Quam pollicitationem Christus, Dei Filius, rerum futurarum
providus, dedit de progressu Ecclesiae inter homines, non modo labentibus
saeculis vera facta est, cum omnes fere nationes in Ecclesiae sanctae sinum, ceu
in salutis portum, confugerint, sed et cotidie impletur, cum populi innumeri
petant christiana imbui veritate atque christianorum familiae accenseri. Qua de
re, cum in hac ipsa condicione apostolica quoque praefectura Musomensis sit,
propositum est S. Congregationi de Propaganda Fide ut eadem ad gradum dioecesis
tolleretur : per hoc enim nostrae religionis fines latius proferri. Nos ergo, re
bene reputata, consilioque petito a venerabili Fratre Delegato in Africa
Orientali et Occidentali Britannica; consensum eorum supplentes qui in hac re
aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae
sequuntur, decernimus et iubemus. Praefecturam Apostolicam Musomensem ad
dignitatem dioecesis evehimus, datis iuribus omnibus et honoribus quae ad tales
Ecclesias pertinent ; Episcopo vero cui administranda committetur, etiam onera
facimus quae Episcoporum munus consequuntur. Quae dioecesis idem nomen servabit
eosdemque limites atque antea ; eamque curis concredimus sodalium Societatis de
Maryknoll Missionibus exteris provehendis : spes enim certa est eos, qui adhuc
omnem operam in amplificando Christi imperio collocarunt, etiam in posterum
religioni intendendae nihil esse omissuros. Sedes dioecesis in urbe Musoma erit,
ibique Episcopus domicilium statuet, cathedramque figet, in templo scilicet quod
in eadem civitate exstat. Ecclesia Musomensis metropolitanae Sedi Taborensi erit
suffraganea ; item eius Episcopus sacro Praesuli eiusdem archidioecesis
oboediet. Canonicorum Collegium condatur; quod tamen si ad praesens fieri
nequeat, concedimus ut consultores dioecesani deligantur, quorum opera et
consilio Episcopus utatur. Cum vero Canonicorum coetus constitutus fuerit, iidem
ipso facto a munere cessabunt. Seminarium in territorio novae Sedis exstruatur
pueris excipiendis, qui fuerint ad sacerdotium vocati : sunt enim spes Ecclesiae
atque christianorum olim rectores et curatores ; quod iuxta normas iuris
communis et ad peculiaria S. Congregationis praescripta fiat. Mensam episcopalem
ea bona efficient quae praefecturae apostolicae propria erant ; Curiae proventus
; ac denique pecunia quae vel a populo dabitur, vel a S. Congregatione
Christiano Nomini Propagando mitti solet. Quae ad regimen, administrationem
constitutae dioecesis respiciunt, similiter ad electionem Vicarii Capitularis,
Sede vacante, ad iura et onera cleri et populi, aliaque id genus, haec omnia
iure canonico regantur. Ceterum, quae per has Litteras mandavimus, exsequenda
curabit ille qui tempore exsecutionis Delegationi Apostolicae in Africa
Orientali et Occidentali Britannica praeerit, vel quem ille delegaverit, dummodo
in ecclesiastica dignitate sit constitutus. Qui autem rem perfecerit, documenta
quoque exarari iubebit, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei
Propagandae cito mittet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque air aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto mensis Iulii, anno
Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.