The Holy See
back up
Search
riga

DISCORSO DI PAOLO VI
AI SACERDOTI SUPERSTITI DEL LAGER DI DACHAU

Giovedě, 16 ottobre 1975 

 

Carissimi Filii,

quamquam in praesens pondere negotiorum maxime premimur, nihilominus facere non possumus, quin, saltem brevi temporis spatio, vos coram excipiamus ac vobiscum colloquamur, sacerdotes Nobis dilectissimi, qui triginta exactis annis ex quo in libertatem restituti estis e publicae custodiae campo apud locum «Dachau» vulgo appellatum, Nos, filiorum pientissimorum more, adire voluistis. Dum vos excipimus, eos etiam veluti uno amplexu complectimur, qui nunc absunt aetate, infirmitate vel alia causa impediti. Nec eorum e coetu Vestro obliviscimur, qui hoc tempore vos «praecesserunt in signo fidei et dormiunt in somno pacis», inter quos desideratissimos Cardinales Beran et Trochta commemorare placet.

Cum adventus vester ad Nos Anni Sacri tempore contingat, cui propositam voluimus hominum reconciliationem cum Deo et fratribus, id efficit ut praesentia vestra vestraeque vitae testimonium magni momenti significationem accipiat.

Siquidem viri estis, qui prae ceteris in Vestro corpore atque in Vestro animo adhuc dolenta vestigia geritis immanium earum calamitatum, quas recens invexit bellum, quod toto orbe flagravit. Sacerdotes estis, quibus datum est propius Christum Dominum sequi eiusque dolores impensius participare pro salute mundi, secundum illa Sancti Pauli verba: «Christo confixus sum truci» (Gal. 2, 19); «Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia, cuius factus sum ego minister» (Col. 1, 24-25). Ac propterea experimento didicistis, quanti momenti sit, ut inter homines vera pax et fraterna concordia instaurentur: quae bona hodie in tam gravi discrimine versantur.

Praesentia vestra ac peculiari modo verba quae nunc a vobis audivimus, id Nos certiores faciunt, quod magno solacio est. Scilicet, quemadmodum numquam excidit e Vestro animo recordatio dolendorum casuum, quos passi estis, ita non deferbuit in vobis studium excolendi pretiosa illa spiritualia beneficia, quae in loco captivitatis vestrae vobis obvenerunt ex ipsis vestris aerumnis, quaeque vobis comparavistis per fidelitatem erga Ecclesiam vestrumque sacerdotium, per christianam constantiam inter acerbissimos dolores, ac praesertim per fraternum amorem erga doloris socios, etiam cum summo vitae vestrae discrimine.

Hoc modo haud frustra tot calamitates perpessi estis. Immo praeteritorum malorum memoria, quorum vos adhuc viventes testes existitis, fieri non potest quin homines ad cogitationes salutares excitet et ad proposita impellat pacis, mutui amoris ac verae operosaeque fraternitatis inter populos. Ad vos autem quod attinet, minime dubitamus quin sine intermissione vitam vestram generosiore usque studio devoveatis pro hominum salute, ex eorum animis extirpando germina dissentionum, odii, inimicitiae, cupiditatis sui ipsius; quae germina, nisi tempestive removeantur, causa reapse sunt dolorum ac luctuosissimorum eventuum, quos una cum tot innocentibus vos experti estis.

Utinam monitoriam hanc vocem, quae a vitae vestrae testimonio extollitur, cuncti bonae voluntatis homines audiant, ut tandem affulgeat humanae societati pax illa, quam mundus dare non potest. Haec Nos supplicibus precibus a Deo imploramus; ac dum vos, qui praesentes adestis, vestrosque captivitatis socios, qui absunt vel e vivis erepti sunt, benignissimo Redemptori nostro commendamus, Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum auspicem, peramanter impertimus.

                                     

top