The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

NOIBS EX ALTO*

SEPARATO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE CHENGCHOW, ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE LOYANG, IN SINIS.

 

Ad futuram rei memoriam. — Nobis ex alto commissum pastorale officium nihil Nos magis sollicitat, quam ut rebus fidei propagandae provehendis, in locis praesertim habitantium multitudine ref ertis atque ab hoc catholicae religionis centro valde dissitis, omni, quo cum Deo possumus, studio prospiciamus. Qua re cum Vicaius Apostolicus de Chengchow in Sinis, suffragante quoque Nostro in Sinis Apostolico Delegato, Nos enixis verbis rogaverit, ut e vicariatus sui territorio, satis superque amplo atque incolentibus referto, pars quaedam separaretur, quae sui iuris facta, aliis Evangelii praeconibus eommitteretur: Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis, huiusmodi precibus ultro libenterque concedendum esse existimavimus.

Quae cum ita sint, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore civiles subpraefecturas de Kunghsien, Yenshihsien, Mengtsing, Loyang, Sinansien, Mienchih, Yungning, Yiyang, Sunghsien, Teng-feng, Nanyang, Schanchow, Lingyao, Wensiang, Lushi, Pingteng, Tseyou a vicariatu apostolico de Chengchow separamus, sive dismembramus. Territorium vero hoc totum, sic separatum sive dismembratum a praedicto vicariatu apostolico de Chengchow, in novam praefecturam apostolicam erigimus et constituimus, cui nomen facimus'de Loyang, et quam ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, curis tradimus presbyterorum Piae Societatis Sancti Francisci Xaverii pro exteris missionibus, quam nunc Guido Maria Conforti, Archiepiscopus-Episcopus Parmensis, qua Superior generalis, sollerter moderatur. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Maii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 657-658

 

top