Cum apostolicum vicariatum Rabaulensem, territorium peramplum multoque
labore colentium, S. Congregationi Fidei Propagandae dividi opportunum visum
sit, ex eoque novam circumscriptionem ecclesiasticam constitui ; Nos quibus
christiana res benigna Dei voluntate est commissa, huiusmodi consilia omnino
probantes, eaque apta censentes ad christianum nomen proferentium, post rem, qua
opus esset, consideratione reputatala consensumque eorum suppletum qui aliquod
ius in hac re habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate, haec, quae
sequuntur, statuimus et iubemus. Ab apostolico vicariatu Rabaulensi eam partem
separamus, qua insula Novae Hiberniae cum insulis vulgo Duke of York, insula New
Hannover, insulae Admiralty cum ceteris quae adiacent, continentur ; ex eaque
novum vicariatum condimus, cui nomen erit ab urbe principe Kaviengensis, in qua
urbe Vicarius sedem collocabit ac domicilium habebit. Hanc novam Ecclesiam
sollertiae concredimus Sodalium a Sacratissimo Corde Iesu, ad Nostrum tamen et
Apostolicae Sedis nutum, factis iuribus et privilegiis quae solent vicariatibus
eorumque Praesulibus fieri, impositis oneribus quae Vicariis iniunguntur. Eos
autem quibus administrationem huius christianae familiae partis committimus,
vehementer hortamur ut, laudibus laudes addentes, nihil omittant prudentiae
atque industriae, regno Dei, subactis veritati animis, amplificando. Ceterum has
Litteras Nostras exsequendas curabit venerabilis Frater Romulus Carboni,
Archiepiscopus titulo Sidoniensis et in Australasia, Nova Zelandia atque Oceania
Apostolicus Delegatus, cui omnes agendae rei potestates facimus, quas poterit,
si visum fuerit, alii cuivis delegare, dummodo in ecclesiastica dignitate
constituto. Actae vero rei documenta exarabit, quorum sincerum exemplum ad S.
Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si tempore exsecutionis alius
eidem Apostolicae Delegationi praesit, hic mandata Nostra faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum
efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis
quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum
Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere
poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis,
quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos
ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec
voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo
harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis,
quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae
hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S.
Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.