 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
IN OCCASIONE DELLA XXXII CONGREGAZIONE GENERALE
DELLA COMPAGNIA DI GESÙ
Martedì, 3 dicembre 1974
Venerandi ac dilectissimi Nobis Societatis Iesu Sodales,
Dum vos coram hodie admittimus, rursus ea laetitia eaque trepidatio animum
commovent Nostrum, quibus iam affecti sumus tum die septimo mensis Maii, anno
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, cum trigesima prima Congregatio
Generalis vestrae Societatis initium cepit, tum die quinto decimo mensis
Novembris insequenti anno, cum eadem Congregatio conclusa est. Magnam laetitiam
in primis Nobis affert praesentia vestra, ob paternae ac sincerae caritatis
effusionem, quam non gignere non potest quaelibet congressio Vicarii Christi sum
religiosis Ignatianis sodalibus, sed praesertim ob christiani apostolatus
fidehtatisque testificationes, quas Nobis praebetis et de quibus admodum
gaudemus; at quadam etiam trepidatione afficimur, ob causas de quibus postea
dicturi sumus. Magnum igitur momentum hodierno huic occursui tribuimus : sive
propter initium laborum trigesimae secundae Congregationis Generalis, quae de
more occasionem huius colloquii exhibet, sive etiam propter eius significationem,
historia dignam, quae minime circumscribitur peculiaribus adiunctis huius
colloquii, sed ultra progreditur. Agitur enim de Ignatiana Societate universa,
quae, post plus quam quattuor saecula itineris sui, Romae congregatur, coram
Summo Pontifice, ac fortasse cogitationem intendit ad prophetica illa verba,
quae in visione audita sunt prope Urbem in loco «La Storta» vulgo votato: Ego
vobis Romae propitius ero (P. TACCHI-VENTURI, S.I., Storia della
Compagnia di Gesù in Italia, narrata col sussidio di fonti inedite,
vol. II, p. I, Roma 1950, 2ª ed., p. 4, n. 2; P. RIBADIINEIRA, Vita Ignatii,
cap. IX: Acta Sanctorum Iulii, t. VII, Antverpiae 1731, p. 683).
Vos plane estis conscii, sicut Nosmetipsi etiam conscii sumus, nunc horam
verti quasi decretoriam pro Societate vestra; quo fit ut in animos vestros
confluant memoriae, animi affectus, praesagia, quae spectant ad vestram futuram
sortem atque ad munus vestrum in vita Ecclesiae. Cum vos coram cernimus,
personam gerentes omnium vestrarum Provinciarum, quotquot in toto terrarum orbe
sunt, oculis observatur Nostris veluti universa Ignatiana familia, scilicet
circiter triginta milia religiosorum sodalium, qui pro Dei Regno adlaborant
atque magni pretii operam conferunt ad apostolica ac missionalia Ecclesiae
incepta; de religiosis viris agitur, qui in animarum salutem incumbunt atque
saepe vitam suam totam in silentio atque hominibus occultam transigunt.
Unusquisque ex his vestris fratribus vota procul dubio ex imo pectore profert
pro hac Congregatione, quorum multa per exhibita «postulata» significata sunt,
quaeque ideo postulant a vobis, qui delegati estis, sedulam aestimationem
magnamque observantiam. At videtur Nobis qualitas ponderanda esse potius quam
numerus harum postulationum, quae, sive aperto sive tacito modo, sine
dubitatione complectuntur propositum sese conformandi ad vocationem et ad
charisma proprium Ignatianae sodalitatis, quod sine ulla intermissione vobis a
maioribus traditum est; propositum etiam complectuntur sese conformandi ad Dei
voluntatem, precando humiliter quaesitam; propositum denique accedit sese
conformandi ad voluntatem Ecclesiae, secundum spiritualem illam impulsionem,
quae iam suffulsit Societatem Iesu, eam adhuc suffulcit atque in posterum semper
suffulciet.
Plane compertam habemus peculiarem huius momenti gravitatem, quae requirit a
vobis non suetam atque ordinariam Vestri muneris perfunctionem, sed potius
considerationem diligentem ac synteticam, Iiberam ac plenam de praesenti statu
vestrae Societatis, ut inde pateat quomodo sed habeat ad difficultates et ad
quaestiones, quibus hodie ipsa premitur. Haec vos praestare debetis summa cum
sagacitate atque supernaturali spiritu unite ducti, cum vestrae vitae religiosae
ratio comparanda sit cum iis quae in mundo et in vestra Societate accidunt;
praeterea nonnisi Spiritus Sancti voci pronas aures praebeatis oportet, ductui
ac lumini obsequentes Magisterii ecclesiastici; ideoque vos in opportunis
consiliis capiendis gerere debetis humiles, animosos ac firmos, ne
longius proferatur incerta rerum condicio, quae, nisi ei obviam eatur,
periculorum plena fore praevidetur. Haec omnia, tamen, a vobis cum fiducia
peragantur.
Ad Nos quod attinet, nostram fiduciam vobis confirmamus; vos sincere
diligimus vosque pares esse existimamus illi rerum renovationi atque
restaurationi inducendis, quae ab omnibus exspectantur.
En hodierni huius occursus significatio, quam vobis ad meditandum proponimus.
Qua de re vobis iam mentem Nostram aperuimus per litteras, quas Noster
Cardinalis Secretarius Statu, mandato Nostro, dedit die vigesimo sexto mensis
martii armo millesimo nongentesimo septuagesimo ac die quinto decimo mensis
februarii anno millesimo nongentesimo septuagesimo tertio; idque Nosmetipsi
fecimus per litteras Nostras, a verbis incipientes In Paschae sollemnitate,
quas die decimo quinto mensis septembris superiore anno scripsimus ad
Praepositum Generalem ac, per eum, ad omnes sodales Societatis Iesu.
Illarum litterarum sententias resumentes, quas, ut Nobis in optatis erat, a
vobis sedulo considerateque perpensas esse speramus, nunc vos alloquimur
peculiari amore peculiarique sollecitudine permoti, nomine Christi, atque etiam
- ut vobis placet Nosmetipsos habere - qua Moderator supremus Instituti Vestri,
vi singularis illius vinculi, quo Societas Iesu inde ab ortu cum Romano
Pontifice coniungitur. In hac Societate Summi Pontifices spem magnam semper
collocaverunt.
Nos autem, qui occasione superioris Congregationis Generalis vobis peculiare
munus commisimus atheismum oppugnandi idque censuimus veluti hodiernam rationem
observandi vestrum votum oboedientiae erga Summum Pontificem (AAS 57,
1965, p. 514; 58, 1966, p. 1177) hodie, initio laborum vestrorum in quos
universa Ecclesia respicit, curas iterum ad vos convertimus, hoc ducti
proposito, ut vos ad meditandum confirmemus atque incitemus; in vobis aspicimus
veluti in unum collectam magnam vestram religiosam Familiam, quae parumper
sistit ac de terenda via consilium capit.
Hac hora, trepidationis plena, quae sessiones vestras praecedit quaeque iubet
nos diligentissima animi attentione audire, quid Spiritus dicat
vobis et Nobis (Cfr. Apoc. 2, 7, etc.), menti Nostrae tres
interrogationes occorrere videntur, quibus quidem respondendu’m esse censemus,
scilicet: Unde venitis? Qui estis? Quo pergitis?
Nos hic coram vobis adstamus, milliarii lapidis instar, ad dimetiendum, quasi
uno oculorum obtutu, iter a vobis adhuc confectum.
I. Unde, igitur, venitis? Cogitatio Nostra pervolat ad saeculum
decimum sextum, varium sane atque implicatum, quod hodierni civilis cultus
hodiernique doctrinarum cursus fundamenta iaciebantur, atque Ecclesia, instante
christianorum discessionis periculo, novam ingressa erat aetatem, opus
promovendo religiosae ac socialis renovationis, quod in precatione atque
caritate erga Deum et fratres innitebatur, hoc est in studio sanctitatis
acquirendae quam maxime sincerae. Illud tempus erat, quo animi alliciebantur
novo quodam cogitandi modo de homine ac de mundo, qui - etsi haec habenda non
est verior facies illius motus, quem «humanismum» appellant - saepe in eo erat
ut Deum prorsus a vita et ab historiae cursu removeret; de mundo praeterea
agebatur, qui iam latius patebat ob novas terras recens repertas, ideoque plures
ob causas – nempe ob rerum perturbationes, cogitationes, investigationes,
restaurationes, animorum studia, appetitiones et cetera – haud parum mundo
nostrae aetatis similis erat.
In hac rerum condicione, turbulenta sed splendida, vitam duxit S. Ignatius.
Quamobrem si quaerimus: Unde venitis?, ad nos pervenire videtur
tamquam vox aquarum multarum (Apoc. 1, 15), vox e remotis
saeculis erumpens omnium sodalium vestrorum una simul clamaqtium: Nos ab Ignatio
de Loyola venimus, Conditore nostro; ab eo viro venimus, qui sua
imperitura vestigia impressit non solum in religiosa Familia ab ipso condita sed
in universa quoque Ecclesia, ad christianae pietatis et apostolatus cursum quod
attinet.
- Cum ipso a Manresa urbe venimus, a sacro specu qui testis fuit
progredientium spiritualium ascensionum, quas magna eius anima experta est,
scilicet a serena pace qua incipientes fruuntur, usque ad purificationes, quae
per «noctem spiritus» habentur, et usque ad fastigium mysticarum gratiarum, quod
ipse attigit per visiones Sanctissimae Trinitatis (Cfr. HUGO RAHINER,
Ignatius von Loyola u. das geschichtliche Werden seiner Frotmnigkeit, Graz
1947, cap. III). Tunc prima lineamenta adumbrata sunt illius operis, quod
saeculorum decursu tantopere contulit ad christianorum pietatem fovendam, eorum
animos ad Deum dirigendo: Exercitia Spiritualia dicimus, quae, inter alia,
christianum docent offerre magno animo atque liberali . . . totum studium et
arbitrium suum . . . suo Creatori, ut de se suisque omnibus id statuat, in quo
ipsi potissimum servire possit iuxta eiusdem beneplacitum (Annotaciones,
5; Monumenta Ignatiana, series secunda, Exercitia Spiritualia S.
Ignatii de Loyola et eorum Directoria, nova editio, tom. 1, Exerc. Spir.: MHSI, vol. 100, Romae 1969, p. 146).
- Cum Sancta Ignatio - vos rursus Nobis respondetis – ab illo Monte
Martyrum venimus, ubi Legifer Pater noster, die quinta decima mensis
Augusti, anno millesimo quingentesimo trigesimo quarto, post Missam a Petra
Fabro celebratam, una cum eo, cum Francisco Xaverio, cuius hodie festum
recolitur, cum Salmeron et Lainez et Rodrigues et Bobadilla, vota nuncupavit:
quae vota veluti Verna gemma fuerunt, e qua postea Romae vestra effloruit
Societas (P. TACCHI-VENTURI, Op. mem., vol. II, parte I, p. 63 sq.).
- Item cum Sancta Ignatio - vos pergitis - nunc in urbe Roma sumus, unde una
cum ipso, Successoris Petri benedictione muniti, profecti sumus, inde ab eo
tempore quo Paulus III, post inflammatam laudationem a Cardinali Gaspare
Contarini habitam die vigesimo septimo septembris, anno millesimo quingentesimo
trigesimo nono, primum Societatem verbis approbavit; quae approbatio praelusit
Bullae Regimini Ecclesiae Militantis, quae, edita die vigesimo
septimo mensis Septembris, anno millesimo quinquagesimo quadragesimo, suprema
Ecclesiae auctoritate ortum sanxit novae Societatis Presbyterorum. Novitas autem
huius Instituti, in perspexerat suorum temporum necessitates, quae postulabant,
ut homines praesto essent prorsus expediti, parati omnia relinquere et quodvis
suscipere munus, quod Romanus Pontifex indicaret atque, ipsius iudicio,
Ecclesiae bonum requireret, omnibus semper Dei gloriae posthabitis : Ad
Maiorem Dei Gloriam. At Sanctus Ignatius longius prospiciebat, quam illa
poscebant tempora: his verbis, enim, Quinque Capitula concludebat:
Haec sunt quae de nostra professione typo quodam explicare potuimus, quod nunc
facimus ut summatim scriptione hac informemus tum illos qui nos de nostro vitae
instituto interrogant, tum etiam posteros nostros si quos, Deo volente,
imitatores habebimus huius vitae (P. TACCHI-VENTURI, Op. mem., vol.
I, parte II, Roma, 2ª ed. 1931, p. 189).
Maiores Vestri vos tales voluerunt, tales vos orti estis: quae facta, ut ita
dicamus, Societatem vestram quodammodo describunt, sicut ex antiquis eius
fontibus eruitur, eiusque praecipua statuunt lineamenta, itemque illam vim
dynamicam tribuunt, qua per saeculorum decursum Institutum vestrum semper
suffultum est.
II. Qui igitur sitis pernovimus. Ut enim in Nostra Epistula In
Pascbae sollemnitate brevius diximus, vos esse scimus membra Ordinis
religiosi, apostolici, sacerdotalis, qui singulari admodum amoris ac servitii
vinculo cum Romano Pontifice est iunctus, ea scilicet ratione quae in Formula
Instituti exponitur.
Sodales estis religiosi, ideoque viri et orationi
evangelicaeque Christi imitationi addicti, et supernaturali praediti spiritu,
quem sartum tectum tuentur ac protegunt religiosa vota paupertatis,
castitatis et oboedientiae; quae quidem, nedum libero personarum statui obstent,
quasi quaedam sint reliquiae aetatum ob socialem cultum obsoletarum, apertam
revera testantur voluntatem libertatis assequendae secundum spiritum Dominici
Sermonis in Monte; per haec scilicet officia is qui divinitus vocatur -
quemadmodum Concilium Vaticanum II subtiliter expressit - ut . . . gratiae
baptismalis uberiorem fructum percipere queat, (...) liberari intendit ab
impedimentis, quae ipsum a caritatis fervore et divini cultus perfectione
retrahere possent, et divino obsequio intimius consecratur (Lumen Gentium,
44; cfr. Perfectae Caritatis, 12-14). Quia religiosi
sodales, viri estis vitae severitatis retinentes, ut Dei Filium imitari possitis,
qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Phil 2,
7), quique propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius
inopia vos divites essetis (2 Cor. 8, 9); qua religiosi igitur,
sedulo oportet caveatis, ne quis - ut dicta in Epistula scripsimus - facile
se illi accommodet mentis habitui, qui, sacro exutus, pronus est in tot formas
hodiernas vitae practicae agendae; item agnoscatis praetera et vivatis -
forti sane animo ac modo in exemplum proponendo - utilitatem asceticam et
opportunitatem animos formandi (...), quae in vita communi insunt, eam
integram servantes adversus individualismi, ut aiunt, liberiorisque
singularitatis sollicitationes.
Vos insuper estis apostoli: Evangelii nempe praecones, qui
quoquoversus mittimini pro germana illa indole, quae vestrae Societatis imaginem
distinguit: viri igitur quos ipse Christus mittit in mundum universum, ad
sanctam suam doctrinam inter cuiusvis ordinis condicionisque homines
disseminandam (Cfr. Ex. Spir. n. 145: cfr. MHSI, vol. 100, Romae 1969, p.
246). Haec sane fundamentalis ac pernecessaria nota est fidelis Sodalis
Ignatiani, qui in Exercitiis itemque in Constitutionibus impulsiones potest
identidem reperire ad virtutes sibi peculiares excolendas, a S. Ignatio
propositas, idque validiore usque ratione, vehementiore animi contentione
intermisso numquam studio ad id assequendum, quod melius, quod «magis», quod
plus est (Cfr. generales normas, seu criteria Constitutionum). Ex his
quippe fontibus ipsa varietas ministeriorum, quae pro munere vestra Societas
exsequitur, intimam penitus causam haurit ad agendam vitam apostolicam, quam «pleno
sensu» vivere oportet.
Ac tum vos estis sacerdotes: haec quoque nota ad istius naturam
Societatis spectat, quamvis minime sit praetermittendus antiquus legitimusque
mos de cooptandis Fratribus, sacro Ordine haud ornatis, qui et ipsi benemerentes
honorabili semper eflicacique munere in Vestro instituto perfuncti sunt.
Sacerdotalis enim qualitas expresse a legifero Patre pro omnibus Religiosis
professis exquisita est, et optimo quidem iure, quoniam necessarium sane est
sacerdotium Ordini quem ideo instituerat, ut potissimum hominum sanctificationem
per divinum Verbum atque sacramenta accuraret. Ac revera sacerdotalem
characterem ipsa Vestri devotio ad vitam apostolicam agendam postulat, quae -
verbum iuvat iterare - «pleno iure» exercenda est: a sacri Ordinis charismate,
quo homo conformatur Christo a Patre misso, praecipuo tamquam e fonte manat
apostolica indoles missionis, quam uti Ignatiani Sodales ex officio obitis.
Sacerdotes igitur estis, in illa familiaritate cum Deo exercitati et
versati, in qua beatus Ignatius suam Societatem condidit; sacerdotes qui docent,
sermonis gratia instructi (Cfr. Monumenta Ignatiana, Sancti
Ignatii de Loyola Constitutiones Societatis Iesu, tomus III, textus latinus,
p. I, c. 2, 9, 59-60; MHSI, vol. 65, Romae 1938, p. 49); sacerdotes eo
intendentes, ut sermo Dei currat et clarificetur (2 Thess. 3, 1);
sacerdotes qui Dei gratiam sacramentis celebrandis ministrant, quique
potestatem accipiunt suscipiuntque officium cohaerenter participandi apostolicum
opus, quo communitas christiana, praesertim per Eucharistiae celebrationem,
intus enutritur atque coagmentatur; ideo et sacerdotes plane conscii - ut in
Nostra quadam oratione, anno MCMLXIII , diximus - sive antecedentis
sive consequentis inter Sacerdotium et Eucharistiam necessitudinis, qua fit ut
Sacerdos sit non solum augusti Sacramenti minister et efector, sed etiam
primus eius cultor et sapiens doctor et indefatigatus distributor (Ad
Italicos sacerdotes qui XIII hebdomadae de accommodata rei pastoralis
renovatione interfuerunt, d. 6 m. Sept. a. 1963; AAS 55, 1963, p. 754).
Demum, vos cum Romano Pontifice peculiari voto estis coniuncti,
siquidem talis cum Petri Successore conexio, quae membrorum Societatis
praecipuus nucleus est, semper confirmavit, immo etiam vestram visibiliter
significat communionem cum Christo, primo summoque duce istius Societatis, quae
antonomasiva appellatione Christi propria est, Societas nempe Iesu. Talis etiam
cum Pontifice conexio semper effecit, ut sodales Societatis plane liberi essent,
id est Spiritus motione regerentur, apti ad omnia quaeque munera vel
difficillima vel remotissimis in regionibus exsequenda evaderent, ab
angustioribus temporum locorumque condicionibus expediti, afflatu vere catholico
et universali prorsus perfusi.
Equidem Nos in harum quattuor notarum veluti concentu mirabilem illam
fructuum ubertatem formarumque aptabilitatem patefieri videmus, quae volventibus
saeculis Societatem distincte ostenderunt tamquam hominum ab Ecclesia «missorum»
Societatem: inde namque rerum theologicarum habita investigatio traditaque
institutio; inde apostolatus sacrae praedicationis, spiritualis curationis,
librorum scriptorumque editionum religiosae variorum coetuum incitationis,
moralis educationis per Verbum Dei et Reconciliationis Sacramentum, quae
peculiari ingeniosoque officio, vobis a sancta Conditore commisso, respondeant;
inde apostolatus, qui dicitur, socialis necnon data scientiae doctrinaeque
provehendae opera, quae a scholarum domiciliis, ut iuvenes solida expletaque
disciplina informentur, in omnes gradus altiorum studiorum Universitatum
ac scientificarum pervestigationum pertingunt; inde etiam puerorum ac
rudium in christianismo institutio, quam Ignatius, cum primum iam ipse
exararet exemplum Quinque Capitulorum, tamquam unum quod potissimum
intenderent, suis filiis concredidit (Cfr. P. TACCHI-VENTURI, Op. mem.,
vol. I, parte II, p. 183); inde «missiones», tamquam efficax suaviterque
memorandum testimonium «missionis», ipsi Societati explendae; inde denique
adhilbitae pauperibus, aegrotis, reiectis hominibus curae. Ubicumque enim in
Ecclesia, vel in provinciis quae plurimum habent difficultatis primaque quasi in
scie stant, in compitis ubi variae inter se occursant doctrinae, in vallis -
paene dixerimus - ubi sociales oriuntur conflictationes, facta est ac fit
comparatio inter vehementiores hominum postulationes et perennem Evangelii
nuntium, ibi fuerunt et sunt sodales Ignatiani: Societas vestra apte cohaeret et
commiscetur cum ipsius Ecclesiae societate ob multiplicia quidem, quae scite
fovetis, opera, sane perspectum habentes ea omnia ad unum propositum esse
redigenda atque coniungenda, quod Dei gloria hominumque sanctificatio est,
seduloque caventes ne inanes exsistant dissipationes, quae prioris momenti
optiones impediant.
Curnam igitur dubitatis? Vobis profecto est spiritualis disciplina robustiore stilo signata, certus
prorsus neque ambiguus oris habitus, saecularis quaedam comprobatio, inde manans
e virtute rationum ac viarum, quae, cum sint inter historiae aetates ad obrussam
exactae, vestigia fortis illius spiritus, qui beato Ignatio fuit, praeferunt.
Nullo igitur pacto cuique erit dubitandum, quin maius impensiusque studium
peracti hucusque itineris insistendi vestrique charismatis asservandi renovatus
fons spiritualis et apostolicae fecunditatis evadat. Verum profecto est in
Ecclesia sollicitationem, nostro huic tempori peculiarem, hodie pervagari:
dubitationem nempe obstinatam seu, ut aiunt, systematicam; severam
naturalis proprii habitus reprehensionem; omnia innovandi cupiditatem;
liberiorem agendi rationem atque individualismi spiritum. Quas vos
experimini difficultates, eae sunt quas hodie christiani in universum
experiuntur, tanta cum facta sit humani cultus conversio, quae ipsam Dei
notionem attingat;. vestrae difficultates eaedem sunt ac difficultates huiusce
aetatis apostolorum, qui, dum acri cura nuntiandi Evangelii afficiuntur, pariter
animadvertunt quam dificile sit idem interpretari sermone, quem hodierni homines
intellegere possint; vestrae difficultates alios etiam Ordines religiosos
tangunt. Dubitationes sane et difficultates veras, graves, quas ex vobis aliqui
experiuntur, comprehendimus. Vos enim collocati estis in prima veluti statione
interioris renovationis, quam Ecclesia, praesertim post Concilium Vaticanum II
celebratum, mundo huius temporis ad saeculares formas inclinato efficere studet.
Societas vestra – dicere liceat - haud infirmum indicium Ecclesiae vitalitatis
per aetatum cursum est: ipsa fortasse tamquam certus cardo, multae quidem
significationis, est, quo totius Ecclesiae difficultates et sollicitationes,
nisus et incepta, perennitas prosperique eventus vertuntur.
Agitur certe de discrimine, quo - ut saepe saepius dictum est - angor ac
forsitan auctus proditur; sed Nos, qui sumus Christi Vicarius, cuius est in fide
fratres confirmare (Cfr. Luc. 22, 32), itemque vos, quibus grave incumbit
onus recte scienterque vestrorum appetitiones Fratrum proponendi, omnes ideo
vigilare oportet, ne necessaria, quae fiat, rerum accommodatio afferat
detrimentum naturali corporis habitui seu identitati, neque
personae Ignatiani Sodalis singularitati, qualem in Formula Instituti
expositam tum historiae vices tum spiritualis mos, Ordinis proprius, aperte
proferunt, atque sincera interpretatio ipsarum nostrorum temporum postulationum
adhuc videtur exigere. Haec igitur imago neque adulteranda, neque deformanda
est.
Neque apostolatus necessitas appellanda est id quod nonnisi vitae spiritualis
corruptela et deminutio potius vocari debet; ut enim S. Ignatius clare
admonuisse traditur, quicumque Societatis Iesu sodalis ad apostolatus opus
mittitur, cavere omnino debet, ne sui obliviscatur ut in aliorum salutem
incumbat; eidem non tantummodo fas non est vel minimum peccatum admittere ad
spirituale lucrum quam maximum faciendum, sed ne licet quidem se in peccandi
periculum committere (Cfr. Monumenta Ignatiana, series prima,
Sancti Ignatii de Loyola Epistolae et Instructiones, tom. XII, fasc.
II: MHSI, Annus 19, fasc. 217, Ianuario 1912, Matriti, pp. 251-252). Si vestra
Societas in discrimen se ipsa adducat, si vias periculorum plenas ingrediatur,
quae ipsi propriae n o n sint, detrimenta sane afferantur iis omnibus, quorum
christiana educatio atque institutio quocumque modo Ignatianis sodalibus
tantopere debetur.
Iamvero, ut vobis pariter ac Nobis in comperto est, hodie inter quaedam
Ignatianae familiae agmina gravis animadvertitur rerum incertitudo, immo quaedam
agendi cogitandique ratio, qua in dubium revocatur ipsa germana forma religiosae
vitae vestrae. Ignatianus sodalis, qualem summatim descripsimus, suapte natura
spiritualis incitator est, qui scilicet homines sui temporis ad catholicam vitam
excolit qua sacerdos et apostolus, cum haec revera sit persona ipsi propria.
Nunc vero quaestiones ponimus, quae a vobis etiam sunt ponendae, ut diligens
recognitio vitae vestrae instituatur et animi confirmentur: precandi studium,
contemplatio, vitae simplicitas, paupertas, supernaturalium adiumentorum usus,
quomodo apud vos se habent? Quomodo se habent apud vos mentis adhaesio et
sincera professio veritatum spectantium ad fundamentalia capita fidei et
doctrinae moralis catholicae, qualia a Magisterio ecclesiastico proponuntur?
Quomodo se habet voluntas cooperandi plena cum fiducia cum Summo Pontifice?
Illae nubes caelo obductae, quas animadvertebamus anno millesimo
nongentesimo sexagesimo sexto, quamquam magna parte
evanuerunt consultis trigesimae primae Congregationis Generalis (AAS 58,
1966, p. 1174), nonne, pro dolor, diu nimis in vestrum Institutum umbras
proicere perrexerunt? Nonnulla dolenda facta, quae dubium iniciunt, num quis
adhuc ad Societatem pertineat, nimis omnino saepe accidunt; quae quidem Nobis
undique significantur, praesertim a Pastoribus dioecesium, ac detrimentum
afferunt ipsi clero ceterisque religiosis et laicis catholicis. Haec facta a
vobis et a Nobis postulant apertam doloris significationem: non quidem ut de iis
iterum fiat sermo, sed ut coniunctis viribus opportuna remedia adhibeantur,
quorum ope Societas Iesu talis permaneat, aut rursus fiat, qualis requiratur et
qualis esse debeat, ut Conditoris proposito et Ecclesiae exspectationi hodie
respondere queat. Necessarium quidem est, ut scite investigetur de statu vestrae
Societatis, utque rerum hominumque condiciones experientia cognoscantur; sed
necessarium etiam est - idque expedit iterum admonere - ut secundum sensum
spiritualem et secundum lumen fidei aestimatio fiat de iis quae sunt agenda ac
de via quam ingredi oportet, ratione habita voluntatis Dei qui requirit, ut ad
ipsius nutum omnino nos praesto simus.
III. Quo ergo pergitis? Quaestioni sane respondendum est. Ceterum, et vos eandem quaestionem iam diu posuistis dilucide, fortasse non sine
discrimine.
Meta quam tener studetis, cuiusque est haec Generalis Congregatio signum
temporum opportunum, est - atque nihil aliud habenda est - quam sana et aequa et
apta accommodatio ad iusta huius temporis postulata, servata viddicet
substantiali Societatis vestrae indole propria ac certo atque definito
Conditoris Vestri charismate. Huc prorsus spectavit Vaticanum II Concilium per
Decretum Perfectae Caritatis, ubi haec verba leguntur:
Accommodata renovatio vitae religiosae simul complectitur et continuum reditum
ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem et
aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones (Ibid. 2).
Quam ad rem, velimus quidem vobis plenam inicere fiduciam, et hortari
vos ut impetum sumatis ad ambulandum congruenter hodiernae societatis menti
atque spiritui, id tamen monentes, ut ceterum generatim fecimus in Adhortatione
Apostolica Evangelica testificatio n. 51, talem
renovationem, necessariam quidem, efficacem esse non posse, si a religionis
forma familiae vestrae propria declinet, quam vestra fundamentalis Regula seu
Formula Instituti tam dilucide describit. En Nostra Adhortationis
verba: Accommodatio enim cuiusvis animantis ad ea, in quorum ambitu degit,
non est in eo posita, ut veram suam amittat identitatem, sed in eo, ut se
conformet vitali vigore sibi peculiari. Hodiernas animorum propensiones et
postulationes hominum, qui nunc sunt, alte percipientes, id agere debetis,
ut e fontibus vestris veluti lymphae nova vi pollentes exsiliant. Huiusmodi
oficium aptum est ad animum accendendum, et quidem ratione habìta dìfficultatum
(AAS 63, 1971, p. 523).
Quare Nos hortamur videlicet toto pectore, ut renovationem hanc persequamini,
quam ipsa Ecclesia tam evidenter tantaque auctoritate voluit. Neque tamen
momentum atque insita pericula Nos, aeque ac vos, latent. Mundus, in quo degimus,
nostrum religiosum mentis habitum in discrimen adducit, atque interdum vel ipsum
fidei nostrae iudicium: scilicet huius aetatis homines profano cuidam
atque incredibili humanismo tam confidunt ac iudicio suae rationis, nihil
religioni attribuenti, tam concedunt, ut progressionis suae opus tum personalis
tum socialis humanis tantum viribus absolvendum esse putent, cum, iuxta nostram
sententiam, qui viri Dei sumus, hominis transformatio in Christum agatur per
fidem quae est in Deum viventem, per imitationem Christi quantum maxime potest
absolutam per electionem Crucis et belli contra malignum et peccatum suscepti.
Meministis illorum verborum: Sub Crucis vexillo Deo militare et soli Deo
atque Romano Pontifici . . . servire? (Bulla Regimini militantis
Ecclesiae, apud P. TACCHI-VENTURI, Op. mem., vol. I, parte II,
Documenti, Roma 1931, pp. 182-183)
Centerum Ignatii saeculum mutationem humanisticam, id est de hominum
condicione atque opinione, subiit, eandemque tam validam etsi non tam
tumultuosam quam insequentibus saeculis, in quibus nempe dubitationis perpetuae
principes floruerunt, et absolutae negationis, et commenticiae unius terrestris
regni formae, quo transcendentia haberi posse omnino negatur. Sed, Ubi
sapiens? Ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus
supientiam huius mundi? Nam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes
(1 Cor. 1, 20, 21). Huius autem admirabilis sapientiae et
nuntii nos praecones sumus. Sed quem ad modum in Venerabilium Fratrum Nostrorum
Episcoporum memoriam redegimus, cum Synodum dimitteremus, ita et vobis idem
iteramus: nempe quantumvis difficultatibus adflictis Christus est nobiscum et
in nobis; in nobisque loquitur et per nos; neque iusta subsidia nobis negabit
(Cfr. L’Osservatore Romano, die 27 Oct. a. 1974, p. 2),
ut huius aetatis hominibus christianum nuntium, seu sapientiam,
afferamus.
Vera autem et Clara hominum societatis visio atque consideratio de altero
etiam nos periculo monet: hoc est ipsa novitas, quae omnia in
quaestionem adducit. Haec vero, sine dubio, multum valet ad hominum
progressionem; sed tum maxime, cum novitas ad Eum refertur qui nova facit omnia
(Cfr. Apoc. 21, 5), per perenne suae ipsius mortis atque Resurrectionis
mysterium, cuius nos participes facit, per Ecclesiae suae sacramenta; minime
vero cum novitas illa aliquid relativum induens, hodie evertit, quod heri
constituit. Adversus has illecebras, haud difficile est ea videre, quae vos semper
progredientes efficere potestis quaeque vos vicissim propellent: fides
potissimum et amor.
Propterea in itinere quod vos extremo hoc saeculo suscipitis, quidque sacer
Annus optimo auspicio signat ad vitam omnino ad Deum convertendam, Nos duplex
charisma proponimus apostoli proprium, quod scilicet et identitatem Vestri
instituti tutari debet et doctrinam vestram usquequaque illuminare, aeque ac
studiorum domicilia, atque ephemerides, seu commentaria vestra: hinc, videlicet,
fidelitatem non sterilem aut inertem, sed vivacem ac fecundam,
erga traditionem et fidem et institutionem Conditoris Vestri, ut sal terrae et
lux mundi maneatis (Cfr. Matth. 5, 13, 14). Bonum depositum custodite (Cfr.
1 Tim. 6, 20; 2 Tim. 1, 14). Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus
principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Propterea
accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti
stare (Eph. 6, 11-13).
Ex altera parte, habetis charisma caritatis, nempe ministerii
magno animo pro omnibus hominibus fratribus implendi, qui nobiscum ad futurum
saeculum contendunt; sollicitudo Pauli ipsius est, qua unusquisque verus
apostolus intus incenditur: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos
. . . Per omnia omnibus placco, non quaerens quad mihi utile est, sed quod
multìs, ut salvi fìant (1 Cor. 9, 22; 10, 33). Perfectio in utriusque
charismatis concursu posita est, seu in fidelitate et caritate, neutra alteram
superante. Res sane difficilis, at certo possibilis. Hac aetate vehementissime
alterum illud carisma attrahit: agere melius videtur quam esse; operari melius
quam contemplari; vita concreta magis necessaria videtur quam consideratio
abstracta, quo factum est, ut theologia deductiva locum inductivae daret; ex quo
concludendum forsitan videri potest singulos fidelitatis et caritatis aspectus
repugnare inter se. Minime tamen, ut probe scitis: omnes enim de Spiritu Sancta procedunt, qui est
amor. Numquam homines nimis amabuntur, sed hoc in amore solo et cum amore solo
Christi. Ecclesia ad hoc se applicat, ut in omni materie ostendat doctrinam
divinitus enuntiatam, utpote catholicam, omnes hominum cogitationes rectas
assumere ac perficere, quae per se ipsae aliquid semper secumferunt imperfectum
atque miserum (H. DE LUBAC, Catholicisme, Paris 1952, cap. IX, p.
248). Sed si hoc non accidit, prompta ad serviendum voluntas
degenerare potest in relativismum, et converti ad prudentiam
hominum eorumque sensum immanentisticum, atque etiam similis fieri
eiusdem humanae consortionis, cuius saluti consulendum fuerit, et tandem reduci
etiam ad saecularismum necnon cum profanis rebus confundi. Vos deprecamur, ne
vos efferat spiritus vertiginis (Is. 19, 14).
Hanc ad rem quod attinet, volumus praeterea vobis quasdam significare normas,
quas in considerationibus vestris enodare poteritis:
a) rerum iudicio et discretione, in quibus mirabiliter iam exercitati
estis ob Ignatianam religiositatem, vobis opus sempre erit, ut in quaerenda
synthesi utriusque charismatis seu utriusque poli vitae vestrae, vos sustinere
valeant. Oportebit semper ut perquam dilucida et consequenti ratione eligere
valeatis, aut inter mundi aut inter Evangelii necessitates, huiusque paradoxi de
morte et vita, de truce et resurrectione, de stultitia et sapientia. Illud vos
dirigat iudicium, quo Paulus ita provocabat: Quae mihi fuerunt lucra, haec
arbitratus sum propter Christum detrimenta. Veruntamen existimo omnia
detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei, . . .; ad
cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum
illius, configuratus morti eius, si quo modo occurram ad resurrectionem quae est
ex mortuis (Phil. 3, 7-8; 10-11). Reminiscamur eam
semper esse summam regulam, quam Dominus Noster statuit: a fructibus eorum
cognoscetis eos (Matth. 7, 16); nisus autem, quo iudicium
vestrum dirigi debet, docilitas vestra erit in audienda voce Spiritus, ut
fructum Spiritus afferatis, qui est caritas, gaudium, pax, patientia,
benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Gal. 5, 22).
b) Opportunum autem erit meminisse necessitatem bene faciendi
electionem primariam inter varia incitamenta, quibus actuositas
apostolica vos in mundo huius aetatis urget. Hodie, revera, difficultas sane
homines aflicit in rebus considerate ac sine ulla dubitatione eligendis; timor
fortasse et dubium adest num possint se ipsos plane perficere; ac proinde
cupiunt omnia esse, omnia facere, omnes sine discrimine sequi humanas et
christianas vocationes, cum sacerdotales tum profanas, Institutorum tum
Religiosorum tum Saecularium proprias, se ad quaedam applicando, quae ad alios
spectant. Ex quo sequitur, ut taedium superveniat, quaedam incaute et ex tempore
agantur, animus frangatur. Vobis vero vocatio est definita, illa nempe de qua
nunc vos admonuimus, aliquid peculiare neque ulli ambiguitati obnoxium in iis,
quae ad religionem et apostolicam vocationem attinent. Hoc quidem vobis est
penitus in praecipuis eius rationibus et praeceptis investigandum.
c) Denique, in vestram memoriam iterum revocamus promptam oboedientiae
voluntatem, quae videtur esse proprius et peculiaris habitus Societatis vestrae.
Ceteris in Ordinibus – Ignatius ipse in illa Epistola scripsit
diei vigesimae sextae mensis Martii anno millesimo quingentesimo quinquagesimo
tertio - utilitas percipi potest ex ieiuniis, vigiliis aliisve
asperitatibus . . . . sed ego admodum cupio, fratres carissimi, ut qui Deo
Domino nostro in hac Societate deserviunt, oboedientiae puritate atque
perfectione emineant, per veram nostrarum uoluntatum renuntiationem
nostrorumque iudiciorum abnegationem (Monumenta Ignatiana, series
prima, Sancti Ignatii de Loyola Societatis Iesu Fundatoris Epistolae et
Instructiones, tomus IV , fasc. V: MHSI, Annus 13, fasc. 153, sett. 1906,
Matriti, p. 671).
In oboedientia, ipsa habetur substantia imitationis Christi, qui per
oboedientiam mundum, ipsa deficiente perditum, redemit, factus oboediens usque
ad mortem, mortem autem crucis (Ibid.). In oboedientia
apostolicae fecunditatis secreta ratio innititur. Quo magis nova et ardua
aggredimini, eo vel magis intus ei consociemini oportet, qui vos mittit:
Omnes genus apostolatus molimina permittuntur, cum firmiter apostolorum
oboedientia fiditur (LOEW, Journal d’une mission ouvrière, p.
452). Haud equidem ignoramus, si oboedientia multum ab iis qui
oboediunt postulet, eandem magis etiam ab iis postulare, qui in potestate sunt:
quippe eorum munus est omnes omnium subditorum audire voces; prudentibus uti
consultoribus, ut sincere res perpendantur; coram Deo ea tantum deligere, quae
cum eius voluntate congruant; in iis vero quae repugnent, sese firmiter
interponere. Revera, quivis Ecclesiae filius plane scit suam fidelitatem
oboedientia probari in eaque inniti: Catholicus fidelis probe novit propterea
Ecclesiam praecipere, quod ipsamet in primis Deo oboediat. «Homo liber» ille
uult esse, at iis se sociare recusat, qui «quasi velamen habent malitiae
libertatem» (Cfr. 1 Petr. 2, 16). Oboedientiam aestimat pretium libertatis esse, sicut eadem unitatis est
fundamentum (H. DE LUBAC, Méditation sur l’Eglise, p. 224, cfr. pp. 222-230).
Dilecti filii!
Conventum hunc absolventes, nonnulla Nos obtulisse putamus, quae ad
propositam vobis viam, sive in hodierni sive in futuri temporis mundo pergendam,
spectent. Hunc igitur mundum agnoscite: sicque vester in Christo erit; iisdem
atque S. Ignatii oculis eum aspicite; eodem animo spiritualibus eius
necessitatibus advertite; iisdem pugnate armis, Deum nempe orantes, solas Dei
partes et gloriam quaerentes, caelestes res meditantes, ad omnia patranda vosmet
ipsos paratos praebentes. Neque profecto videmur nimis a vobis requirere, si
optatum hoc Nostrum significemus: ut in ista videlicet congregatione diligenter
perpendatis iterumque proferatis, quae tamquam essentialia habeantur Societatis
Iesu sodalium munera, sodalis quisque vester uti valeat ad seipsum excutiendum,
ad peculiarem religiosam naturam suam dispiciendam, ad munia redintegranda, ad
divinam sibi factam vocationem iterum audiendam, ad communem vitae consuetudinem
cum fratribus coagmentandam. Praesens haec ora id exigit, Societas decretoriam vocem quandam exspectat. Caveatis ne id diutius desideretur!
Ad Nos quod attinet, maxime sane animi attentione labores istos prosequimur, qui
magnum sanctitatis atque apostolicae impulsionis, inque vestrum carisma et
Ecclesiam fidelitatis effectum habeant oportet; labores vestros praecipua prece
confirmamus, ut lumen Sancti Spiritus, qui Spiritus est Patris et Filii, vos
collustret, vos roboret, vos conducat, vos excitet et impellat ad propius usque
Christum truci affixum consequendum. Ad Iesum ergo communem omnium orationem
nunc dirigamus, eadem adhibentes S. Ignatii verba: Suscipe, Domine, universam
meam libertatem.
Accipe memoriam, intellectum atque voluntatem omnem. Quicquid habeo vel possideo, mihi largitus es: id tibi totum restituo, ac tuae
prorsus voluntati trado gubernandum. Amorem tui solam cum gratia tua mihi
dones, et dives sum satis, nec aliud quicquam ultra posco (Ex. Spir.,
n.234; op. Cit., MHSI, vol. 100, Romae 1969, pp. 308-309).
Ita, ita, fratres et filii! Pergite, in Nomine Domini. Iter
simul prosequamur, liberi, oboedientes, in Christi dilectione invicem coniuncti
ad maiorem Dei gloriam. Amen.
|