The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ROSA AUREA
TRIBUITUR IN HONOREM IESU INFANTIS,
CUIUS SIMULACRUM IN SPECUS
BETHLEEMITICISACRA AEDE ESCOLITUR

 

Piae peregrinationis causa et quidem tempore sacro, quo natus Iesus Christus celebratur, in regionem eius incolatu memorabilem et venerandam profecturis, obversatur Nobis ante mentis oculos illud parvum terrae foramen (cfr. S. Hieron. Epist. 46; P.L. 22, 49O), ubi maiestas divina, humanae naturae humilitate assumpta, ad salvandos omnes miserentissime venit; ubi intemerata Virgo et Mater Maria Filium suum, principium et dominum rerum, in pecudum praesepio positum cum Beato Ioseph ardentissime adoravit; ubi natum Salvatorem cum exercitu angelorum concinentes caelesti gaudio saluta-verunt illustrata notte pastores (cfr. S. Paulin. Nol. Epist. 31; P.L. 61, 327); Bethleem dicimus, augustissimum orbis locum (S. Hieron. Epist. 58; P.L. 22, 581), quo Magi ex oriente stella duce advenerunt, ut Redemptori debitos adhiberent honores. Cum iis omnibus mentis cogitatione et amoris affectu coniuncti, statuimus munus eo deferre, quo commoti animi Nostri sensus significemus, et exigui spatii illius immensam dignitatem agnoscamus, scilicet Divino Parvulo, in Bethleemitico specu humilibus ornato obsequiis, auream rosam praebere. Itaque, motu proprio, honori lesu Infantis, cuius simulacrum in eiusdem cryptae sacra aede, ubi a Virgine Maria in praesepio traditur positum esse, excolitur, rosam ex auro conflatam, a Sodalibus Ordinis Fratrum Minorum, eius loci custodibus, asservandam, harum Litterarum vi tribuimus et donamus. Quae vero in sollemni Benedictionis rosae huiusmodi caerimonia a Deo supplices postulavimus, ut nimirum prospera cuncta concederet, adversa destrueret, ea iterum impenso animi studio a misericordiarum Patre efflagitamus, ut sacram aedem illam visentibus omnibusque hominibus bonae voluntatis cumulate impertiat.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Decembris, in festo Nativitatis D. N. Iesu Christi, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 

top