|
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AMARGOSENSIS (VICTORIENSIS DE CONQUISTA)*
DETRACTIS ALIQUOT TERRITORIIS A DIOECESI AMARGOSENSI, NOVA ECCLESIA
CONDITUR, QUAE «VICTORIENSIS DE CONQUISTA» NOMINABITUR.
Christus Iesus, qui servandis hominibus, quos redemerat,
beatissimo Petro Apostolo iussit ut gregem suum pasceret, idem et Nos, quos
divino atque arcano consilio ad sacerdotalis officii fastigium extulit,
suavissime hortatur ut quidquid intellexerimus in Ecclesiae sanctae bonum esse
cessurum, id pro viribus agamus. His de causis, cum venerabilis Frater Armandus
Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi et in Foederatis Brasiliae
Civitatibus Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede petierit ut, partita
dioecesi Amargosensi, nova conderetur, Nos per hoc censentes disciplinam
ecclesiasticam ibi regionis aptius foveri posse, post auditos venerabiles
Fratres : Florentium Sisinium Vieira, Episcopum Amargosensem, atque Ordinarios
Praesules locorum provinciae ecclesiasticae S. Salvatoris in Brasilia, imprimis
dilectum Filium Nostrum Alvarum S. R. E. Cardinalem da Silva, eiusdem
provinciae Metropolitam, adhibitas preces admittendas esse arbitramur.
Quapropter, re bene considerata, consensuque suppleto eorum qui in hoc negotio
aliquod ius habeant, de consilio venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum, de Nostra summa et
apostolica auctoritate haec quae sequuntur statuimus atque iubemus. A dioecesi
Amargosensi sequentia municipia separamus, quae vulgo sic cognominantur :
Vitória da Conquista, Boa Nova, Encruzilhada, Ibicui, Iguaí, Itambé, Itapetinga,
Macarani, Poçoes; quibus ex municipiis, quae ita accipienda sunt uti per legem
civilem nunc terminantur, novam constituimus dioecesim Victoriensem de
Conquista appellandam. Novae dioecesis caput urbs Vitória da Conquista erit, in
eaque Episcopus domicilium habebit, cathedra suae potestatis in templo beatae
Mariae Virginis a Victoriis collocata, quod ad gradum cathedralis evehimus.
Ecclesiam quam condidimus, archidioecesi S. Salvatoris in Brasilia suffraganeam facimus, eique omnia iura,
privilegia, honores damus, quibus ceterae dioeceses uti solent. Scilicet, etiam
sacer Praesul, cui eadem gubernanda tradetur, sui ordinis iura et privilegia
habebit, una cum oneribus et obligationibus congruentibus. Canonicorum Collegium
condatur, iuxta normas per alias sub plumbo Litteras edendas ; id enim sive
Episcopum iuvabit, cui coetus sapientium virorum praesto erit, sive sacrarum
caerimoniarum splendorem augebit. Quoad tamen hoc faciat, dioecesani consultores
deligantur, qui a suo munere cessabunt, Canonicorum Collegio constituto. Mensam
episcopalem efficient : tum Curiae reditus, tum pecunia quae a populo sponte
dabitur, tum denique duae tertiae partes bonorum ex solo provenientium Curiae
seu paroeciae vulgo Vitória da Conquista, atque congrua opum ac possessionum
pars quae novae dioecesi ob venient, facta bonorum divisione iuxta canonem 1500
C. I. C. Iubemus tandem, gravi sane praecepto, ut Ordinarius Antistes
Victoriensis de Conquista Seminarium saltem elementárium in suo territorio
excitet, secundum communes Ecclesiae leges atque S. Congregationis de Seminariis
et Studiorum Universitatibus. Ex quo, cum tempus erit, lectos iuvenes Romam
mittet in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, ut philosophiae ac
theologiae scientia imbuantur. Quod autem ad regimen, administrationem, Vicarii
Capitularis electionem attinet, ad iura et onera cleri et populi, aliaque
huiusmodi, iuris Canonici praecepta omnino serventur. Simul tamen ac nova
circumscriptio ecclesiastica constituta fuerit, ii. clerici, qui in eius
territorio legitime degant, ei dioecesi habeantur adscripti. Documenta postremo
et acta quae ad Ecclesiam Victoriensem pertinent, cito ad eius Curiam
episcopalem mittantur, ibique in tabulario custodiantur. Ceterum, ad ea
exsequenda quae per has Litteras mandavimus, venerabilem Fratrem deligimus
Armandum Lombardi, cuius meminimus, cuique omnes potestates agendae rei facimus,
delegandas, si oportuerit, cuilibet viro, dummodo in ecclesiastica dignitate
constituto. Cum vero res acta fuerit, idem documenta exarari faciet, eademque ad
S. Congregationem Consistorialem mitti curabit. Quod si alius eo tempore, quo
Nostra iussa fieri debebunt, Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia praesit, hic
pari potestate eadem exsequetur.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces
esse et fore volumus : ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab eis quorum res
est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac
Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea
haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo
harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis,
quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae
hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum ex Arce Gandulfi,
prope Romam, die vicesimo septimo mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
|
CELSUS Card. COSTANTINI S. R. E. Cancellarius |
EUGENIUS Card. TISSERANT
Episc. Ostien. ac Portuen. et S. Rufinae |
Hamletus Tondini Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti,
Proton. Apost. Albertus Serafini,
Proton. Apost.
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 5, pp. 193-195
|