DIVISIS CERTIS TERRITORIIS A
DIOECESI MONTISCLARI ET
A PRAELATURA «NULLIUS» PARACATUENSI,
NOVA EFFICITUR
DIOECESIS, IANUARIENSIS APPELLANDA.
Laeto auspicio amplificatur Ecclesia sancta, a
Christo Iesu illi assimulata arbori quae ex parvo germine crescens latas
patulasque explicat frondes, eademque omnes homines complectitur, ut eos cum
divino Servatore communicata gratia coniungat. Cuius rei Nobis sunt testimonio
preces venerabilis Fratris Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis
Philippi et in Brasilia Apostolici Nuntii, qui ad maius fidelium bonum
procurandum, peramplas incolentium Montisclari dioecesim et Paracatuensem
praelaturam « nullius », a Nobis nuper postulavit ut, divisis hisce Sedibus,
nova efficeretur Ecclesia. Nos igitur, qui ad unam intendimus filiorum Nostrorum
utilitatem, hanc sententiam probamus, auditis scilicet venerabilibus Fratribus
Iosepho Alves de Trindade, Episcopo Montisclari, Eliseo van
de Weijer, Episcopo titulo Goritano et Praelato Paracatuensi, et Iosepho Newton
de Almeida Batista, Ada? mantino Metropolita; itidem, de consilio venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum,
suppleto eorum consensu qui in hac re aliquod habeant ius, de summa Nostra
potestate haec quae sequuntur decernimus. A Montisclari dioecesi territorium
seiungimus, in quo sunt municipia vulgato nomine Januária, Manga, Sâo Francisco,
Espinosa, Monte Azul, Mato Verde, cum regione Arinos, quae ad municipium vulgo
Sâo Româo pertinet ; insuper a praelatura « nullius » Paracatuensi municipium
dividimus Sâo Româo, in quo exstant civiles regiones Sâo Româo, Capâo Redondo,
et Formoso ; e quibus ita distractis septem municipiis novam dioecesim fundamus,
quae Ianuariensis appellabitur, quaeque iisdem finibus terminabitur atque ea
oppida simul sumpta, quae enumeravimus. Conditae dioecesis sedes atque Episcopi
domicilium erit urbs Ianuaria, iii cuius curiali templo, Perdolenti Virgini
Mariae sacro, cathedra pontificalis magisterii collocabitur, cum omnibus iuribus
ad ceteras cathedrales aedes spectantibus. Quae pariter iura, honores, insignia
ac privilegia omnibus debentur Episcopis, iis novus quoque Ianuariensis
Episcopus fruetur, qui tamen et oneribus officiisque tenebitur, iure et
consuetudine hanc eximiam comitantibus dignitatem. Ianuariensis Ecclesia erit
cum suo sacro Praesule suffraganea et subiecta archidioecesi Adamantinae atque
eius Metropolitae Archiepiscopo. Volumus ut, ad Episcopum praeclarorum virorum
senatu honestandum et iuvandum, et ad sacra splendidiore ritu facienda, quam
primum Canonicorum Collegium constituatur, iuxta normas aliis sub plumbo
Litteris edendas ; quodsi hoc fieri statim non possit, Canonicorum loco
Consultores dioecesani eligantur. Mensa episcopalis constabit e Curiae
fructibus, e fidelium donis ac pecuniis, e dote a publica auctoritate danda, ac
denique e bonorum portione, quae, divisis pro rata parte mensis Montisclari et
Paracatuensi, novae dioecesi cedent, servato Canone 1500 C. I. C. Cum autem
Nobis admodum sit cordi puerorum institutio, qui sacerdotio Deo vocante
initientur, Episcopum Ianuariensem iubemus, conscientiam eius obligantes,
Seminarium saltem elementarium quam primum excitandum curare, ad iuris
praescripta ac S. Congregationis de Seminariis studiorumque Universitatibus
traditas leges. Ex quo cum iuvenes adoleverint, ac philosophia et theologia
imbuendi erunt, optimi quique Romam mittantur, in Pontificium Ephebeum Pianum
Brasilianum excipiendi. Quod autem ad dioecesis regimen et administrationem, ad
Vicarii Capitularis electionem, vacante Sede, ad aliaque huiusmodi, sacri
canones religiose serventur. Item ad clerum quod spectat, simul ac, dioecesi
condita, hae Litterae fuerint
ad effectum perductae, clerici censeantur illi Ecclesiae addicti, in cuius
territorio legitime degant. Documenta denique et acta, quae ad novam Sedem
eiusque clericos, fideles ac temporalia bona quomodolibet respiciant, quam
primum a Curiis dioecesium, e quibus ipsa originem sumit, ad eius Curiam
mittantur, in tabulario sedula cura servanda. Ad haec autem Nostra iussa
efficienda, venerabilem Fratrem eligimus Armandum Lombardi, quem diximus, cui
omnes facimus ad id necessarias potestates, cuilibet etiam viro delegandas,
dummodo ecclesiastica potestate pollenti, eidemque onus imponimus actae rei
documenta scribendi, eorumque exempla, ad unguem exacta, ad S. Consilium
Consistoriale quam cito mittendi. Quodsi, cum haec fieri debeant, alius
Apostolicae in Brasilia Nuntiaturae praeerit, hic et potestates et onera eadem
habebit.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ;
ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has
Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus
auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus
irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S.
Petrum, die quinto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.