutationes integram semper servavit. Intime et acriter
sensimus ipsam Koinoniam, sive in mirabili colloquiorum ac multiplicium
congressionum, fraternitate, sive in singularum sessionum tranquillo processu,
sive in multiformi eorum praesentia, qui huc protulerunt diversorum humanorum
cultuum voces in veritate unius Ecclesiae Catholicae consociatas. Convenimus
pariter ad fractionem panis, cum sollemni ritu Synodum aperientes sacrum
concelebravimus; precati sumus unanimi ante omnes sessiones atque in permagna
illa et perpulchra congressione apud Collegium «De Propaganda Fide» ibique
perspeximus, quam vera esset promissio Christi: ubi . . . . sunt duo vel tres
congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. 18, 20).
Qua de causa possumus - iam hinc fraterno cum affectu profecturi - aperte
confiteri Synodum fuisse manifesto frugiferam. Frugiferam dicimus, in primis
quoniam singuli Episcopatus sese plane conscios ostenderunt de necessitate
explendi sine ulla mora apostolicum officium sibi commissum, nempe praedicandi
Iesum Christum et hunc crucifìxum (1 Cor. 2, 3; 1, 23), atque
maxima cum diligentia ipsi huic mundo occurrendi.
Synodus praeterea frugifera fuit, potissimum quia omnes sententiae
congruerunt circa plura quae maximi momenti sunt abenda: 1° loco. In sua
luce collocata est ratio, qua humanus progressus et Christi mysterii
evangelizatio oportet distinguantur, mutuoque perficiantur, atque prior alteri
subiciatur; quod mysterium complectitur Sanctissimae Trinitatis cognitionem,
participationem naturae divinae, sempiternamque salutem mundi qui nunc est et
qui futurus erit. 2°. Clare illustratum est, ad quos pertineat officium
evangelizationis, quod a Christo concreditum est Apostolis, nunc autem eorum
Successoribus: hoc est Episcopis, communionem habentibus cum Romano Pontifice,
qui quidem, una cum peculiari mandato sibi commisso largiorem effusionem donorum
Spiritus Sancti receperunt. Iisdem sociam quidem praestant operam sacerdotes,
tamquam proximi cooperatores eorum obnoxii auctoritati; attamen etiam probe
declaratum est huiusmodi evangelizationis officium pertinere quoque ad
religiosos sodales atque ad laicos homines, quorum in numero recensentur
iuvenes, peculiarique modo parentes. 3°. Visum est palam ostendere arctam
conexionem inter evangelizationem et rectam eorum institutionem, qui in hoc opus
incumbunt, inculcata necessitate atque momento congruae spiritualis atque
doctrinalis praeparationis, nec non christianae vitae plane cum nuntio
evangelico conformis, ut huic fides tribuatur, neve impedimentum afferatur,
quominus non credentes eidem adhaereant. 4° Omnium omnino observantia
patuit erga veri nominis bona humana atque religiosa, quae exstant penes
religiones non christianas et confessiones non catholicas, una cum debita eorum
aestimatione, opportunitate agnita eadem bona inserendi in obiectum
evangelizationis et in precandi formas, atque simul affirmata necessitate
servandi puritatem unitatemque fidei catholicae et doctrinae ecclesialis. 5°.
Manifestum fuit Ecclesiam Christi, quae in Ecclesia Catholica subsistit, simul
esse obiectum et subiectum evangelizationis; extra eam quoque, si Deo
placuerit, haberi posse illuminationem Verbi Dei, plenam tamen atque integram
Evangelii nuntiationem, una cum omnibus ei coniunctis salutis subsidiis - quae
sunt sacramenta, liturgia, plena Evangelii Christi explicatio, nullis admixtis
erroribus - nonnisi in Ecclesia Catholica hierarchica haberi posse, hoc est in
communione cum Summo Pastore, Petri Successore, qui constitutus est perpetuum
atque aspectabile principium et fundamentum unitatis sive Episcoporum sive
christifidelium; quae Ecclesia plene est in Christo veluti sacramentum seu
signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis
(Lumen Gentium, 1). 6°. Recte conclusum est in Ecclesias locales
recidere onus et officium operis evangelizationis, communione servata cum
Ecclesia universali, quia universa Ecclesia in statu missionis est constituta,
scilicet missionaria est. 7°. In sua denique luce posita est actio
Spiritus Sancti in opere evangelizationis, quia Ipse, utpote «anima Ecclesiae»
effundit gratiam et caritatem in corda credentium, Apostolorum praesertim,
Episcoporum atque sacerdotum. Haec omnia sunt maximi momenti argumenta ad
meditandum proposita; quod si fiat, valde frugiferam celebrationem huius
Episcoporum Synodum profecto reddere potest.
Sed in hoc etiam ponenda est utilitas huius Synodi, quod Episcopi, immensam
horum munerum amplitudinem respicientes, aperte agnoverunt difficultatem per
documentum in praesenti edendum illustrandi omni ex parte evangelizationem
eiusque munera omnia definiendi. Dolemus quod aliqui id perperam interpretati
sunt, quasi res Synodi feliciter non successerint, cum e contra id minime
detrahat de maxima excellentia operis exacti ac de eius vera efficacitate.
Praeterea id etiam commodi exinde profectum est, quod in luce est posita
opportunitas perficiendi methodum laboris, qui novo huic instituto post
Concilium orto est proprius; quod quidem ultro libenterque facturi sumus,
vestris animadversionibus usi, atque auxilio freti novi Consilii Secretariae
Generalis nuper electi.
Post haec Synodus frugifera fuit, quia Episcopi, una cum Maria, Matre Iesu
(Cfr. Act. 1, 14), atque circa Petrum congregati, ut in novo quodam
Cenaculo, percipere annisi sunt vocem atque impulsionem Spiritus Sancti; atque
plane persuasi sibi in docendi munere implendo praesentem eiusdem Spiritus
assistentiam numquam defuturam esse, sub umbra alarum suarum (Cfr. Ps.
16, 8; cfr. 46, 2) ad meditandum et ad consilia capienda ingressi sunt. Nemo
aliis dat, quod non habet. Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius
meditatione discatur (GREGORII MAGNI Regula, pars I, 2: PL 77,
14).
Frugifera deinde haec Synodus fuit, quoniam rectis doctrinarum motibus
Ecclesia tacta est in eosque intentior effecta, qui attingunt munus docendi
Episcopatus, cum supremo huius Apostolicae Cathedrae Magisterio intima coniuncti
necessitudine.
Frugifera etiam fuit, quoniam est iterum confirmatum priores partes
tribuendas esse officio hominibus praedicandi Verbum Dei, iucundum vitae
aeternae nuntium, qui animos in Paschale inserit Mysterium, cuiusque nos,
Pastorum qui fungimur munere, humilis quidem et impar sed verus certusque trames
sumus constituti: Quad fuit ab initio (...), testamur et adnuntiamus vobis
vitam aeternam, quae erat apud Patrem et apparuit nobis; quod vidimus et
audivimus, adnuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et
societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo (...), ut gaudeatis
et gaudium vestrum sit plenum (Io. 1, 1. 2-4).
Frugifera denique fuit, quoniam hodie in Ecclesia conscientia quaedam inest,
acer sane et acutus sensus muneris etiam explendi, quo adigimur ad omnia etiam
exteriora adhibenda subsidia, nobis sive arte, sive vita technicorumque inventis
in praesenti suppeditata, ut laetum nuntium usquequaque proferendo evulgemus.
Ut brevi dicamus, synodalis hic coetus nobis omnibus communis exstitit
vocatio ad officia et onera impensius exsequenda, ad altius excolendum studium
precandi, ad vitam interiorem magis alendam, magisque item fovendum spiritum
paupertatis, abnegationis, germanae in Ecclesiam et animas caritatis, pleniorem
demum erga Verbum Dei fidelitatem. Idem extitit una, in modum veluti musici
concentus, collaudatio Sanctissimae Trinitatis, homines ad cognoscendam et
participandam intimam sui vitam in Christo advocantis, itemque collaudatio
personae et mandati Salvatoris. Ita fit, ut quo sensu hac hora praecipue
perfundimur, is reconditam sapiat spiritus laetitiam, quae statim in hymnum
redundet ad grates Deo agendas.
Verumtamen, haud aequo res iudicio aestimari videntur, nisi advertimus
nonnulla disceptationum capita accuratione quadam explicatione indigere. In tot
enim argumentis, quae sunt pertractata, facere non possumus, quin et liberam
simplicitatem et apertam sinceritatem commendemus; sed non omnia, inde
emergentia, elementa retinenda sunt. Eorum alia, quamvis iusta de causa
significanter expressa, absoluta suapte vi, quibusdam ex partibus, exuantur
oportet; alia vero, ea praesertim quae ex opera Circulorum minorum
eminere visa sunt, oportet melius definiantur, tenuentur, suppleantur, penitiore
investigatione illustrentur. Quorum aliqua nunc placet memorare, quippe quae
nullo pacto tacere possimus.
In primis, ad eas attendimus necessitudines, quae Ecclesiis particularibus
cum Apostolica Sede intercedunt. Sincero prorsus animo gaudemus de augescente
vigore et alacritate Ecclesiarum particularium deque earum manifestiore usque
voluntate omnia sibi congruentia munera suscipiendi. Eodem tamen tempore
exoptamus, ut sedulo caveatur ne altior pervestigatio essentialis huius aspectus
rerum, quae Ecclesiae sunt, ullo modo noceant firmitati «communionis» cum
ceteris particularibus Ecclesiis et cum Petri Successore, cui Christus Dominus
grave, perenne atque amoris plenum hoc officium commisit, ut agnos et oves
pasceret (Cfr. Io. 21, 13-17), ut fratres confirmaret (Cfr.
Luc. 22, 32), ut fundamentum esset et signum unitatis Ecclesiae (Matth.
16, 18-20). Eius igitur muneris perfunctio circumscribenda non est
extraordinariis tantum adiunctis. Non ita esse Nos dicimus animo trepidi pro
muneris gravitate, qua premimur: Is, Petri Successor, est et permanet Pastor
ordinarius omnium ovium, totius corporis: Vi muneris sui, Vicarii scilicet
Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, suprernam et universalem
potestatem habet, quam semper libere exercere valet (Lumen Gentium,
22). Neque vero hic agitur de compositione vel oppositione potestatum, sed unum
potius adest propositum, quo videlicet omnes - pro suo quisque munere suscepto
fideliterque impleto - Dei voluntati respondeant, maxima impulsi dilectione.
Pariter, aliquid esse dicendum arbitramur de necessitate inveniendi eam
uberiorem fidei significationem, quae cum condicionibus stirpis, societatis
animique culturae apte conveniat. Id sane pernecessarium esse videtur, ut verum
et efficax evadat ipsum opus evangelizandi; in quo, tamen, neque tutum neque a
periculis vacuum est loqui de theologiis, quae tot ac diversae esse debeant,
quot ac variae sint continentes terrae hominumque culturae. Etenim, quod fide
continetur aut catholicum est, aut amplius non est. Ceterum, nos omnes fidem
accepimus per continuatam planeque constantem traditionem: Petrus et Paulus
minime aliena fidem veste contexerunt, ut eam antiquo Iudaeorum, vel Graecorum,
vel Romanorum mundo accommodarent, sed vigilantissima usque cura consuluerunt
germanae eius sinceritati, id est unius eiusdemque nuntii veritati.
Praeterea, causa humanae liberationis est iusta in luce collocata, cum et
ipsa sit pars illius amoris, quo christiani suos fratres complecti tenentur. Sed
tota et integra causa salutis iam non est cum hac vel illa liberatione
confundenda; atque idcirco elaborandum est, ut Evangelium propriam indolem
omnino servet, qua nempe Deus inducitur a peccato et a morte hominem redimens,
et in vitam divinam illum introducens. Sic non est profecto plus aequo, in
temporalium rerum ordine, hominum provectus eorumque socialis progressus
extollendus, cum detrimento significationis essentialis, quae evangelizationi
seu totius Evangelii nuntio ab Ecclesia tribuitur.
Animadvertimus insuper, idque non sine animi gaudio, parvas christianorum
communitates Ecclesiae multum spei afferre, easque ab opera Spiritus Sancti
tamquam a capite initium suum repetere; et tamen haec spes infirma sit, si vita
harum communitatum ecclesialis in ordinata compagine unius corporis Christi
languescat, ac, per immoderatam libertatem a legitima Auctoritate ecclesiastica,
arbitrio singulorum permittatur.
Ad haec vero omnia quod attinet et ad alia minora, quae in praesens Nos
tempus deficit ut commemoremus, Sancta Synodus certa ad respondendum indicia
dedit lutulenta; quae tamen oportet in unum reducere, atque altius perscrutari.
Quod si praecipua indicamus, id profecto ob eam causam fit, quod munus
officiumque Nostrum excubantis est, id est eius proprium, qui in initio viarum
vigilat, per quas Ecclesia iter facit, ut doctrinam, quam de se habet, aptius
usque exprimat. Qua re non sinimus itinera falsa ingredi christifideles; quod si
fieret, officio nostro principi deesse nos putaremus, confirmandi videlicet
fratres.
Aliquid tamen est, in iis quae exposuimus, quod particularia exsuperet omnia:
voluntatem dicimus omnium atque singulorum, novum atque universalem impulsum
dandi, uno et alacri animo, evangelizationis operi. Etenim - ut fortasse simili
modo atque perspicuitate alias numquam factum erat - Ecclesia cognitionem
acquirit huiusce muneris, sane inter omnia praecipui. Dicas hoc idem esse omnino
tempus Concilii Vaticani II dignum, Ecclesiae naturae et vocationi congruens,
necessitatibus hominum par, ad iis vitiis huius temporis medendum aptum, quae
bene novimus.
Fratres Venerabiles et amatissimi,
Ecclesia iter denuo arripit, magno sane animo magnaque spe, humilis aeque ac
generosa, planeque confisa Christi auxilium se obtinere posse per Mariae
Virginis intercessionem; iter ingreditur summa caritate atque studio se
convertendi acerrimo, operam dans omnimodam animorum reconciliationi, ad huius
Sacri Anni postulata, seu universalis Iubilaei.
Quam ob rem, omnium Episcoporum memor hoc subit ac grata cogitatio, qui in
universo terrarum orbe huic regenerationi operi instant; subit eorum
Auxiliarium, Sacerdotum, Religiosorum, Religiosarum, qui sunt apta ad hominibus
aetatis nostrae evangelizandum instrumenta; atque praeterea parentum, qui et
ipsi sunt primi Ecclesiae socii in sua ipsorum familia, id est in «Ecclesia
domestica» (Cfr. Lumen Gentium, 11) Evangelii proferendi; et mulierum,
quae in exemplum piae et fideles adiutrices sunt, iuvenum, puerorum, spei laetae
futuri, et praesertim doctorum virorum, quos Ecclesia benevolentia,
exspectatione, fiducia prosequitur.
Singulas tandem singulorum locorum Ecclesias salvere iubemus, eas paterno
animo in spem erigentes, praedicando Evangelio intentas; et Evangelii sacros
ministros, maxime qui nominis Christi causa in non paucis regionibus
persecutiones patiuntur: sed Verbum Dei non est alligatum (2 Tim.
2, 9).
Incitamentum denique Nostrum ad dilectos ac strenuos catechistas dirigimus,
et praecipue ad missionarios, qui humiles heroes sunt evangelizationis mundi
auctores: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis
(Matth. 5, 12). Omnes complectimur Nostros filios et filias, omnes quidem
adhortantes, ut instrumenta esse velint atque conscii operis missionalis
Ecclesiae socii: Dei Verbum, cunctis ferentibus opem, currat et clarificetur (2
Thess. 3, 1), ut credat mundus (Io. 17, 21) atque sit Deus omnia in
omnibus (1 Cor. 15, 26).
Iam hinc discessuri, iterum illud, quo omnes confirmemur ut resonet volumus
Christi invitamentum Euntes, docete omnes gentes (Matth. 28, 19);
et item illud: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam
ad messem (Io. 4, 35). Dei sane voluntati nobis est obsequendum, qui
nos ipse misit. Universus mundus, tam late patens tamque splendide, nuntium
exspectat liberationis a peccato ab iisque, quae peccatum invehit, malis;
nuntium nempe salutis, a Christi Cruce partae. Equidem, verbum crucis . . .
stultitia est (1 Cor. 1, 18); sed placuit Deo per stultitiam
praedicationis salvos facere credentes (Ibid. 1, 21); uni propterea
Dei auxilio confidimus. Summae difficultates exstant, multae ac variae sunt
hominum exspectationes, gravissima nobis explenda munia, at Confidite -
ait Dominus - ego vici mundum (Io. 16, 33). Christus nobiscum est,
immo in nobis est; in nobis et per nos ipse loquitur, neque umquam necessarium
nobis auxilium suum denegabit.
Domine Christe Iesu, Verbum Patris, Cruci affixe Salvator, hac hora, qua
peracta dimittitur Synodus, ad Te iterum convertimur, sicut antea, ea ineunte,
Te imploravimus. Nobis praesens affuisti, et cor nostrum ardens erat in
nobis, cum loquereris in via et aperires nobis Scripturas (Cfr. Luc.
24, 32) Tu nostra fovebis proposita, nostrum in Ecclesiam fulcies
ministerium, mentibus lucem et verbis inicies vigorem, labores confirmabis
gressusque nostros diriges, ut aptiores inveniamus ad Evangelium tuum nuntiandum
vias et rationes, nostrae denique ignosces debilitati. Tui nos famuli, iidemque
pauperes, sumus, unaque promissionis tuae certitudine firmamur. Petrum sustenta
atque Episcopos tuos, eorumque animum adde gregibus. En, magna paupertas est
nostra, sed non in nobis, in Te uno, fiduciam collocamus: nostrae divitiae in
hac sistunt spe. Tu nobis robur infunde, Tu nos confirma, Tu nos tua auge
benedictione, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in nobis et in
Ecclesia Tua, in saecula saeculorum. Amen.
|