Inter sollicitudines et curas pontificalis officii quo,
Deo volente, fungimur, id semper sane collocavimus, ut videlicet singularum
Ecclesiarum fines apte describerentur, cum ex eo saepe et prosperitas oriatur
alicuius regionis, et felix religionis status. Qua de re, cum venerabilis
Frater Fernandus Cento, Archiepiscopus titulo Seleuciensis Pierius et in
Republica Lusitana Apostolicus Nuntius, iuxta sollemnes conventiones inter
Apostolicam Sedem et Lusitanam Rempublicam die septimo mensis Maii, anno
millesimo nongentesimo quadragesimo initas et die primo mensis Iunii, eodem
anno, ratas habitas, ab hac Romana Sede id expostulaverit ut, diviso territorio
Ecclesiarum Luandensis et Silvae Portuensis, quae sunt in regione vulgo Angola,
nova dioecesis constitueretur, Nos, id negotium perutile ei populo existimantes,
post rem bene animo reputatam, admotae postulationi cedendum esse censuimus. De
sententia ergo venerabilium Fratrum Moysis Alves de Pinho, Archiepiscopi
Luandensis, atque Antonii Ildefonsi dos Santos Silva, Episcopi Silvae
Portuensis, consensum supplentes eorum qui in hac re aliquod ius sese habere
putent, de Nostra summa auctoritate haec decernimus et iubemus. Ab archidioecesi
Luandensi territorium civilis regionis vulgari sermone Malanje cognominatae
separamus; item a dioecesi Silvae Portuensis territorium civile quod Lunda a
populo dicitur ; quibus terris novam dioecesim condimus Malaniensem appellandam,
cuius fines iidem erunt ac duarum regionum a quibus nova Ecclesia originem
habuit, prouti per legem civilem, anno millesimo nongentesimo quadragesimo
vigentem, determinabantur. Limites ergo Malaniensis dioecesis attingent : ad
septentrionem, archidioecesim Luandensem et Congum Belgicum; ad meridiem,
dioecesim Silvae Portuensis; ad orientalem plagam, item Congum Belgicum ; ad
occidentem denique solem, dioeceses Novae Lisbonae et
Silvae Portuensis. Sedes Ecclesiae Episcopique domicilium in urbe vulgo Mälanje
statuentur; cathedram vero sacer Praesul in templo B.M.V, caelo receptae
collocabit, quod, ut congruit, ad gradum et dignitatem cathedralis aedis
evehimus. Sive Ecclesiae sive eius Antistiti omnia iura, honores, privilegia
damus, quae suo cuiusque sunt ordini propria; Episcopo vero etiam onera atque
obligationes imponimus quae muneri episcopali natura sua et Ecclesiae sanctae
instituto haerere solent. Item volumus ut nova Sedes eiusque Praesul
archidioecesi Luandensi atque eius Metropolitae sint subiecti et suffraganei.
Praecipimus insuper ut in territorio modo conditae Ecclesiae Seminarium saltem
elementarium construatur, pueris bonae spei ad sacerdotium educandis, secundum
leges communes S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus.
Canonicorum Collegium condatur, iuxta normas per alias sub plumbo Litteras
edendas. Quod si statim fieri non possit, sinimus ut ad tempus consultores
dioecesani, qui dicuntur, deligantur, Episcopum consilio iuvaturi. Hi nempe a
suo munere cessabunt, Canonicis constitutis. Mensam episcopalem efficient : tum
Curiae proventus ; tum christianorum pecuniae sponte datae ; tum denique ea pars
bonorum quae ex canonis C. I. C. 1500 praescriptione ei contingent. Quod autem
ad regimen, administrationem dioecesis, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede
vacante, atque his similia, ea omnino servanda iubemus quae sacri canones
statuunt. Est item Nostra voluntas ut, dioecesi constituta, ii clerici qui
officium aut beneficium in ea habeant, tamquam eius clerus habeantur ; ceteri
vero ei territorio ascribantur in quo legitime degant. Acta denique et documenta
ad dioecesim Malaniensem quovis modo spectantia, ad eius Curiam episcopalem cito
mittantur, ibique in tabulario rerum sacrarum magna cura serventur. Ceterum haec
quae per has Litteras iussimus, venerabilis Frater Fernandus Cento exsequi
iubebit, vel eius legatus, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus.
In quod omnes potestates sive necessarias sive utiles facimus. Censemus
praeterea ut, acta re, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad S.
Congregationem Consistorialem cito mittantur. Quod si fiat ut eo tempore quo res
peragi debeat, alius eidem Apostolicae Nuntiaturae praesit, hic mandata Nostra
exsequi curabit.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive
sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque
inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis,
sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur . Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo
detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum
Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto et
vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo
septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.