ENERABILIS
SERVA DEI THERESIA MARGARITA REDI A SACRO CORDE IESU,
EX ORDINE CARMELITARUM DISCALCEATORUM MONIALIS PROFESSA,
BEATA RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Decor Carmeli filiae eius,
quae vestigiis fideles sequutae matrem sanctam Theresiam a Iesu, quasi ex horto
concluso mystici flores, suum erga Deum amorem suamque devotionem ex sacris
monasteriorum saeptis in odore suavissimo offundunt. Multae quidem Carmeli
filiae et plane mirabiles, ubique terrarum, ab incunabulis Ordinis usque ad
hodierna tempora exstitere; atque inter eas Venerabilis Dei Famula Theresia
Margarita Redi a Sacratissimo Corde Iesu merito adnumeratur. Aretii in Hetruria
a piis nobilibusque parentibus orta est anno MDCCXLVII
Idibus Iuliis; eidemque, lustralibus aquis die
sequenti in ecclesia cathedrali ablutae, Annae Mariae nomen impositum est. In
timore Domini educata, decennis monasterium florentinum Sanctae Apolloniae est
ingressa, ut eiusdem asceterii monialium institutioni committeretur; ibique
inter alumnas innocens, simplex, modesta, iugiter docilis atque obediens
moderatricibus, obsequens erga maiores natu et erga omnes humanissima,
frequentia Sacramentorum admirabilis, animi dotibus supra aetatem exornata, in
oratione assidua, pietate in Deum ac Deiparam conspicua, septem annos mansit.
Dein ad paternam domum, ut patris voluntati pareret, reversa, paucos tantum
menses in exemplum adducendam vitam ibi transegit; mox enim, ab ipsa sancta
Theresia a Iesu extraordinario modo, uti fertur, vocata, Ordinem Carmelitarum
Discalceatorum ingreditur. Kalendis Septembribus anni MDCCLXIV a sororibus
Monasterii Florentini Sanctae Theresiae plenis suffragiis recepta ac brevi in
probandarum numerum admissa, die XI Martii anni MDCCLXV,
assumpto Theresiae Margaritae a Sacro Corde Iesu
nomine, religiosum Carmelitarum habitum induit; ac sequentis anni die xn Martii,
cum omnium laude tyrocinio expleto, sollemnia vota, maxima animi sui laetitia,
nuncupavit. Sic tandem Venerabilis Serva Dei id adepta est, quod animo suo
maxime voluerat. Adeo enim iam prius flagraverat ardore theresianum habitum
induendi atque eiusdem Ordinem ingrediendi, ut saepe humiliter dictitaret se qua
sororem saltem conversam velle monasterium intrare ac regulam Carmelitarum
profiteri. Asceterium vero ingressa, paucos tantum vitae suae in eodem annos
transcurrit; brevi sed tamen explevit tempora multa. Vix quidem novensilis
probanda, cunctis monialibus visa est ad perfectionis apices convolare, quamvis
virtutes et dona spiritualia, quibus ornabatur, occulere eadem sollicite
conaretur.
Mox egregiam se praebint. omnibus imitatricem divae matris Theresiae,
atque angelica innocentia et simplicitate in oculis, in verbis, in incessu, in
gestu praeditam; puritatis vero suae florem, tanquam exemplar Aloysium Gonzaga
sequuta, ad obitum usque intactum servavit. Monialis facta, sereno atque hilari
vultu iugiter procedens, sibi semper aequalis, alacritate ac diligentia haud
communibus in exercenda officia sibi credita prompte incumbebat: aegrotantium
enim monialium curae, sacristiae rebus servandis, velaminum atque lanaeque
custodiae addicta, in iisdem aliisque muneribus explendis insignem suam erga
proximum caritatem iugiter ostendit, studiumque impensum quo in ea omnia, quae
ad salutem animorum et ad gloriam Dei spectarent, continenter intendit. A
suscepto quidem regulari instituto sibi proposuit Famula Dei ut nullam elabi
unquam sineret occasionem de proximo suo benemerendi, nec propterea famulatum
tantum infirmarum, quibus erat acceptissima, et incommoda quaeque tacita ferens,
sed rigido silentio atque opportuna dexteritate sermones declinans de iis, quae
ad monasterium sive ad moniales pertinerent, verba sua et actiones prudentissime
dirigens, ne cui detrimentum unquam afferret; appositis Scripturarum
Sanctorumque Patrum dictis animos sodalium, data opportunitate, ad Deum erigens;
in oratione ac sacra meditatione ipsamet assidua, ut omnes Deum diligerent atque
orarent totis viribus expetens. Vehementissime pietatis sensu perfusa, in
divinis laudibus persolvendis attenta,devotione peculiari tum
erga Sacratissimum Cor Iesu, a quo in induendo habitu religioso cognomen sibi
delegerat, tum erga Sanctissimam Eucharistiam, tanquam erga centrum totius
amoris Dei, enitebat, et, sponsa Christo fidelis, a visibilibus rebus
continenter ad invisibilia atque ad Creatoris amorem se erigebat. Ante
religiosam professionem propter suam in Deum caritatem iam mirabili patientia
incommoda vitae et carnis infirmitates perferebat; elicitis autem votis, carnem
flagellis, ciliciis, ieiuniisque excruciavit, et corpus suum castigans, in
servitutem illud redegit. Gaudens si res etiam necessariae sibi deessent,
paupertatem coluit supra communem religiosarum morem; a primo in monasterium
ingressu, regularum consuetudinumque observantissima, se se conformare studuit
ad ceterarum monialium vitam, tum victu tum lectulo durissimo; aliquando vero
humi cubabat, suumque cibum, ieiunans, pauperibus largiebatur; at egregie
coniungebat patiendi desiderium cum prompta obedientia; etenim moderatoribus
conscientiae suae ceterisque antistitibus atque etiam aequalibus continenti
humilitate obtemperabat.
Nil unquam timens praeter peccatum, propriis defectibus
perscrutandis operam subtilem et perspicacem cotidie dedit: res, gesta, verba,
cogitationes suas unice ad Deum referens, vota, quae caelesti suo Sponso voverat,
fideliter exacteque adimplevit, arduam perfectionis viam usque ad obitum calcans.
Aetatis suae tertium supra vicesimum annum agens, immatura morte correpta, die
VII Martii anni MDCCLXX ad caelestem suum sponsum Iesum, quem inter
acerbissimos postremi morbi dolores instanter invocabat, piissime convolavit.
Virginis monialis pretiosa in conspectu Domini morte commota omnis fere civitas
florentinorum, qui eximium eiusdem Famulae Dei candorem ac sanctitatem
praedicabant, ad ipsius occurrit religiose invisendum cadaver, quod mirabili
plane modo conservatum tunc per quindecim dies inhumatum mansit, sed idem
incorruptum ad nostra tempora servari videtur.
Christifidelium vero non modo e
civitate florentina sed ex Hetruria tota, ob Servae Dei sanctitatis famam
iugiter percrebrescentem, pietas erga eiusdem exuvias, ex ipso tempore mortis
exorta numquam deferbuit. Statim autem funere absoluto, ipse Florentinus
Archiepiscopus, attentis rerum circumstantiis, de vita, virtutibus Dei Famuiae
ac de miraculorum fama iudiciales condidit inquisitiones, quibus peractis atque
ad Romanam Curiam de more delatis, Decessor Noster rec. mem. Pius Papa VII
Introductionis Causae Commissionem, die XV mensis Iulii anni MDCCCVII
propria manu signavit. Absolutis igitur iis omnibus,
quae in huiusmodi iudicio pertractanda erant, disceptari coeptum est super
Venerabilis Dei Servae virtutibus, quas vero heroicum gradum attigisse fel. rec.
Decessor Noster Gregorius Pp. XVI decimo octavo Kalendas Maias anno millesimo
octingentesimo trigesimo nono sollemni decreto sanxit. Antequam autem de
miraculis, quae Dei Famula deprecante divinitus patrata ferebantur, quaestio
susciperetur, silentium sexaginta annorum sequutum est, sed tandem primum in
Congregatione ante praeparatoria, deinceps in praeparatoria, denique in generan
conventu coram Nobis habito quaestione agitata, rebus omnibus acerrimo iudicio
investigatis, quinto Nonas Martii anno millesimo nongentesimo vicesimo nono duo
proposita miracula constare, ulteriusque propterea in casu procedi posse
declaravimus.
Cum proinde nihil, secundum sacri fori instituta, aliud superesset
nisi ut Patres Cardinales Sacris tuendis Ritibus praepositi, ceterique de more
consulendi rogarentur, num tuto procedi posse censerent ad sollemnem Venerabilis
Dei Famulae beatificationem, in generalibus Congregationis comitiis, quae die
vicesima tertia mensis Aprilis nuper elapsi coram Nobis habita sunt, tum iidem
S. R. E. Cardinales, tum ii qui aderant Praelati et Consultores, sententiam
affirmativam, consensu unanimi dixerunt. Nos autem in re tanti momenti aperire
Nostram mentem cunctati sumus donec enixis precibus clariora e caelo antea
lumina posceremus. Quod quidem cum fecissemus, octavo Idus Maii huiusmet anni,
religiosissime litato eucharistico Sacrificio, adstantibus dilectis filiis
Nostris Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Sacrorum Rituum
Congregationis Praefecto, nec non Alexandro Cardinali Verde, Causae Ponente, et
reverendis dominis Angelo Mariani, eiusdem Sacrae Rituum Congregationis a
Secretis - itemque Carolo Salotti, Fidei promotore generali,
tuto procedi posse ad sollemnem
Venerabilis Dei Servae Theresiae Margaritae Redi a Sacratissimo Corde Iesu
beatificationem sollemniter ediximus. Quae cum ita sint, precibus permoti totius
Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, auctoritate Nostra apostolica, concedimus ut
eadem Venerabilis Dei Famula Theresia Margarita Redi a Sacratissimo Corde Iesu,
monialis professa Ordinis Carmelitarum Excalceatorum,
Beatae in posterum nomine
nuncupetur, eiusdemque corpus et lypsana seu relliquiae publicae christifidelium
venerationi proponantur, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferenda,
itemque permittimus ut imagines eiusdem Dei Famulae radiis decorentur.
Eadem
praeterea auctoritate Nostra concedimus ut de ipsa Dei Famula quotannis Officium
recitetur de Communi Virginum cum lectionibus propriis per Nos adprobatis, et
Missa de eodem Communi Virginum cum orationibus propriis, per Nos pariter
adprobatis, servatis servandis, celebretur. Huiusmodi tamen Officii recitationem
Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in Aretina dioecesi, ubi nata
est Serva Dei, atque in archidioecesi Florentina, in qua migravit ad Dominum;
itemque in templis et sacellis, ubique terrarum sitis, quibus utitur Ordo Carmelitarum Exealceatorum, ab omnibus fidelibus qui Horas canonicas recitare teneantur, et
quod ad Missas attinet ab omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam
regularibus, qui ad ecclesias sive sacella in quibus festum agitur,
conveniant. Demum facultatem impertimur ut sollemnia beatificationis
Venerabilis Dei Famulae Theresiae Margaritae Redi a Sacratissimo Corde Iesu
supradictis in templis celebrentur, die a legitima auctoritate designanda,
intra annum ab iisdem sollemnibus in sacrosancta Patriarchali Basilica
Vaticana rite peractis. Non obstantibus constitutionibus et
ordinationibus Apostolicis nec non decretis de non cultu editis, ceterisque
contrariis quibuslibet. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis
etiam impressis, dummodo manu Secretarii memoratae Sacrorum Rituum
Congregationis subscripta sint, et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus
fides etiam in disceptationibus iudicialibus adhibeatur, quae Nostrae
voluntatis significationi, hisce Litteris ostensis, haberetur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IX m. Iunii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri
octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 10, pp.
473-477