The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

CARITATEM DOCET*

AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS REIPUBLICAE CECHOSLOVACAE: DE MILLENARIA CELEBRITATE SANCTI WENCESLAI DUCIS, MARTYRIS.

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Caritatem decet sollicitudinemque communis Patris, ut patet, laeta vel tristia filiorum participare, iuxta illud Apostoli « gaudere cum gaudentibus, Aere cum flentibus ». Iamvero, etsi Nos, vehementer de salute populi vestri solliciti, numquam destitimus in secundis adversisque rebus vobis adesse, peculiaris tamen atque praeclara nunc incidit causa cur vobiscum Deo grates agamus, ac vobis populoque vestro universo vehementius gratulemur. Siquidem sollemnem eius diei memoriam vos celebraturi estis, quo abhinc annos M Sanctus Wenceslaus, clarissimus ille Bohemiae Dux idemque Patronus vester praesentissima, fraterno scelere martyr occubuit Veteris Boleslaviae, in urbe scilicet olim magni nominis, nunc autem mirifico Virginis Matris cultu et Wenceslai martyrio multo clariore. Horum sollemnium Nobis placet laetitiam splendoremque hisce Litteris augere; imprimisque, optimum illud dilapidare consilium, quo vos memoriam tam sollemniter agitis illius viri qui tantum fuit eum gentis vestrae tum ipsius rei catholicae firmamentum ac decus.

Wenceslaus, cum a parentibus aviae Ludmillae, feminae quidem piissimae, traditus esset ut rite educaretur probeque instrueretur fidei sanctae praeceptis, ab ipsa pueritia christianae virtutis laude elucere coepit. Budecium deinde, prope Pragam, ubi « in honorem Principis Apostolorum B. Petri consecrata inerat ecclesia » [1] missus est, ut latinis quoque litteris erudiretur. Patre vita functo, paulo post, quamvis adulescentiae annos vix excessisset, dux Bohemiae electus, ab ipso principatus initio declaravit sese « soli Deo sincero animo servire cupere » [2]. Forti animo publicarum rerum disciplinam restituit, discordiis finem imposuit, iustitiam restauravit. Bono patriae totus deditus, eam ab hoste defendit eiusque unitati ac prosperitati consuluit; sed Princeps ut erat mitissimus et semper « de nanciscenda pace sollicitus » [3] haec omnia « potius sine magna aliorum clade, sine multo insontium sanguine » [4], pacificis viis rationibusque assequi contendit. Itaque populum « pietate magis quam imperio regebat » [5]. Publice sese principem, privatim fere monachum exhibens, sub pretiosis vestibus cilicium ferebat, et « summo studio virginitatem per omnem vitam servavit illibatam » 6. Quid autem de ipsius religione dicamus erga Sacramentum augustum, si ei adhuc puerulo « nihil gratius quam sacris interesse mysterii et sacrificantibus ministrare »[7] fuit; si idem princeps « panem et vinum ad sacrificia Missarum proprio labore et manibus excolebat? » [8]

Huc accedit quod maxima sane laude ab omnibus celebrantur beneficentia eius ac liberalitas. « Erat namque circa indigentes valde compatiens, solatium miser orum, gaudium pauperum, pater orphanorum, defensor viduarum, liberator captivorum et omnium maerentium pius consolator » [9]. Quas eximias virtutes omnes ex uno eodemque fonte Auxisse, ex invicta scilicet actuosaque fide, quis pro manifesto non habebit? Catholicam hanc fidem is non modo constanter tenuit atque publice fortiterque professus est, sed etiam strenue defendit sollerter que propagavit. Quare, vix imperii gubernacula adeptus, omnes curas et cogitationes in id contulit ut religionis damna repararet; exsulibus revocatis clericis, relictas ecclesias sacris ritibus reddidit,exustas refecit, novas aedificavit, quas inter aedem in castro Pragensi, S. Martyri Vito dicatam, in sedem postea cathedralem et metropolitanam evectam, quae hoc ipso iubilaei anno refecta rursus cultui sollemni ritu aperietur. Ad christianos mores quod attinet, magnae ei curae erat ut ubique iidem fiorerent; homines autem « a doctrina seu tramite recto deviare cupientes » [10], quamvis dux alioquin eminentissimus, severe corripiebat. Sed inde iam maiorum invidia et odium contra eum exoriebantur; quibus ipse frater eius B oleslau s aurem praebens, germanum suum, per occasionem annui festi SS. Cosmae et Damiani, Veteris-Boleslaviae, ubi quidem eorum titulo Deo dicata erat ecclesia, convivio exceptum ac deinde ante ostium templi precantem, adhibitis infandi sceleris sociis ministrisque interemit, in morte ipsa non minus animi fortitudine quam mirabili erga fratricidam caritate conspicuum.

Quae tam egregia Patroni vestri sanctissimi facta, perlibentes equidem commemoramus; neque id sane ut de iis, quae vos probe nostis, doceamini, sed quo magis liqueat quanto iure summis eum honoribus veneremini quamque merito, nullo non tempore, fideles omnes magnis laudibus invictum Märtyrern prosecuti sint. Scitis enim quae et quanta huius fuerit Ducis Martyris gloria, statim atque ad caelestia regna evolavit; non solum Veteris-Boleslaviae, sacro eius sanguine nobilitatae, et Pragae, quo sanctum corpus post-triennium, ipso Boleslao fratre iubente, translatum est; sed in aliis etiam extra patriae fines regionibus. Undique enim reliquiae Servi Dei expetitae sunt, ac pluribus locis aedes sacrae in eius honorem sunt excitatae. Ut alia vero omittamus, Romae quoque, non solum in ipsa S. Petri basilica inde a saeculo XIV altare ei dedicatum, et, veteri basilica destructa, aliud marmoreum altare suffectum est, « cum nullus prope alius regum sanctorum altare in ea basilica habeat », sed festum S. Wenceslai hic quotannis in praesentia omnium cardinalium colebatur [11]. Ad quem sancti Ducis cultum dilatandum non parum sane crebra miracula contulere, itemque beneficia non pauca quae a bohemicis rerum scriptoribus memoriae tradita sunt. Wenceslai nomen, quem iam saeculo X Romanus Pontifex Ioannes XIII sanctum appellavit, in Sacramentario eiusdem temporis et in Breviariis pluribus, lingua palaeoslavica confectis, inscriptum erat; inde vero a saeculo XII in latinis etiam Breviariis aderat, passimque festum eius celebrabatur. Quod festum tandem decessor Noster f. r. Clemens X anno MDCLXX ad Ecclesiam universam extendit, et Benedictus XIII anno MDCCXXIX ad altiorem ritum evexit.

Quod si tam longe lateque Dux martyr colebatur, mirum mnon est si peculiari quadam pietate eum semper gens vestra prosecuta sit; ac re vera dici potest nullum umquam apud vos fuisse virum, cuius tam alte memoria in Bohemorum animis insculpta esset, quemque, ut Wenceslaum sanctissimum, tantopere vos veneraremini. Quis enim ignorat, sepulcro eius praecipuum semper asyli ius tributum esse, et sacram eius effigiem cum apud familias omnes honore haberi, tum in numinis, in sigillis publicis vexillisque pie exprimi consuevisse? Lancea eius in proelia ferebatur; gladii eius ictu dignitas et equester titulus concedebatur; innumerabiles demum scriptores sexcentaque omnis artis documenta eum concelebrant. Sanctus Wenceslaus a vobis omnibus tamquam exemplar praecellens, potentissimusque patronus semper habitus est; ad eumque idcirco fidenter confugere soliti estis in angustiis quibuslibet, in bellis, in rebus adversis, perantiquis eis concentibus supplicando « ne perire sinat vos, neque posteros vestros ». Quin immo tam intime omnia vestra cum S. Wenceslai persona et cultu connexa habebantur, ut quaecumque vobis cariora essent et coniunctiora 8. Weneeslai hereditatem nominaretis: imprimisque avitam fidem, linguam, cultiorem vitae usum, regalem coronam universamque terram vestram; cuius terrae vos eum recte quidem heredem (seu herum) appellatis, quasi scilicet Dux sanctissimus, aeterna iam beatitate fruens, non modo praesentissima ope vos tueatur, sed vere dominus adhuc sit patriae vestrae, quam olim tot beneficiis cumulavit. Fuit enim Wenceslaus non solum catholicae fidei defensor, sed etiam Bohemiae pater, utpote qui eam et ad humaniorem vitam induxit, et integram ab hostibus servavit et ad unitatem prosperitatemque evexit. Ex his sequitur ut etiam civili apud vos cultu Dux martyr eniteat, ac merito haec sollemnia ab iis quoque civibus, qui a catholica religione alieni sunt, celebrentur.

At vero Wencaeslai gloria in sancta eius vita tota consistit: quandoquidem ob eam dumtaxat, non autem ob politicas rationes, ut temere nonnulli dictitant, interfectus est. Nemini enim historiae peritissimo dubium est scelestos homines ob eam causam mortem tanto viro intulisse quod vehementer sane oderant sanctam eius vitam, quam, utpote monasterialem, Ducis indignam esse censebant; itemque quod egregias virtutes in sancto Principe moleste ferebant, caritatem praesertim, castitatem et mansuetudinem; eo magis quia eius in propaganda Christi fide ardens studium et in vitiis exstirpandis severitas eorum livorem conflaverant, qui, avitae superstitioni pertinaciter adhaerendo, pravis moribus a gentilitate probatis renuntiare nolebant. Fuit igitur Wenceslaus verissime Dei Martyr, testis nempe christianae fidei, qui « opere ostendit se omnia praesentia contemnere ut ad futura et invisibilis bona » perveniret [12].

Wenceslaum, tamquam Sanctum Dei martyreni, una cum Ecclesia universa, homines coluere ex natione vestra clarissimi; quos inter, S. Adalbertus, Pragensis Episcopus ac deinde in Borussia Martyr, qui non modo cum sancto Duce « ex eodem tramite lineam propaginis traxit » [13], sed etiam eximius fuit eiusdem cultor; Beata Agnes, quae, priusquam religiosa vota nuncupasset, cotidie Pragae reliquias Martyris venerabatur; illustris rex vester Carolus, idemque imperator huius nominis IV, qui « specialem habens devotionem ad S. Wenceslaum, protectorem et adiutorem suum praecipuum » [14], in eius honorem sacrarium gemmis ornavit, sepulcrum excoluit, caput auro circumdari iussit, vitam huius sui in throno decessoris conscripsit; Arnestus Pardubicensis, primus in Pragensi sede archiepiscopus, cuius consilio nova eaque splendida corona sacellum S. Martyris donatum fuit; denique S. Ioannes Nepomucenus, invictus sacerdotalis officii martyr, quem ante mortem crudelissimam peregrinatimi esse Veterem-Boleslaviam ferunt.

Quamquam igitur omnes Reipublicae istius cives, cuiuscumque sunt religionis vel stirpis, merito nunc tam gloriosi Ducis, quatenus heros est patriae vestrae ac tot beneficiorum auctor, memoriam agunt, tamen catholicorum omnium praecipue est, nationis cuiusque, hanc celebrare recordationem propterea quod sanctus imprimis is est Martyr Ecclesiae catholicae, omnium quidem nationum matris. Iamvero ne vacua sane fructu commemoratio ista defluat, id fore confidimus ut, bonorum omnium foederatis viribus, fides istic augeatur, christianae vitae usus magis floreat, atque, fide aucta, religio tota, Wenceslao auspice ac patrono, plane revirescat.

Ac laetamur quod illa rei catholicae condicio, quam paucis abhinc annis decessor Noster Benedictus XV, in epistola ad Archiepiscopum Pragensem, die III mensis Ianuarii anno MDCCCCXX data, ingravescere coepisse dolebat, nunc cotidie magis in melius mutetur. Etenim haud Nos latet non paucos inter vos esse ex sacro ordine homines qui sollerter in vinea Domini adlaborant, et conventus eucharisticos nonnullos istic actos esse, cum magna cleri populique frequentia. Probe autem scimus pias ad S. Ignatii mentem exercitationes in bonum omnium cuiusvis ordinis hominum plurifariam tradi; itemque viros plures, apostolico ardore plenos, impensam vobis navare operam ut in magnis urbibus et nova templa condantur et animarum saluti, tam necessario tempore, consulatur. Ad quod catholicae rei incrementum non parum quidem conferunt tum seduli viri illi qui sancta Ecclesiae iura in vita publica defendunt, tum qui Apostolicae Sedi cum Civitate ista feliciter intercedunt officiorum cursus necessitudinesque. Ex quo patet Wenceslaum Sanctum hereditatem suam non dereliquisse neque vos sivisse perire.

Quamvis sit igitur cur Deo debitas agamus grates, ipsi tamen probe scitis non pauca adhuc desiderari quibus religio catholica apud vos in splendorem pristinum restituatur. Etenim nobiscum vos doletis operariorum paucitatem in vinea Domini, hoc potissimum tempore quo sacerdotes tam multi, iique evangelico spiritu flagrantes et a disciplinis sacris omni numero instructi, prorsus necessarii sunt. Omnibus igitur instandum est ut digni adulescentes sacerdotii viam ineant; quod frustra quidem sperari liceat nisi recta omnino sit christiana institutio sive quae in convictu domestico sive quae in scholis publicis traditur. Quapropter ne desistatis, venerabiles fratres, catholicos parentes impense monere tum de gravissimo quo tenentur officio filios suos pie educandi, tum de nativo iure vel catholicas scholas libere quidem condendi vel exigendi pro viribus ut in publicis etiam scholis catholicorum puerorum fides ne periclitetur quin immo ipsorum animi christiano more efifingantur. Praeterea, mirum quantum frequens angelorum panis libatio iuvenes ad ministerium, sacrum invitat; quamobrem ii coetus actuose propagentur qui, ut mariales congregationes, crebrum fovent SS. Eucharistiae usum; nec minus curandum ut permulti eis adulescentibus associentur qui, equites a S. Wenceslao vulgo nuncupati, pollicentur se, vestigia Patroni sui sequentes, saepius ad eucharisticam mensam accessurus esse. Multum autem interest iuvenes in sortem Domini vocatos in Seminariis rite excoli, opportunis normis Sacrae Congregationis de Seminariis et de Studiorum Universitatibus religiose servatis. Quam quidem ad rem Collegium Nepomucenum, quod Nos in Urbe excitari iussimus, cuiusque novae aedes proxime, Deo favente, dedicabuntur, iterum commendamus bonis omnibus; quos praeterea meminisse volumus quantopere Seminarium illud S. Wenceslai, Pragae a. MDLIX a Societate Iesu conditum, ad religionis incrementum contulerit. De iis vero subsidiis quae, ad hanc rem provehendam, vobis praeeuntibus, rei publicae moderatores, clerus populusque iam contulerunt, et grates ex animo persolvimus et Deum enixe precamur ut largitores singulos peculiari gratiarum copia remuneretur.

Clerus ita numero ac virtute auctior non modo fidem apud vos fovere ac roborare contendet, sed etiam, apostolico studio calens, sanctorumque Methodii et Adalberta vestigiis insistens, modis omnibus enitetur ut dissidentes Slavi finitimarum regionum ad Ecclesiae matris unitatem, ut est optatissimum, revocentur. Quo in campo actuose iam sollerterque vos adlaborasse novimus tum per opportunos conventus, tum per sodales ab apostolatu SS. Cyrilli et Methodii, tum denique per Veiehradense Institutum SS. Cyrilli et Methodii et Seminarium Mtriense missionalibus instituendis. Ne igitur cessetis tam salutare opus urgere; quod tamen ut prospere eveniat, religionem catholicam ita istic florere oportet ut dissidentes apud vos quoque perspiciant et agnoscant signa illa certissima quae veram Christi Ecclesiam demonstrant mirabilem scilicet unitatem, catholicae fidei usquequaque dilatandae ardorem, sanctitatem eximiam et arctissimam cum Apostolica Sede coniunctionem.

Ex his omnibus portendi licet frugifera admodum ista in S. Wenceslai memoriam sollemnia fore, dummodo vestrates praeclara Patroni sui exempla imitari studuerint. Haec enim eiusmodi sunt ut, cum omnibus, pro sua cuiusque condicione, congruant, ea singuli utiliter sequi possint. Itaque discant a iustissimo Duce qui rei publicae praesunt iustitiam mansuete fortiter que administrare, sibique persuasum habeant tantum abesse ut religio catholica prosperitate publicae adversetur, ut potius, principiis eius innixa, ipsa humana societas vigeat ac floreat. Discant cives a benefico Principe patriae caritatem veri nominis; omnique discordia se posita, concordi animorum consensu, ad commune bonum contendant; cumque ipse tam pie ab avia sua Ludmilla educatus sit, agnoscant parentes omnesque educatores quanta vis insit in christiana institutione ut feliciter iuventus in salutis viam dirigatur. Eum denique et sacerdotes in Sacramento augusto ardentissime colendo, et adulescentes in castimonia servanda, et divites in miseris omne genus adiuvandis, tamquam exemplum ad imitandum sibi proponant. Omnes postremo vestigiis eius qui sanguinem pro Christo fundere non dubitavit quique documentis non paucis suam in Beati Petri Cathedram pietatem comprobavit, pie animoseque insistant, cum in cupiditatibus frenandis doloribusque christiana virtute ferendis, tum in Apostolica Sede constanti amore prosequenda.

Atque utinam patria vestra, quasi familia ingens, una S. Weneeslai fide eniteat ac roboretur; ita enim, ipso Patrono et auspice, per concordem operam potestatis utriusque, religiosae nempe ac civilis, priscam gloriam prosperitatemque feliciter assequatur. Caelestium interea munerum praenuntia ac paternae benevolentiae Nostrae testis apostolica sit benedictio, quam vobis, Venerabiles fratres, singulisque gregibus unicuique vestrum concreditis effuso animo impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die IV mensis Martii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

PIUS PP. XI


A.A.S., vol. XIV (1922), n. 17, pp. 627-634

[1] CHRIST ANNUS D E SCALA, Vita S. Wenceslai, c. 1. n. 1.

[2] Ibidem, c. 1, n. 8.

[3] Ibidem, c. 1, n. 9.

[4] IOANNES OLOMUCENSIS, Passio, translatio et miracula S. Wenceslai, 1. o

[5] Brev. Rom.

[6] Ibidem.

[7] S. B ALBINUS, Epitome Mst. rerum Bohem., 1. 1 , e. 4.

[8] CAROLUS I V , S. Wenceslai vita, n. 3.

[9] Propr. archid. Pragensis: Lect. infra Oct. S. Wenceslai.

[10] CKRISTANNUS, op. cit., c. 2, n. 17.

[11] B. B ALBINUS, Miscellanea Mst. regni Bohemiae, 1. 4, p. 1.

[12] Cfr. S. Th. 2a 2*e, q. 124, art. 4.

[13] CHRISTANNUS, Vita S. Wenceslai, Praefatio.

[14] BENESSIUS KRABICE, Chronicon, ad an. 1358.

top