QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI SALTILLENSI
SEPARATIS,
NOVA DIOECESIS CONDITUR QUAE «TORREONENSIS» APPELLABITUR.
Qui hanc ob
causam summum Ecclesiae principatum Dei voluntate obtinuimus, ut homines
christiana fide imbueremus eosque ad salutem regeremus aeternam, nihil profecto
intentatum relinquimus ut, officio Nostro satisfacientes, commisso Nobis populo
aptiora usque subsidia in id suppeditemus. Cum ergo venerabilis Frater Aloisius
Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis et in Ditione Mexicana Apostolicus
Delegatus, ab hac Sede expostulaverit ut, partita Saltillensi dioecesi, nova
excitaretur : per hoc enim magnas utilitates esse ei regioni orituras ; Nos,
audito venerabili Fratre Aloisio Guizar, Episcopo Saltillensi, atque explorato
quid super hac re venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S.
Congregationi Consistoriali praepositi sentirent; consensum eorum supplentes qui
putent se aliquod ius in hoc negotio habere, de Nostra apostolica auctoritate,
admotis precibus concedentes, haec quae sequuntur decernimus et iubemus. A
dioecesi Saltillensi territoria separamus, sic vulgo cognominata : Torreón,
Viesca, Matamoros, San Pedro et Francisco I. Madero; quae omnia in novae
dioecesis formam redigimus, Torreonensis appellandae, iisdem servatis finibus
quos simul sumptae regiones habent, e quibus coalescit. Has itaque Ecclesias
nova Sedes attinget : ad septemtriones, Saltillensem ; ad orientem solem,
Saltillensem atque Zacatecensem ; ad meridiem, hanc eandem atque Durangensem; ad
occidentem, denique, Dnrangensem et Chihuahuensem. Modo condita dioecesis
metropolitanae Ecclesiae Durangensi subdetur suffraganea; item eius Episcopus
suo Metropolitae oboediet, datis, ut congruum, iuribus, privilegiis,
potestatibus, impositis oneribus quae iure canonico describuntur. Urbs caput
dioecesis ea erit, quam populus Torreón dicit; in eaque Episcopus domicilium
suum statuet; cathedram vero in templo B. M. V. de Monte Carmelo collocabit,
quod ad dignitatem cathedralis evehimus. Sacrarum
caerimoniarum splendori augendo, Episcopoque consilio, ope iuvando, Canonicorum
Collegium constituatur, ad normas aliis sub plumbo Litteris edendas. Quoadusque
tamen hic coetus condetur, censemus ab Episcopo consultores dioecesanos eligi,
qui a munere cessabunt, Canonicorum Collegio constituto. Mensa episcopalis, quae
dicitur, constabit : Curiae proventibus, pecunia a fidelibus data, bonis, quae
dioecesi Torreonensi contingent, facta opum ac possessionum divisione, ad normam
canonis 1500 C. I. C. Est Nobis praeterea certa voluntas ut Seminarium saltem
elementarium struatur, bonae spei pueris excipiendis ; qua in re secundum leges
iuris communis agatur et proprias S. Congregationis de Seminariis et Studiorum
Universitatibus. Cum vero tempus fuerit, lectissimi quique Romam mittantur, in
Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophia ac sacra theologia
imbuendi. Regimen, administratio dioecesis, electio Vicarii Capitularis, Sede
vacante, aliaque huiusmodi, iure Canonico temperabuntur. De clero autem hoc
statuimus ut qui, condita dioecesi, in eius territorio officium aut beneficium
habeant, eidem adscribantur, ceteri vero in qua legitimo degant domicilio. Acta
postremo et documenta quae ad Ecclesiam Torreonensem respiciant, quam primum ad
eius Curiam episcopalem mittantur, in cuius tabulario religiosa cura
custodiantur. Ceterum, Nostra iussa venerabilis Prater Aloisius Raimondi, quem
memoravimus, exsequetur, sive per se ipse, sive per delegatum virum, factis ad
id necessariis potestatibus, dummodo hic sit sacerdotii dignitate insignis. Re
autem peracta, documenta exarari iubebit, eorumque exempla, sincere conscripta,
ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si alius, tempore
exsecutionis, Delegationi Apostolicae in Mexicana Ditione praesit, hic onus
habebit eadem faciendi.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et
fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab eis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderetur.
Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo
detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum
Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die undevicesimo
mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo,
Pontificatus Nostri undevicesimo.