|
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
S. PAULI DE MINNESOTA (NOVAE ULMAE)*
AB ARCHIDIOECESI
S. PAULI DE MINNESOTA QUAEDAM REGIONES DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA ECCLESIA
EFFICITUR, « NOVAE ULMAE
» APPELLANDA.
Qui Christi voluntate et iussu ad sacri
imperii fastigium eo evecti sumus ut quos ipse magno sanguinis pretio redemisset,
eos paterna sollicitudine custodiremus, haud minimum in officiis Nostris id
censemus, quo fines terminosque dioecesium apte constituimus, id bene scientes
plerumque ex hoc fidelium multitudini magnas utilitates et commoda nasci. Qua de
re, cum petierit venerabilis Frater Villelmus O. Brady, Archiepiscopus S. Pauli
de Minnesota, ut diviso suae archidioecesis territorio nova quaedam dioecesis
fieret : esse enim eam peramplam, frequentissimoque populo abundare, negotiisque affluere; Nos, explorato
quid venerabilis Frater Ioannes Hamletus Cicognani, Archiepiscopus titulo
Laodicensis in Phrygia atque in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus
Apostolicus Delegatus, super hac re sentiret; de consilio venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum;
eorum consensum supplentes, qui in hac re aliquod ius sese habere putent vel
habeant, admotis precibus concedendum esse arbitramur, deque Nostra apostolica
auctoritate haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi S.
Pauli de Minnesota hos quindecim comitatus, uti dicunt, separamus, populari
sermone sic cognominatos : Big Stone, Brown, Chippewa, Kandiyohi, Lac Qui Parle,
Lincoln, Lyon, Me Leod, Meeker, Nicollet, Redwood, Renville, Sibley, Swift et
Yellow Medicine, ex iisque novam dioecesim condimus, cui erit appellatio, ab
urbe vulgo New Ulm, in comitatu Brown sita, Nova Ulma, quae urbs sedes erit
novae dioecesis atque Episcopi domicilium, cathedra episcopalis auctoritatis in
templo SS. Trinitatis collocata. Hanc autem sacram aedem, uti aequum, ad
dignitatem templi cathedralis extollimus. Constituta Ecclesia suffraganea erit
metropoli S. Pauli de Minnesota; Praesul, item, cui gubernanda tradetur,
Archiepiscopo eiusdem Sedis subicietur. Ea praeterea iura, honores, privilegia
aliaque huiusmodi quae ad quamlibet dioecesim pertinere solent, ea omnia et huic
damus Ecclesiae eiusque sacrorum Antistiti, qui tamen onera quoque subibit
obligationibusque tenebitur, quae sunt ordini Episcoporum congruentia. Curet
Episcopus Novae Ulmae ut Canonicorum Collegium in suo cathedrali templo
constituat. Si tamen id in praesens fieri non possit, concedimus ut ad tempus
Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio iuvaturi. Hi scilicet a
suo munere cessabunt, condito Collegio Canonicorum. Seminarium quoque, saltem
elementarium, in huius territorio dioecesis construatur, pueris ad sacerdotium
vocatis excipiendis : summa enim cura ii fovendi sunt, qui mox populi christiani
erunt ductores et patres. Mensa episcopalis, quae dicitur, efficietur : bonis,
pro rata tamen parte, quae adhuc ad Sedem S. Pauli de Minnesota pertinebant,
iisdemque ad praescripta canonis 1500 C. I. C. divisis; Curiae fructibus;
pecunia seu rebus quae a christianis fidelibus sponte onerentur. Quod ad regimen,
ad administrationem, ad electionem Vicarii Capitularis, cum dioecesis vacaverit,
aliaque huiusmodi, iussa Codicis omnino serventur. De clero autem hoc peculiare
statuimus ut qui clerici, his Litteris ad effectum deductis, in novae Sedis
territorio legitime degant ; ii tamquam proprius eius clerus habeantur. Documenta denique et acta, quae ad dioecesim Novae Ulmae quoquo
modo respiciant, statim ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique religiosa
cura in tabulario serventur. Ceterum, has Litteras Nostras exsequi studebit
venerabilis Frater Ioannes Hamletus Cicognani, cui omnes potestates facimus rei
perficiendae. Poterunt autem hae alii quoque viro delegari, dummodo in
ecclesiastica dignitate constituto. Post vero negotium, idem documenta exarari
faciet, quorum exempla sincere scripta ad S. Congregationem Consistorialem cito
mittet. Quod si tempore exsecutionis alius Delegationi Apostolicae praesit in
Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis, hic Nostra iussa faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita
quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem
derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens
sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane
haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere
vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae
Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,
sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa
non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
|
CELSUS Card. COSTANTINI S. R. E. Cancellarius |
EUGENIUS Card. TISSERANT Episc. Ostien. ac
Portuen. et S. Rufinae |
Hamletus Tondini Apostolicam Cancellariam Regens
Alfonsus Carinci , Archiep.
tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
Bernardus De Felicis,
Proton. Apost.
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 8, pp. 351-353
|