SUBLATA APOSTOLICA ADMINISTRATIONE
DE GAZIRA SUPERIORE
CHALDAEORUM, NOVA CONDITUR DIOECESIS IN REGIONE SYRIA,
QUAE «ALEPPENSIS CHALDAEORUM» NUNCUPABITUR.
Quasi pastor ille divinus, qui « gregem suum pascit, in brachio
suo congregat agnos et in sinu suo levat » (cf. Is. 40, 11), Ecclesia
sancta omnibus populis se benigna accommodat, ut eos amore suo complectatur, cum
iisque uberiorem usque divinae gratiae copiam communicet. Cum igitur in
Babylonensi synodo, nuper habita, venerabilis Frater Iosephus VII Ghanima,
Babylonensis Chaldaeorum Patriarcha, simulque sacri eius Ecclesiae Praesules,
illo praeside, se optime facturos arbitrati sint, si in regionibus Syria ac
Libano duas conderent dioeceses, hanc eorum sententiam quam libentissime
accipimus atque probamus : Nos enim non latet hac sapienti ratione fidelibus
christianis chaldaici ritus, Nobis dilectissimis, qui hoc incolunt territorium,
aptiore cura consuli, eorumque necessitatibus seduliore studio subveniri. Ea
igitur potestate usi, qua Christi vicem hisce in terris etsi impares sustinemus
; eorum consensu suppleto, qui in negotio aliquod habeant ius, ac re attento
studio considerata, sequentia statuimus et iubemus. Apostolicam administrationem
de Gazira superiore Chaldaeorum omnino exstinguimus, ideoque Syriam regionem,
quae adhuc eiusdem administrationis iuri subiciebatur, in novae formam redigimus
dioecesis, Aleppensis Chaldaeorum nuncupandae ad eorum curationem
christianorum e chaldaico ritu ibi commorantium. Cuius dioecesis Episcopus
proprium domicilium in urbe Aleppo constituet, cathedramque suae pontificalis
auctoritatis in curiali templo, ibi exstante, collocabit, quod Nostro Apostolico
Internuntio aptius videbitur. Huic itaque templo concedimus iura et privilegia,
quae ad ceteras cathedrales aedes iure spectant. Sacrorum praeterea Antistes
omnibus pariter fruetur iuribus honoribusque, quae ad iuris normam ac secundum
peculiares Orientalis Ecclesiae leges Episcopis pari dignitate debentur, at iis
quoque obligabitur oneribus officiisque, quae ab hac ampla dignitate
proficiscuntur. Decernimus autem ut idem Praesul, ac Sedes Aleppensis
Chaldaeorum subiecti ac suffraganei sint venerabili Fratri Patriarchae
Babylonensi Chaldaeorum eiusque praeclarae Ecclesiae. Est pariter Nobis voluntas
ut mensa episcopalis, quae dicitur, sive pecuniis rebusque a fidelibus sponte
oblatis constet, sive Curiae redditibus ; ut, ubi primum fieri possit,
Consultores dioecesani eligantur, qui Episcopo auxilio consilioque assint ; ut
denique omnia, quae ad adulescentium institutionem attinent, qui Christi gratia
invitante ad sacerdotium aspirent, ad cleri populique iura et onera, ad
Administratoris Apostolici electionem, Sede vacante, ad aliaque id genus,
haec.sive communis iuris normis sive peculiaribus Ecclesiae Orientalis
praescriptis dirigantur. Ad ea autem efficienda, quae hisce Litteris iussimus,
venerabilem Fratrem Paulum Pappalardo, Archiepiscopum titulo Apamenum et in
Syria Apostolicum Internuntium, eligimus, vel illum qui, eo tempore quo negotium
agi debeat, huic praeerit Internuntiaturae. Ei vero, qui rem perfecerit, sive
omnes tribuimus potestates ad id necessarias, cuilibet viro delegandas dummodo
ecclesiastica dignitate praedito, sive onus imponimus peracti negotii documenta
exarandi, eorumque exempla, ad unguem exacta, quam primum ad S. Congregationem
pro Ecclesia Orientali mittendi.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum
Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae
sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae
hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno
Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.