The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

MISSIONARIORUM FILIORUM*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR
TEMPLUM IMMACULATI CORDIS B. M. V.
IN CIVITATE SANCTI IACOBI DE CHILE,
CONGREGATIONIS MISSIONARIORUM FILIORUM 
EIUSDEM IMMACULATI CORDIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis in ditione Chilensi Moderator provincialis Nos edocet hoc anno quinquagesimum recurrere anniversarium a dedicatione templi, quod sub titulo Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis Missionarii Filii Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis Sancti Iacobi de Chile in civitate primum erexerunt. Structura praenobili, amplitudine ac magnificentia templum ipsum praefulget, decem altaribus exornatur affabre confectis, pluribusque imaginibus devotis ac sacris reliquiis decoratur. Aptis inibi sacris vasis, pretiosis et praedivitibus supellectilibus paramentisque divinus cultus peragitur a frugiferae Congregationis praefatae clero, qui templo addictus religiosam vitam in adiectis aedibus vivit. Frequentes in templo christifideles sacris functionibus adsunt, sacramenta suscipiunt, verbum Dei audiunt; in eodemque templo plures piae sodalitates et catholicae consociationes, quae ad bonum christifidelium spirituale spectant, propriam sedem habent. Cum propterea provincialis Moderator Congregationis Missionariorum Filiorum Cordis Immaculati Beatae Mariae Virginis, communia vota depromens utriusque cleri populariumque, enixas nunc Nobis preces adhibuerit ut quinquagesimi anni praedicti occasione titulo ac privilegiis Basilicae minoris honestare velimus templum ipsum: Nos, attenta quoque amplissima commendatione tum venerabilis fratris Archiepiscopi Sancti Iacobi de Chile tum dilecti fifi Procuratoris generalis laudatae Congregationis Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis, ut pietas christifidelium erga Beatissimae Deiparae Immaculatum Cor impensius foveatur itemque peculiare sit Congregationi praefatae Nostrae benevolentiae testimonium, ultro libenterque huiusmodi supplicationibus adnuendum existimavimus. Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Congregationi Sacrorum Rituum praepositis, de certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum enunciatum templum in honorem Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis Deo dicatum in civitate atque archidioecesi Sancti Iacobi de Chile, dignitate ac titulo Basilicae minoris decoramus cum omnibus privilegiis, quae iuxta dispositiones apostolicas vel decreta ecclesiis hoc titulo honestatis competunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent seu pertinere poterunt plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P . CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 12, pp. 550-551

 

top