The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI LEONIS DE AMAZONES
(S. IOSEPH DE AMAZONES)*

 A VICARIATU APOSTOLICO S. LEONIS DE AMAZONES PARS SEIUNGITUR,
EX QUA NOVA ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA
SUB NOMINE S. IOSEPH DE AMAZONES.

 

In catholici orbis regiones, nondum Evangelii lumine penitus conlustratas, pro apostolico divinitus commisso Nobis munere, mentis Nostrae aciem convertentes, sollertium missionariorum numerum adaugere et alias sui iuris missiones erigere satagimus, quo facilius et uberius christiana religio prolatetur. Lubenter idcirco, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Christiano Nomini Propagando praepositorum consilio, excipiendas duximus preces, quibus ab Apostolica Sede petitum est ut Vicariatus Apostolici S. Leonis de Amazones, in Peruvia, septentrionalis et orientalis pars a reliquo Vicariatus territorio segregetur et in sui iuris missionem erigatur ob missionariorum potissimum penuriam, qui in regione illa Evangelii praedicationis munere funguntur, illamque Fratrum Minorum Franciscanum apostolicis curis concredatur. Suppleto itaque, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis ac certa scientia, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine ab Apostolici quem supra diximus Vicariatus S. Leonis de Amazones territorio partem illam seiungimus septentrionalem et orientalem, cui hos fines assignamus : ad septentrionem: limites Reipublicae Peruvianae iuxta Putumayo flumen; ad orientem: limites inter Peru viam et Brasiliani; ad meridiem : aquarum divortium inter Napo et Nanay flumina; lineam meridiem versus usque ad Amazones flumen ; tractum huius fluminis, inclusis insulis (excepta tamen insula quae contra Iquitos urbem sita est) usque ad Nauta; limites civiles provinciae de Requeria usque ad fines cum Republica Brasiliana; ad occidentem: limites inter Peruviam et Aequatorianam Rempublicam. Hanc autem territorii partem, ita finibus circumscriptam, in novam erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam, quam Ioseph de Amazones denominandam decernimus eamque Ordinis Fratrum Minorum Missionariorum curis, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum, committimus.

Novae porro huic Apostolicae Praefecturae S. Ioseph de Amazones eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura et privilegia, honores et potestates, quibus ceteras per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu tamerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo quinto, die tertia decima mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno septimo.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE
Decanus Sacri Collegii

 

P. Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Propaganda Fide Praefectus

Carolus Respighi, Protonot. Apost.
Bernardus De Felicis, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol.  XXXVIII (1946), n. 1, pp. 13-14

 

top