The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URAWAENSIS*

APOSTOLICA PRAEFECTURA URAWAňNSIS, IN IAPONIA,
AD GRADUM DIOECESIS PERDUCITUR, NOMINE AC  FINIBUS IMMUTATIS.

 

Qui superna Dei voluntate universam christifidelium familiam regimus ac fovemus, hoc etiam Nostrum esse censemus ut, ubi certa id postulent temporum locorumve adiuncta, sive ecclesiasticas immutemus circumscriptiones, sive easdem extollamus ad ampliorem dignitatem. Qua de causa, cum in Praefectura Apostolica UrawaŽnsi, in Iaponia, clero saeculari indigenae commissa, haud minima susceperit christiana res incrementa, Nos esse tempus arbitramur ipsam Apostolicam Praefecturam ad dioecesis gradum evehere. Post igitur auditum venerabilem Fratrem Maximilianum de Furstenberg, Archiepiscopum titulo Paltenum et in Iaponia Apostolicum Internuntium ; atque ratum et confirmatum omnino habentes quod Sacra Congregatio Fidei Propagandae hac de re faciendum censuit, re plene cognita et consensu suppleto eorum, qui in hoc negotio aliquid iuris habere opinentur, de suprema Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Apostolicam Praefecturam UrawaŽnsem ad gradum dioecesis extollimus, eodem nomine iisdemque limitibus servatis, eamque iisdem sacerdotibus indigenis regendam concredimus, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum. Cuius Ecclesiae caput urbs erit vulgari nomine Urawa appellata, in qua Episcopus domicilium suum ac sedem statuet, cathedra suae auctoritatis et christianae disciplinae docendae in templo Sanctae Theresiae a Iesu Infante dicato collocata; quod templum idcirco tamquam cathedrale haberi volumus, datis honoribus propriis. Novam dioecesim archidioecesi Tokiensi sufiraganeam constituimus ; item eius sacrorum Antistitem obnoxium volumus eiusdem Ecclesiae Archiepiscopo Metropolitae. Episcopus autem, sive primus sive successores eius, omnibus fruetur et iuribus et privilegiis, quae ad omnes spectant eiusdem dignitatis Praesules; oneribus autem et obligationibus sui excelsi muneris tenebitur. Itidem volumus ut in cathedrali UrawaŽnsi aede Canonicorum Collegium quam primum constituatur; quodsi in praesens id fieri nequeat, libenter permittimus ut, ad iuris normam, Canonicorum loco eligantur dioecesani Consultores, qui a suo munere cessabunt Canonicorum condito Collegio. Decernimus autem ut, iis pueris instituendis, quos ad sacerdotium vocaverit Christus, Seminarium saltem elementarium quam cito erigatur. Permittimus tamen ut interim novae dioecesis Episcopus Seminario alius dioeceseos vicinioris fruatur. Episcopalis mensa, quam vocant, iisdem constabit bonis, quae ad Apostolicam Praefecturam UrawaŽnsem adhuc pertinuerunt; Curiae proventibus simulque pecuniis ac rebus sponte oblatis a fidelibus vel a Sacra Congregatione Christiano Nomini Propagando de more missis. Novae huius dioecesis cura et administratio, Vicarii Capitularis, Sede vacante, electio, cleri ac fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi generis, Codicis Iuris Canonici normis regantur. Decernimus denique ut praesentes Nostras Litteras ad exsecutionem adducat venerabilis Frater Maximilianus de Furstenberg, cuius meminimus, vel ille qui eo tempore, quo haec fiant, eidem Internuntiaturae praeerit, facta potestate alium quemlibet virum ad hoc delegandi, dummodo ecclesiastica decoratum dignitate. Qui vero hoc perfecerit negotium, onus habebit effectae rerum mutationis documenta exarandi et eorum fide digna exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. Congr.
de Propaganda Fide Praefectus

  Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

              Bernardus De Felicis, Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 11, pp. 505-507

 

top