The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

MISERENTISSIMUS REDEMPTOR

AD RR. PP. DD. PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE COMMUNI EXPIATIONE
SACRATISSIMO CORDI IESU DEBITA.

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Miserentissimus Redemptor noster cum in ligno Crucis salutem humano generi peperisset, ante quam de hoc mundo ad Patrem adscenderet, anxios ut consolaretur apostolos discipulosque suos: « Ecce – inquit – ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (1). Vox quidem ista, sane periucunda, omnis ;est spei effectrix ac securitatis; eademque, Venerabiles Fratres, facile Nobis succurrit, quotiescumque de editiore hac quasi specula et universam hominum societatem tantis malis miseriisque laborantem et Ecclesiam ipsam, oppugnationibus sine ulla mora pressam ó nsidiisque, circumspicimus. Divina enim eiusmodi promissio, quemadmodum initio iacentes Apostolorum erexit animos erectosque ad evangelicae doctrinae semina per orbem terrarum iacienda incendit atque inflammavit, ita Ecclesiam deinceps adversus portas inferi aluit ad victoriam. Adfuit profecto Dominus Iesus Christus nullo non tempore Ecclesiae suae; at praesentior e tamen auxilio praesidioque tum adfuit, cum ea gravioribus perieulis incommodisve conflictata est, suppeditante scilicet remedia, ad temporum rerumque condieionem apta admodum, divina illà Sapientià, quae « attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter » (2). Sed ne recentiore quidem aetate « abbreviata est manus Domini » (3), praesertim cum error irrepsit et satis late propagatus est, unde metuendum fuit, ne hominibus ab Dei amore ac consuetudine prohibitis christianae vitae fontes quodammodo arescerent. Quae vero, cum sese Mariae Margaritae Alacoque conspiciendum dedit, amantissimus Iesus conquestus est, quae praeterea ab hominibus, in ipsorum demum profectum, exspectare se ac velle significavit, ea cum alii e populo fortasse adhuc ignorent, neglegant alii, placet, Venerabiles Fratres, de honestae, quae dicitur, satisfaction is officio, quo erga Cor Iesu Sacratissimum obstringimur, affari vos aliquantulum, hac quidem mente, ut gregem quisque vestrum, quicquid vobiscum communicaverimus, studiose doceatis atque ad exsequendum excitetis.

Inter cetera infinitae Redemptoris nostri benignitatis documenta, illud potissimum elucet, quod, defervescente christifide lium caritate, ipsa Dei caritas ad honorandum peculiari cultu propositi est eiusque bonitatis divitiae late patefactae sunt per eam religionis formam qua Sacratissimum Cor Iesu colitur, « in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi » (4). Nam, ut quondam humanae genti e Noetiea arca exeunti amici foederis signum illucescere Deus voluit, « arcum apparentem in nubibus » (5), sic turbulentissimis recentioris aevi temporibus, cum vaferrima omnium serperet haeresis illa ianseniana, amori in Deum pietatique inimica, quae Deum non tam diligendum ut patrem quam extimescendum ut implacabilem iudicem praedicabat, benignissimus Iesus Cor suum Saeratissimum, quasi pacis et caritatis vexillum, elatum gentibus ostendit, haud dubiam portendens in cercamine victoriam. Siquidem apposite f. r. decessor Noster Leo XIII, in Litteris Encyclicis « Annum Sacrum », tantam cultus Sacratissimi. Cordis Iesu opportunitatem admiratus, edicere non dubitavit: « Cum Ecclesia per proxima originibus tempora caesareo iugo premeretur, conspecta sublime adolescenti imperatori crux amplissimae victoriae, quae mox est consecuta, auspex simul atque effectrix. En alterum hodie oblatum oculis auspicatissimum divinissimumque signum: videlicet Cor Iesu sacratissimum, superimposita cruce, splendidissimo candore inter flammas elucens. In eo omnes collocandae spes; ex eo hominum petenda atque exspectanda salus ».

Ac iure id quidem, Venerabiles Fratres; in illo enim auspicatissimo signo atque in ea, quae exinde consequitur, pietatis forma nonne totius religionis summa atque adeo perfectioris vitae norma continetur, quippe quae et ad Christum Dominum penitus cognoscendum mentes conducat expeditius et ad eundem vehementius diligendum pressiusque imitandum animos inflectat efficacius? Nemo igitur miretur, hanc probatissimam religionis formam decessores Nostros continenter et a calumniatorum criminationibus vindicasse et summis laudibus extulisse et vehementi provexisse studio, prout temporum rerumque rationes postularent. Dei autem adspirante numine factum est ut pia christifidelium erga Sacratissimum Cor Iesu voluntas maiora in dies incrementa caperet; hinc piae illae passim excitatae sodalitates divini Cordis cultui promovendo; hinc consuetudo illa sacrae Synaxis, ad Christi Iesu optatum prima cuiusque mensis feria sexta suscipiendae, quae quidem consuetudo passim hodie obtinet.

At certe inter cetera illa, quae proprie ad Sacratissimi Cordis cultura pertinent, pia eminet ac memoranda est consecratio, qua, nos nostraque omnia aeternae Numinis caritati accepta referentes, divino Iesu Cordi devovemus. Eiusmodi autem devotionis officium, cum, quantum averet sibi ab hominibus reddi, non tam iure suo quam immensa in nos caritate permotus, Salvator Noster innocentissimam Cordis sui discipulam Margaritam Mariam docuisset, ipsamet, cum suo pietatis magistro Claudio de la Colombière, prima omnium praestitit, secuti sunt, procedente tempore, singuli homines, deinde privatati familiae et consociationes, denique vel ipsi magistratus, civi.tates et regna. Quoniam autem, superiore aetate atque hac ipsa nostra, impiorum hominum machinationibus huc deventum est, ut detrectatum Christi Domini imperium bellumque in Ecelesiam publice commotum sit, latis legibus scitisque populorum promotis iuri divino ac naturali repugnantibus, immo vel comitiis habitis conclamantium, « Nolumus hunc regnare super nos » (6): ex ea profecto consecratione, quam diximus, una omnium vox veluti erumpebat atque ex adverso opponebatur acerrime clientum Sacratissimi Cordis ad vindieandam eius gloriam et asserenda eius iura: « Oportet Christum regnare (7): Adveniat regnum tuum ». Ex quo tandem factum feliciter, ut universitas ipsa generis humani, quam Christus, in quo uno instaurantur omnia (8), nativo iure possidet suam, huius saeculi initio eidenl Cordi Sacratissimo a f. r. decessore Nostro Leone XIII, christiano orbe plaudente, dedicaretur.

Haec vero tam fausta tamque iucunda incepta, quemadmodum Litteris Nostris Encyclicis « Quas primas » docuimus, diuturnis optatis votisque quamplurimis Episcoporum et fidelium concedentes, Nosmet ipsi, Deo dante, tandem complevimus ac perfecimus cum, piaculari anno exeunte, Christi universorum Regis festum instituimus, sollemniter toto christiano orbe concelebrandum. Quod cum faceremus, non modo summum illud quod Christus obtinet in rerum universitatem, in societatem et civilem et domesticam, in singulos homines imperium in luce collocavimus, sed etiam gaudia iam tum illius diei praecepimus auspicatissimi, quo die omnis orbis libens volensque Christi Regis suavissimae dominationi parebit. Qua de causa tum simul ediximus, ut per constituti illius diei festi occasionem haec eadem consecratio renovaretur quotannis, ad eiusdem fructum consecrationis eertius uberiusque consequendum et ad populos omnes in Corde Regis regum et Domini dominantium christiana caritate et pacis conciliatione copulandos.

Verum officiis hisce omnibus, praesertim tam frugiferae consecrationi, per sacram Christi Regis sollemnitatem veluti confirmatae, aliud accedat oportet, de quo vobiscum, Venerabiles Fratres, paulo fusius in praesenti colloqui libet: honestae satisfactionis, inquimus, seu reparationis, quam dicunt, officium Sacratissimo Cordi Iesu praestandum. Nam, si illud est in consecratione primum ac praecipuum ut amori Creatoris creaturae amor rependatur, alterum sporte hinc sequitur, ut eidem increato Amori, si quando aut oblivione neglectus, aut offensa violatus sit, illatae quoquo modo iniuriae compensali debeant: quod quidem debitum reparationem vulgato nomine vocamus.

Quodsi ad utramque rem iisdem prorsus rationibus impellimur, reparandi tamen expiandique officio ob validiorem quendam iustitiae et amoris titulum tenemur: iustitiae quidem, ut irrogata Deo nostris flagitiis expietur offensa et violatus ordo paenitentia redintegretur; amoris vero, ut Christo patienti ac « saturato opprobriis compatiamur » eique nonnihil solacii pro tenuitate nostra afferamus. Peccatores enim cum simus omnes multisque onerati culpis, non eo solo cultu Deus noster nobis est honorandus, quo vel eius summam Maiestatem debitis obsequiis adoremus, vel eius supremum dominium precando agnoscamus, vel eius infinitam largitatem gratiarum actionibus laudemus; sed praeterea Deo insto vindici satisfaciamus oportet « pro innumerabilibus peccatis et offensionibus et negligentiis » nostris. Consecrationi igitur, qua Deo devovemur et santi Deo vocamur, ea sanctitate ac firmitate quae, ut docet Angelicus (9), consecrationis est propria, addenda est expiatio, qua penitus peccata exstinguantur, ne forte indignitatem nostrum impudentem reverberet summae iustitiae sanctitas munusque nostrum potius arceat invisu.m quam gratum suscipiat.

Hoc autem expiationis officium humano generi universo incumbit, quippe quod, ut christiana docemnr fide, post Adae miserandum casum, hereditaria labe infectum, concupiscentiis obnoxium et miserrime depravatum, in perniciem detrudendum fuisset sempiternam. Id quidem superbi hac nostra aetate sapientes, veterem Pelagii errorem secuti, inficiantur, nativam quandam virtutem humanae naturae iactantes quae suapte vi ad altiora usque progrediatur; sed falsa haec humanae superbiae commenta reiicit Apostolus, illud nos admonens: « natura eramus filii irae » (10). Et sane iam ab initio communis illius expiationis debitum quasi agnovere homines et Deo sacrificiis vel publicis placando, naturali quodam sensu ducti, operam dare coeperunt.

At nulla creata vis hominum sceleribus expiandis erat satis, nisi humanam naturam Dei Filius reparandam assumpsisset. Quod quidem ipse hominum Salvator sacri Psaltis ore nuntiavit: «Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata pro peccato non tibi placuerunt: tunc dixi: Ecce venio » (11) Et reapse « vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; vulneratus est propter iniquitates nostras (12) et «peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum... (13) delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci... (14) ut peccatis mortai iustitiae vivamus » (15).

Quamquam vero copiosa Christi redemptio abunde nobis « omnia delicta donavit » (16), ob miram tamen illam divinati Sapientiae dispensationem, qua in carne nostra adimplenda sunt quae desunt passionum Christi pro corpore eius quod est Ecclesia (17), etiam laudibus et satisfactionibus, « quas Christus in nomine peccatorum Deo persolvit » nostras quoque laudes et satisfactiones adiicere possumus, immo etiam debemus. At semper meminerimus oportet, totam expiationis virtutem ab uno Christi cruento sacrificio pendere, quod sine temporis intermissione in nostris altaribus incruento modo renovatur, siquidem « una eademque est Ilostia, idem nulle offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa » (18); quamobrem cum hoc augustissimo Eucharistico sacrificio et ministrorum et aliorum fidelium immolato coniungi debet ut ipsi quoque « hostias viventes, sanctas, Deo placentes » (19) sese exhibeant. Quin immo S. Cyprianus affirmare non dubitai « sacrificium dominicum legitima sanctificatione non celebrari, nisi oblatio et sacrificium nostrum responderit passioni » (20). Quapropter nos monet Apostolus, ut « mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes » (21), acque cum Christo consepulti et compiantati similitudini mortis eius, (22) non modo carnem nostrum crucifigamus cum vitiis et concupiscentiis, (23) « fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem » (24); sed « et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris » (25) et, aeterni eius sacerdotii participes effecti, offeramus « dona et sacrificia pro peccatis » (26). Neque enim arcani huius sacerdotii et satisfaciendi sacrificandique muneris participatione ii soli fruuntur, quibus Pontifex noster Christus Iesus administris utitur ad oblationem mundam divino Nomini ab ortu solis usque ad occasum omni loco offerendam (27), sed etiam christianorum gens universa, ab Apostolorum Principe «genus electum, regale sacerdotium » (28) iure appellata, debet cum pro se, tum pro toto humano genere offerre pro peccatis (29), haud aliter propemodum quam sacerdos omnis ac pontifex « ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum » (30).

Quo autem perfectius oblatio nostra nostrumque sacrificium sacrificio dominico responderit, idest amorem nostri cupiditatesque nostras immolaverimus et carnem crucifixerimus crucifixione ea mystica, de qua loquitur Apostolus, eo uberiores propitiationis atque expiationis pro nobis aliisque percipiemus fructus. Mirifica enim viget fidelium omnium cum Christo necessitudo, qualis inter caput et cetera corporis membra intercedit, itemque arcaat illà, guarii fide catholica profitemur, Sanctorum communione, cum singuli homines tum populi non modo coniunguntur inter se, sed etiam cum eodem « qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis sui facit in aedificationem sui in caritate »(31). Quod quidem Mediator ipse Dei et hominum Christus Iesus, morti proximus, a Patre postularat: « Ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum » (32).

Quemadmodum igitur unionem cum Christo profitetur ac firmat consecratio, ita expiatio eamdem unionem et, culpas detergendo, inchoat et, Christi passiones participando, perficit et, vietimas pro fratribus offerendo, consummat. Atque id sane miserentis Iesu consilium fuit, cum Cor nobis suum, insignia passionis praeferens ac fiammas amoris ostentans, patere voluit, scilicet ut hinc infinitam peccati malitiam coniectantes, illinc Reparatoris caritatem infinitam admirati, et peccatum vehementius detestaremur et caritati ardentius vicem redderemus.

Et vere expiationis potissimum seu reparationis spiritus primas semper potioresque partes habuit in cultu Sacratissimo Cordi Iesu exhibendo, nihilque eo congruentius origini, indoli, virtuti, industriis quae huic religionis formae sunt propriae, ut rerum memoria et usus, sacra item liturgia atque Summorum Pontificum acta confirmant. Siquidem cum se conspiciendum Margaritae Mariae exhiberet Christus, caritatis suae infinitatem praedicans, simul, maerentis instar, tot tantasque sibi inustas ab ingratis hominibus iniurias in haec verba conquestus est, quae utinam in piorum animis insiderent nullaque unquam oblivione delerentur: « En Cor Illud – inquit – quod tantopere homines amavit beneficiisque omnibus cumulavit, quodque amori suo infinito non tantum redditam gratiam nullam invenit, at contra oblivionem, neglectum, contumelias, easque ab iis etiam illatas nonnunquam, qui amoris peculiaris debito officioque tenerentur ». Ad quas quidem culpas eluendas cum alla complura, tum haec praesertim sibi gratissima commendavit: ut eàdem expiandi mente homines de altari libarent, – quam « Communionem Reparatricem » vocant, – et supplicationes itero piaculares ac preces, per solidam horam productas, adhiberent, – quae « flora Sancta » verissime appellatur: quas quidem pietatis exercitationes non modo Ecclesia probavit, sed etiam copiosis spiritualibus. largitionibus locupletavit.

At enim beate regnantem Christum in caelis qui piaculares eiusmodi ritus consolari queant? Scilicet – « da amantem et sentit quod dico » (33) – reponimus, Augustini verbis usi, quae in hunc locum aptissime cadunt.

Dei enim amantissimus quisque, si praeteriti temporis spatium respiciat , videt meditando intueturque Christum pro homine laborantem, dolentem, durissima quaeque perpetientem, «propter nos homines et propter nostram salutem » tristitia, angoribus, opprobriis paene confectum, immo « attritum propter scelera nostra » (34) ac suo nos livore sanantem. Atque haec omnia eo verius piorum meditantur animi, quod peccata hominum ac flagitia quovis tempore perpetrata in causa fuerunt cur Dei Filius morti traderetur, eademque nunc etiam mortem ipsam per se essent Christo illatura iisdem cum doloribus maeroribusque coniunctam, quippe singola passionem Domini suo quodam modo renovare censeantur: « Rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes » (35). Quodsi propter peccata quoque nostra, quae futura quidem erant at praevisa, anima Christi tristis facta est usque ad mortem, haud dubium quin solacii nonnihil iam tum ceperit etiam e nostra, item praevisa, reparatione, cum « apparuit illi Angelus de caelo » (36), ut Cor eius taedio et angoribus oppressum consolaretur. Atque ita Cor Illud sacratissimum, quod ingratorum hominum peceatis continenter sauciatur, etiam nunc mira quidem sed vera ratione solari possumus ac debemus, quandoquidem – ut in sacra quoque liturgia legitur – ex ore Psaltis Christus ipse se ab amicis suis derelictum conqueritur: « Improperium exspectavit Cor meum et miseriam, et sustinui qui simul contristaretur et non fuit, et qui consolaretur et non inveni » (37). 

Accedit quod passio Christi expiatrix renovatur et quodammodo continuatur et adimpletur in corpore suo mystico, quod est Ecclesia. Etenim, ut rursus Sancti Augustini (38) verbis utamur, « passus est Christus quidquid pati debuerat; iam de mensura passionum nihil deest. Ergo impletae sunt passiones sed in capite; restabant adhuc Christi passiones in corpore ». Quod quidem Dominus ipse Iesus declarare dignatus est, cum ad Saulum « adhuc spirantem minarum et caedis in discipulos » (39) loquens: « Ego sum – inquit – Iesus quem tu persequeris » (40), haud obscure significans, commotis in Ecclesiam insectationibus, ipsum divinum oppugnari ac vexari Ecclesiae Caput. Iure igitur meritoque Christus in corpore suo mystico adhuc patiens nos expiationis suae socios habere exoptat, idque etiam ipsa nostra cum eo necessitudo postulai; nam cum simus « corpus Christi et membra de membro » (41), quidquid patitur caput, omnia cum eo membra patiantur oportet (42).

Quantopere autem huiusmodi expiationis seu reparationis necessitas hac nostra potissimum aetate urgeat, nemini non manifestum erit, qui, ut initio diximus, hunc mundum « in maligno positum » (43), oculis animoque perlustraverit. Undique enim gementium ad Nos populorum clamor adscendit, quorum principes vel rectores vere adstiterunt et convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Ecclesiam eius (44). Per regiones quidem illas iura omnia divina et humana permisceri cernimus. Tempia deiici atque everti, religiosi viri ac sacrae virgines e suis aedibus deturbari et conviciis, saevitiis, inedia, carcere affligi; puerorum ac puellarum greges e gremio Ecclesiae matris abripi atque ad eiurandum Christum et blasphemandum, ad luxuriae pessima crimina induci; christianorum plebs universa, exanimata vehementer ac disiecta, perpetuo in discrimine aut defectionis a fide aut mortis vel atrocissimae versari. Quae profecto tam tristia sunt, ut per eiusmodi eventus praenuntiari iam nunc ac portendi dixeris « initia dolorum » illa, quae allaturus est « homo peccati extollens se supra omne quod dicitur Deus aut colitur » (45).

At magis etiam dolendum, Venerabiles Fratres, quod inter ipsos fideles, sanguine Agni immaculati in baptismo ablutos gratiaque locupletatos, tot inveniantur cuiusvis ordinis homines, qui incredibili rerum divinarum ignorantia laborantes et falsis doctrinis infecti, vitiis irretitam procul a domo Patris vitam traducant, quam nec verae fidei lumen collustrat, nec spes futurae beatitatis delectat nec ardor reficit fovetque caritatis, ut sedere in tenebris et in umbra mortis vere videantur. Praeterea inter fideles ecclesiasticae disciplinae veterumque institutorum percrebrescit incuria, quibus vita omnis christiana nititur, domestica societas regitur, coniugii sanctitas munitur; neglecta prorsus aut mollioribus depravata blanditiis puerorum institutio, et vel adempta Ecclesiae iuventutis christiane educandae facultas; christiani pudoris in vita cultuque praesertim muliebri lacrimabilis oblivio; fluxarum rerum effrenata cupiditas, civilium rationum immoderatio, aurae popularis captatio exlex, legitimae auctoritatis detrectatio denique verbi Dei contemptus, quo fides labefactatur ipsa vel in proximum discrimen adducitur.

Hisce vero malis veluti in cumulum accedit cum eorum ignavia atque socordia, qui, dormitantium et fugientium instar discipulorum, nutantes in fide, Christum angoribus oppressum vel Satanae satellitibus circumventum misere derelinquunt, tum eorum perfidia, qui, Iudae proditoria exemplum secuti, aut temere et sacrilege de altari libant, aut ad hostium castra transfugiunt.. Atque ita vel invitum subit cogitatio animum, iam propius adventare tempora de quibus Dominus Noster vaticinatus est: « Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum » (46).

Quae quidem omnia quotquot pie commentati erunt fideles, facere non poterunt, quin, Christi perdolentis incensi caritate, vehementiore studio suas aliorumque culpas expient, Christi honorem resarciant, aeternamque provehant animarum salutem. Et sane illud Apostoli: « Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia » (47) aliquo pacco ad hanc quoque aetatem nostram describendam accommodare licet; nam, aucta admodum perversitate hominum, mirifice item, Spiritu Sancto afllante, numerus fidelium utriusque sexus augetur, qui alacriore animo, pro tot illatis iniuriis divino Cardi satisfacere student, immo etiam se ipsos Christo victimas offerre non dubitant. Etenim quae usque adhuc memoravimus si quis secum animo reputet amanter eademque veluti in medullis defixa habeat, fieri profecto non potest quin is non tam ab omni peccato tamquam summo malo abhorreat atque abstineat, quam se totum Dei voluntati permittat, et laesum divinae Maiestatis honorem, cum continenter orando, tum afflictationibus sponte susceptis aerumnisque, si quae inciderint, patienter toleratis, tum tota demum vita hoc expiationis studio exigenda, resarcire contendat.

Atque hine exortae quoque sunt religiosae familiae virorum ac mulierum complures, quae ambitioso quodam famulatu diu no ctuque personam quodammodo Angeli Iaeum in horto consolantis gerere sibi habent propositum; hinc piorum hominum consociationes ab Apostolica item Sede approbatae indulgentiisque auctae, quae eandem sibi expiandi partem assumunt, idoneis religionis ac virtutum exercitationibus adimplendam; hinc denique, ut alia praetereamus, divinum honorem violatum reparandi gratia religiones induetae sollemnesque protestationes quas voeant, non modo a singulis christifidelibus, sed etiam a paroeciis, a dioecesibus, a civitatibus passim usurpatae.

Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, quemadmodum consecrationis ritus, a tenuioribus exorsus initiis, latiusque deinde pervagatus, optatum denique cepit e Nostra confirmatione splendorem, ita huius expiationis seu piae reparationis morem iampridem sanete inductum sancteque propagatum, Nostra item apostolica auctoritate sanciri firmius sollemniusque celebrari ab universo catholico nomine percupimus. Quocirca decernimus ac mandamus ut quotannis, in festo Saeratissimi Cordis Iesu – quod quidem hac occasione ad gradum duplicis primae classis cum octava evehi iussimus – in templis omnibus, qua late patet terrarum orbis, eadem amantissimo Salvatori Nostro, iisdem concepta verbis, secundum exemplar quod hisce Litteris subiicimus, precatio piaeularis seu protestatio, ut aiunt, sollemniter recitetur, qua et culpae nostrae defleantur omnes et iura Christi summi Regis ac Domini amantissimi violata resarciantur.

Non est profecto, Venerabiles Fratres, cur dubitemus, quin ex hac sancte instaurata religione, atque universae Ecelesiae imperata, multa ac praeclara bona non modo singulis hominibus, sed sacrae etiam et civili et domesticae societati obveniant, quandoquidem ipse Redemptor noster Margaritae Mariae spopondit « eos omnes qui hoc honore Cor suum affeeissent, caelestium gratiarum copia cumulatum iri ». Peccatores quidem « videntes in quem transfixerunt » (48), et totius Ecclesiae gemitibus fletibusque commoti, de iniuriis Summo Regi illatis dolendo, « redibunt ad cor » (49), ne forte in culpis suis obfirmati, cum Eum, quem pupugerunt, viderint « venientem in nubibus caeli » (50) seco et frustra plangant se super Eum (51). Iusti vero iustificabuntur et sanctificabuntur adhuc (52), et servito sui Regis, quem tam contemptum et oppugnatum, tot tantisque contumeliis affectum cernunt, novo se totos ardore devovebunt; sed imprimis studio salutis animarum provehendae flagrabunt , cum questum illum divinati Victimae perpendere consueverint: « Quae utilitas in sanguine meo? » (53) ac simul gaudium quod erit Sacratissimo eidem Cordi Iesu « super uno peccatore poenitentiam agente » (54). Atque illud praecipue optamus vehementer speramusque f ore, ut ea divini iustitia Numinis, quae propter decem iustos misericors Sodomis pepercisset, multo magis hominum generi universo sit partitura, a fidelium communitate, una cum Christo Mediatore et Capite, omnium loco ac nomine comprecantum, suppliciter invocata et placata feliciter. Hisce denique votis inceptisque Nostris praesens arrideat Virgo Dei Parens benignissima, quae, cum Iesum nobis Redemptorem ediderit , aluerit , apud crucem hostiam obtulerit, per areanam cum Christo coniunctionem eiusdemque gratiam o.mnino singularem, Reparatrix item exstitit pieque appellatur. Cuius Nos confisi apud Christum deprecatione, qui unus cum sit « Mediator Dei et hominum » (55), suam sibi Matrem adsciscere voluit peccatorum advocatam gratiaeque ministram ac mediatricem, caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, vestrisque curis concredito gregi universo, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanetum Petrum, die VIII mensis Maii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

 

PIUS PP. XI  


PRECATIO PIACULARIS
AD SACRATISSIMUM COR IESU

Iesu dulcissime, cuius effusa in homines caritas, tanta oblivione, negligentia, contemptione, ingratissime rependitur, en nos, ante altaria tua provoluti, tam nefariam hominum socordiam iniuriasque, quibus undique amantissimum Cor tuum afficitur, peculiari honore resarcire contendimus.

Attamen, memores tantae nos quoque indignitatis non expertes aliquando fuisse, indeque vehementissimo dolore commoti, tuam in primis misericordiam nobis imploramus, paratis, volontaria expiatione compensare flagitia non modo quae ipsi patravimus, sed etiam illorum, qui, longe a salutis via aberrantes, vel te pastorem ducemque sectari detrectant, in sua infidelitate obstinati, vel, baptismatis promissa conculcantes, suavissimum tuae legis iugum excusserunt.

Quae deploranda crimina, cum universa expiare contendimus, tum nobis singula resarcienda proponimus: vitae cultusque immodestiam atque turpitudines, tot corruptelae pedicas innocentium animis instructas, dies festos violatos, exsecranda in Te tuosque Sanctos iactata maledicta atque in tuum Vicarium ordinemque sacerdotalem convicia irrogata, ipsum denique amoris divini Sacramentum vel neglectum vel horrendis sacrilegiis profanatum, publica postremo nationum delicta, quae Ecclesiae a Te institutae iuribus magisterioque reluetantur.

Quae utinam crimina sanguine ipsi nostro eluere possemus! Interea ad violatum divinum honorem resarciendum, quam Tu olim Patri in cruce satisfactionem obtulisti quamque cotidie in altaribus renovare pergis, hanc eandem nos tibi praestamus, cum Virginis Matris, omnium Sanctorum, piorum quoque fidelium expiationibus coniunctam, ex animo spondentes, cum praeterita nostra aliorumque peccata ac tanti amoris incuriam firma fide, candidis vitae moribus, perfecta legis evangelicae, caritatis potissimum, observantia, quantum in nobis erit, gratia tua favente, nos esse compensaturos, tum iniurias tibi inferendas pro viribus prohibituros, et quam plurimos potuerimus ad tui sequelam convocaturos. Excipias quaesumus, benignissime Iesu, B. Virgine Maria Reparatrice intercedente, voluntarium huius expiationis obsequium nosque in officio tuique servitio fidissimos ad mortem usque velis, magno illo perseverantiae munere, continere, ut ad illam tandem patriam perveniamus omnes, ubi Tu cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.


(1) MATTH., XXVIII, 30.

(2) Sap., VIII, 1.

(3) Is., LIX, 1.

(4) Coloss., II, 3.

(5) Gen., II, 14.

(6) Luc., XIX, 14.

(7) I Cor., XV, 25.

(8) Eph., 1, 10.

(9) II, II, q. 81, a. 8. c.

(10) 1 Eph., II, 3.

(11) Hebr., X, 5-7.

(12) Is., V, 3; IV, 5.

(13) I PETR., II, 24.

(14) Coloss., II, 14.

(15) I PETR., II, 24.

(16) Cf. Coloss., II, 13.

(17) Cf. Coloss., I, 24.

(18) Conc. Trid., sess. XXII, e. 2.

(19) Rom., XII, 1.

(20) Ep. 63, n. 381.

(21) Cor., IV, 10.

(22) Cf. Rom., VI, 4-5.

(23) Cf. Gal., V, 24.

(24) II PETR., I, 4.

(25) II Cor., IV, 10.

(26) Hebr., V, 1.

(27) MALACH., I, 11.

(28) I PETR., II, 9.

(29) Cf. Hebr., V, 2.

(30) Hebr., V, 1..

(31) Eph., IV, 15-16.

(32) Io., XVII, 23.

(33) In Ioannis evangelium, tract. XXVI, 4.

(34) Is., LIII, 5.

(35) Hebr., VI, 6.

(36) Luc., XXII, 43.

(37) Ps., LXVIII, 21.

(38) In Ps. 86.

(39) Act., IX, 1.

(40) Act., IX, 5.

(41) I Cor., XII, 27.

(42) Cf. I Cor., XII, 26.

(43) I Io., V, 19.

(44) Cf. Ps., II, 2.

(45) II Thessal.. II, 4.

(46) MATTH., XXIV, 12.

(47) Rom., V, 20.

(48) Io., XIX, 37.

(49) Is., XLVI, 8.

(50) MATTH., XXVI, 64.

(51) Cf. Apoc., I, 7.

(52) Cf. Apoc., XXII, 11.

(53) Ps. 19, 10.

(54) Luc., XV, 4.

(55) I Tim., II, 5.

 

top