Qui iuxta atque Petrus, Apostolorum Princeps, iussi sumus
christianorum gregem pascere eumque paterna sollicitudine custodire, in
antiquioribus esse pontificalis officii muneribus existimamus, finibus
singularum Ecclesiarum apte constitutis atque terminatis, populis qui christiana
fide christianoque nomine glorientur, maiores utilitates et commoda comparare.
Cum ergo censuerit venerabilis Frater Opilius Rossi, Archiepiscopus titulo
Ancyranus idemque in Aequatoriana Republica Apostolicus Nuntius, bene fieri, si
ibi loci nova dioecesis conderetur, quod profecto in populi bonum conduceret,
Nos, explorata sententia venerabilis Fratris Leonidae E. Proaño Villalba,
Episcopi Rivibambensis, re bene considerata, consensuque suppleto eorum qui in
hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate, ea
quae sequuntur decernimus et iubemus. A dioecesi Rivibambensi territorium
separamus provinciae Bolivarensis, idque in novae dioecesis formam redigimus,
Guarandensis appellandae, cuius fines provinciae Bolivarensis limites aequatmnt,
ut nunc per civilem legem terminantur. Haec igitur Ecclesia tanget: ad
septemtriones, archidioecesim Quitensem; ad orientem solem, Ambatensem et
Rivibambensem dioeceses; ad anstralem partem, archidioecesim Conchensem in
Aequatore ; ad occidentem denique solem, archidioecesim Guayaquilensem ac
praelaturam « nullius » Fluminum. Sedes dioecesis in urbe vulgo Guaranda erit,
ibique domicilium suum Episcopus constituet, cathedra episcopalis iurisdictionis
et imperii in templo S. Petri Apostoli collocata, quod scilicet ad honorem
cathedralis aedis evehimus cum debitis iuribus; Episcopo autem, cui tradetur
gubernanda, pro sua dignitate sive iura, insignia, privilegia damus, sive onera
imponimus, quae ceteris. Guarandensem Sedem Conchensi metropoli in Aequatore
subicimus suffraganeam ; volumus item ut sacer eius Praesul auctoritati et
potestati Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae sit obnoxius. Canonicorum Collegium
condatur, ad normas per alias sub plumbo Litteras edendas. Interim tamen, ne
Episcopo senatus prudentium virorum desit, Consultores dioecesani deligantur,
qui a munere cessabunt, Canonicis constitutis.; Item curet Episcopus
Guarandensis ut Seminarium saltem elementarium in sua dioecesi struatur, bonae
spei pueris excipiendis, Dei instinctu ad sacerdotium vocatis ; qnod ad leges
iuris communis fiet, atque S. Congregationis de Seminariis et Studiorum
Universitatibus. Suo vero tempore, lectos iuvenes Romam mittet, in Pontificio
Ephebeo Piano Latino Americano Theologiae atque Philosophiae doctrina imbuendos.
Mensam, quam dicunt, efficient : Curiae proventus, populi pecunia sponte data,
congrua pars bonorum, quae iuxta canonem 1500 C.I.C. Guarandensi Sedi obtingent.
Regimen, administratio dioecesis, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante,
aliaque huiusmodi iure Canonico temperabuntur ; nova autem Ecclesia constituta,
qui clerici in eius territorio beneficium aut officium habeant, ii tamquam
proprius eiusdem clerus habeantur; ceteri ei Sedi adscribantur, ubi legitimo
degant domicilio. Documenta denique et acta, ad dioecesim Guarandensem
respicientia, ad eius Curiam episcopalem cito mittantur, ibique magna cura in
tabulario serventur. Ceterum, haec omnia exsequi studebit venerabilis Frater
Opilius Rossi, vel qui tempore exsecutionis Nuntiaturae Apostolicae in
Aequatoriana Republica praeerit, factis ad id omnibus potestatibus, quae
poterunt etiam delegari, dummodo viro in ecclesiastica dignitate constituto.
Idem autem documenta exarari iubebit, quorum sincerae fidei exempla ad S.
Congregationem Consistorialem quam cito mittet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has
Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus
auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus
irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die vicesimo nono mensis
Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo,
Pontificatus Nostri undevicesimo.