Cum noverimus apostolicam
praefecturam Bikoroënsem, in Congo Belgico, sollertibus curis sodalium
Congregationis a Missione concreditam, haud exigua suscepisse incrementa, ad
maiorem christiani gregis utilitatem intendentes, eandem censemus ad apostolici
vicariatus gradum et dignitatem evehere. Ratum igitur et confirmatum omnino
habentes quod venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi
Fidei Propagandae praepositi, post auditum venerabilem Fratrem Alfredum
Bruniera, Archiepiscopum titulo Claudiopolitanum in Honoriade et Apostolicum in
Congo Belgico et in Ruanda Urundi Delegatum, hac de re faciendum censuerint ;
eorum omnium consensu suppleto, qui in hoc negotio aliquid iuris habeant vel se
habere existiment, re plene cognita, Nostra potestate quae sequuntur statuimus.
Apostolicam praefecturam Bikoroënsem, eodem nomine iisdemque finibus servatis,
ad gradum apostolici vicariatus provehimus, omnibus tributis iuribus ac privilegiis, quae ad apostolicos
vicariatus ad iuris normam spectant ; itidem eius Vicario omnia iura honoresque
tribuimus, onera et officia iniungimus, quae ceteros huiusmodi dignitatis viros
condecorant et astringunt. Curis autem ipsorum Sodalium Congregationis a
Missione, qui adhuc in eodem excolendo agro bene de Ecclesia sancta meriti sunt,
modo conditum apostolicum Bikoroënsem vicariatum committimus, ad Nostrum tamen
et Apostolicae Sedis nutum. Ceterum, haec omnia exsequenda curabit venerabilis
Frater, cuius meminimus, Alfredus Bruniera, vel quem ille deleget vir
ecclesiastica dignitate insignis; cui rei agendae omnes potestates facimus. Qui
vero negotium hoc perfecerit onus habebit acti negotii documentum exarandi
idemque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae quam primum
mittendi. Quodsi eo tempore, quo res ad exitum deduci debeat, alius ipsi
Apostolicae Delegationi praesit, hic omnia faciet mandata Nostra.
Has vero
Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae
per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim
suam obtineant. Quarum Litterarum effieacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus
omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive
insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi
iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae
Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,
sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa
non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.