PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CONFINIORIS CALIFORNIAE
(PACENSIS IN CALIFORNIA INFERIORE)*
A VICARIATU APOSTOLICO CONFINIORIS
CALIFORNIAE
QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA
PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONSTITUITUR,
«PACENSIS IN CALIFORNIA INFERIORE» APPELLANDA.
Qui arcana Dei
voluntate idem ac beatus Petrus Apostolus officium munusque habemus, magna cura
nitimur omnique diligentia contendimus ut per aptam dioecesium ordinationem ac
dispositionem aeternae fidelium saluti quaerendae opportunius prospiciatur. Quam
ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo
Tarsensis atque Apostolicus
in Mexicana Republica Delegatus, petierit ab hac Romana Sede ut in eadem regione
nova excitaretur apostolica praefectura : id enim plurimum se censere ad gregis
utilitatem conferre; Nos eiusmodi postulationi concedendum esse arbitramur. Re
igitur bene reputata, consilioque audito venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium S. Congregationi Fidei Propagandae praepositorum, consensum eorum
supplentes qui in negotio aliquid iuris habeant, de Nostra summa et apostolica
auctoritate haec, quae sequuntur, statuimus et iubemus. A vicariatu apostolico
Confinions Californiae eam partem separamus, quae inter circulos parallelos 22,5
et 28 latitudinis septemtrionalis, uti dicunt, sita est cum insulis
adiacentibus. Quod territorium in apostolicae praefecturae formam redigimus, ab
urbe principe Pacensis in California Inferiore cognominandae, eiusdemque
Sodalibus Congregationis Filiorum a S. Corde Iesu concredendae ad Nostrum et
Apostolicae Sedis nutum. Huic novae circumscriptioni ecclesiasticae ea omnia
iura et privilegia damus, quae ceteris fieri solent ; ei vero, cui praefectura
gubernanda tradetur, etiam onera imponimus quae sacris Praesulibus eiusdem
gradus tralaticio more attribuuntur. Ceterum, ea quae mandavimus exsequenda
curabit venerabilis Frater Aloisius Raimondi, quem nominavimus, cui omnes
potestates agendae rei facimus, quas poterit etiam cuilibet viro delegare,
dummodo sacerdotio insigni. Quod si eo tempore, cum negotium erit perficiendum,
alius Delegationi Apostolicae in Mexico praesit, hic Nostra iussa faciet.
Curabit idem venerabilis Frater ut acta re, documenta exarentur, quorum sincera
exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.
Has vero Litteras
nunc et in posterum efiicaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria
praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus.
Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens
contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive
manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta
in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum
Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die tertiodecimo
mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo,
Pontificatus Nostri undevicesimo.
|
CELSUS Card. COSTANTINI S. R. E. Cancellarius |
PETRUS Card. FUMASONÏ BIONDI
Congr. de Propaganda Fide Praefectus |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Albertus Serafini,
Proton. Apost.
Caesar Federici,
Proton. Apost.
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 4, pp. 139-141