Crescit laetissimo omine sancta Ecclesia, quam Christus
suo sanguine redemit, atque cum veritatis hostibus certans, fines profert,
populosque materno sinu excipit ut ex iis « genus electum » faciat atque «
regale sacerdotium » (1 Pt. 2, 9). Cuius Ecclesiae progressus documento est
Vietnamensis quoque regio; in qua tanta cepit catholica religio incrementa, ut
visum sit novum vicariatum apostolicum ibidem opportune constitui. Quae cum ita
sint, audito consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S.
Congregationi Fidei Propagandae praepositorum, sententiaque exquisita a dilecto
Filio Iosepho Caprio, Apostolicam Indosinensem Delegationem quod ad meridionalem
partem attinet regionis Vietnamensis Regente; consensum eorum supplente» qui in
hac re aliquid iuris habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec
quae sequuntur statuimus atque iubemus. Ab apostolico vicariatu Quinhonensi
provincias separamus quibus per vulgus sunt nomina Khanhoa et Ninhthuam; a
vicariatu vero Saigonensi provinciam de Binhthuan. Ex quibus terris novum
vicariatum condimus, qui ab urbe Nhatrang, in provincia Khanhoa sita,
Nhatrangensis appellabitur, quique Sodalibus Societatis Parisiensis missionibus
ad exteras gentes provehendis committetur, ad Nostrum tamen et apostolicae Sedis
nutum. Cum autem ob assiduas huius Societatis curas assiduosque labores clerus
indigena is evaserit, qui Ecclesiae spem faciat se bene gubernare posse, ideo
censemus administrationem Quinhonensis vicariatus, qui diviso per has Litteras
territorio, quattuor tantum provincias habebit, id est : Quangnam, Quangngai,
Binhdinh et Phuyen, esse ab iisdem Sodalibus Societatis Parisiensis ad
Vietnamensem clerum tranferendam. Novo vicariatui, ut aequum est, omnia iura et
honores damus, quae ad Ecclesias eiusdem gradus et dignitatis spectare solent ;
Vicario autem, cui regendus tradetur, etiam
onera imponimus et obligationes suo ordini congruentia. Ceterum, haec Nostra
mandata et iussa faciet dilectus Filius Apostolicam Delegationem Indosinensem
Regens, cui omnes potestates agendae rei damus, quas poterit, si visum fuerit,
etiam alii viro delegare, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Acta
vero re, documenta exarari iubebit, quae sinceris exemplis ad S. Congregationem
Fidei Propagandae cito mittet. Quod si eo tempore quo res peragi debebit, alius
eidem Delegationi praesit, hic onus habebit haec omnia exsequi.
Has vero
Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae
per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim
suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus
omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive
insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi
iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae
Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,
sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa
non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.