IN LIBANI TERRITORIO, ADHUC SUB
DICIONE APOSTOLICAE
ADMINISTRATIONISDE GAZIRA SUPERIORE CHALDAEORUM,
NOVA
EFFICITUR DIOECESIS,
«BERYTENSIS CHALDAEORUM» APPELLANDA.
Etsi taeterrima hostium insectatione ; sancta Ecclesia omnimodis
oppugnato, quae Dei iura legesque una proponit atque defendit, ea tamen, Christi
sanguine fecunda, non intermittit animos summo Deo ac Patri gignere, novasque
semper sanctitatis gemmas uberrima vivacitate proferre. Cuiusmodi rei novo eoque
praeclaro Nobis sunt testimonio acta et consulta Babylonensis synodi, recens
habitae, in qua, praeside venerabili Fratre Iosepho VII Ghanima, Patriarcha
Babylonensi Chaldaeorum, sacris istius patriarchatus Praesulibus visum est duas
dioeceses in regionibus Libano atque Syria condi, quo accommodatius fidelium
chaldaici ritus, ibi degentium, necessitatibus postulatisque respon deretur,
ibique catholicum nomen ampliore facultate prorogaretur. Quam sententiam Nos,
universae sanctae Ecclesiae gubernacula Dei voluntate tractantes, quam
libentissime probamus; atque suppleto eorum consensu, qui in hac re aliquid
iuris habeant, rebusque omnibus attenta consideratione perpensis, de summa
Nostra potestate sequentia decernimus. Apostolicam administrationem de Gazira
superiore Chaldaeorum tollimus, atque Libani territorium, quod adhuc sub dicione
erat eiusdem administrationis, in novae dioecesis formam redigimus, Berytensis
Chaldaeorum appellandam, fidelibus scilicet accurandis Chaldaici ritus in eodem
Libano degentibus. Novae Ecclesiae Praesul in urbe Beryto habebit domicilium,
idemque pariter cathedram suae potestatis in templo collocabit, quod ibi proxime
exstruetur, quodque tum omnibus fruetur iuribus ac privilegiis ad cathedrales
huiusmodi aedes spectantibus. Sive dioecesis sive Episcopus Berytensis
Chaldaeorum obnoxii erunt atque subiecti venerabili Fratri Patriarchae
Babylonensi Chaldaeorum eiusque illustri Sedi. Qui Praesul simul omnibus
gaudebit iuribus et honoribus, quae ad normam iuris et peculiarium Orientalis
Ecclesiae legum hisce Episcopis attribuuntur, simul officiis oneribusque
tenebitur, quibus ceteri eiusdem dignitatis Episcopi obstringuntur. Mensam
episcopalem, quae audit, efficient sive dona et pecuniae a christianis fidelibus
sponte oblata, sive Curiae fructus et reditus. Volumus ut quam primum fieri
potest, ad Episcopum consilio et navitate iuvandum, Consultores dioecesani
renuntientur ; quod vero pertinet ad puerorum disciplinam, quos Christus Iesus
ad sacerdotium vocaverit, ad cleri populique iura et onera, ad Apostolici
Administratoris, Sede vacante, electionem, aliaque huiusmodi, haec omnia sive
communis iuris normis sive peculiaribus Ecclesiae Orientalis iussis regantur.
Quae his Litteris praescripsimus ad effectum curabit deducenda venerabilis
Frater Iosephus Beltrami, Archiepiscopus titulo Damascenus et in Libano
Apostolicus Nuntius, vel ille qui, tempore quo res perficienda erit, Apostolicae
huic Nuntiaturae praeerit. Qui vero rem aget, hic omnibus fruetur potestatibus
ad hoc necessariis, quae cuilibet etiam delegari poterunt viro, si visum fuerit,
dummodo ecclesiastica dignitate praedito; onusque habebit acti negotii documenta
exarandi eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem pro Ecclesia-
Orientali quam cito mittendi.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno
Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.