Inter gravissima summi Pontificatus officia, quae gerenda Deo
iubente etsi impares suscepimus, maximi momenti esse arbitramur Ecclesiarum
statum aptius disponere atque ordinare : Nos enim non latet, hac ratione
animorum salutem uberiore fructu comparari, reique catholicae magna incrementa
in toto terrarum orbe afferri. Probamus igitur libenter venerabilis Fratris
sententiam Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi et in
Brasilia Apostolici Nuntii, qui, utilitati fidelium consulere cupiens, ad
meridiem Civitatis vulgo Mato Grosso, in Brasilia, degentium, a Nobis postulavit
ut distractis quibusdam terris ab Ecclesiis Corumbensi et Registrensi, duae
fierent dioeceses. Comperto itaque quid super hanc rem sentirent venerabiles
Fratres Ladislaus Paz, dioecesis Corumbensis Apostolicus Administrator, Camillus
Faresin, Praelatus « nullius » Registrensis, et Ordinarii ecclesiasticae
provinciae Cuiabensis, qui omnes huic consilio enixe faverunt; post auditos
venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales Negotiis Consistorialibus
praepositos, suppletumque eorum consensum qui aliquid iuris habeant, de summa
potestate sequentia iubemus. A Corumbensi dioecesi territorium separamus, in quo
sunt municipia vulgo Campo Grande, Agua Clara, Aparecida do Taboado,
Cassilândia, Corguinho, Jaraguari, Paranaíba, Ribas do Rio Pardo, Rio Verde do
Mato Grosso, Rochedo, Sidrolândia, Terenos, Tres Lagoas, et australem regionem
municipiorum Coxim et Camapüa ; quorum item duorum municipiorum septemtrionalem
partem e praelatura « nullius » Registrensi, quae ea complectitur, distrahimus,
ex iisque omnibus territoriis dioecesim constituimus, Campi Grandis
nuncupandam, iisdemque finibus cingendam ac municipia simul sumpta, quae
diximus. Episcopi domicilium erit in urbe vulgo Campo Grande, eiusque potestatis
cathedra ad tempus in aede statuetur S. Ioseph, B. M. V. Sponso, sacra, quae
suetis iuribus honestabitur, usque dum scilicet novum digniusque cathedrale
templum exstruetur, B. Mariae Virgini « da Abadia » et S. Antonio Patavino
sacrandum. Deinde a Corumbensi Ecclesia municipia dividimus, quae populus vocat
Dourados, Amambai, Bataguaçu, Itaporâ, Maracajú, Ponta Porâ, Rio Brilhante, ex
eorumque territorio alteram condimus dioecesim, Auratopolitanam
appellandam, ipsisque finibus terminandam atque omnia municipia, e quibus
efficitur. Sedes Episcopi urbs erit Dourados, in cuius templo, B. M. V. ab
origine Intaminatae sacro, episcopalis cathedra ad tempus collocabitur, quodque
omnibus fruetur iuribus ad ceteras pari gradu aedes spectantibus, quoadusque
scilicet novum erigetur cathedrale templum, S. Cordi Iesu dicandum. Praesules
Ecclesiarum Campi Grandis et Auratopolitanae simul translaticia habebunt iura,
facultates, honores et insignia, simul oneribus officiisque obstringentur, quae
Episcoporum dignitatem consequuntur. Qui Episcopi, eorumque novae Sedes, erunt
Metropolitae Archiepiscopo Cuiabensi eiusque illustri archidioecesi obnoxii et
suffraganei. Volumus ut Canonicorum Collegium, ad Episcopos lectissimorum
virorum consilio iuvandos ad sacrosque ritus illustrandos, in utraque Ecclesia
constituatur, iuxta normas aliis sub plumbo Litteris edendas ; quodsi ob rerum
adiuncta statim fieri non possit, Canonicorum vicem Consultores dioecesani ad
iuris praescripta praestabunt. Quod autem attinet ad sacrorum alumnos educandos,
qui spes sunt catholici sacerdotii, decernimus utsacra domus, in urbe Campo
Grande iam exstans, sit dioecesis Campi Grandis proprium Seminarium. Episcopo
autem Auratopolitano grave iniungimus onus, eum districte obligans, novi
Seminarii saltem elementarii excitandi, iuxta leges iuris et S. Consilii de
Seminariis studiorumque Universitatibus. Ex quo electi iuvenes Romain, in
Pontificium Ephebeum Pianum Brasilianum, mittentur, ut philosophiae ac
theologiae disciplinis perfectius imbuantur. Episcopalem utriusque dioecesis
mensam component Curiae reditus, fidelium pecuniae sponte oblatae, ac denique
bonorum pars quae, ex divisione mensarum Corumbensis et Registrensis, pro rata
cuiusque parte novis Ecclesiis obvenient, servato Canone 1500 C. I. C. Quod vero
ad clerum spectat, volumus ut simul ac dioecesium erectio ad effectum fuerit
deducta, tune clerici dioecesi illi habeantur ascripti, in cuius finibus, his
Litteris descriptis, legitime degunt. Item regimen, administratio, Vicarii
Capitularis, Sede vacante, electio, aliaque huiusmodi, ad sacrorum canonum iussa
temperentur. Omnia denique acta, quae ad novas Sedes quomodolibet respiciant,
quam primum ab Ecclesiis, a quibus ipsae originem ducunt, ad earum Curiam
mittantur. Quae Nostra decreta curabit efficienda venerabilis Frater Armandus
Lombardi, quem diximus, vel ille qui, cum res agi debeat, Nuntiaturae in
Brasilia praeerit. Cui vero negotium gerendum obtigerit, hic et omnes habebit
potestates ad id necessarias, etiam cuilibet viro delegan das, si opus fuerit,
modo ecclesiastica dignitate praedito, et onus sustinebit actae rerum divisionis
documenta exarandi, eorumque fide digna exempla ad S. Consistoriale Consilium
mittendi.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
effieacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Poritificünl iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Iunii,
anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.