Qui aeque ac S. Petrus ideo ad summum Ecclesiae sanctae imperium
vocati sumus ut fidelium multitudinem pasceremus, eiusdemque utilitatibus
inserviremus, ad id etiam spectandum censemus, ut, videlicet, singularum
Ecclesiarum fines ita describantur ut amplior fiat populis opportunitas
christianae fidei ac pietatis officiis fungendi. Cum ergo venerabilis Frater
Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi atque in
Republica Brasiliana Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede petierit ut in
regione seu Statu, uti dicunt, Maranhão nova praelatura « nullius » conderetur,
Nos, consilio petito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus S.
Congregationi Consistoriali praepositis, deque sententia venerabilium Fratrum
Iosephi de Medeiros Delgado, Archiepiscopi S. Ludovici in Maragnano, et
Aemiliani Iosephi Lonati, Episcopi tituli Epiphanensis in Cilicia eiusdemque
Praelati « nullius » S. Iosephi de Grajaú, id censentes congrue fieri, admotis
precibus concedendum esse arbitramur. Qua de re, eorum consensum supplentes qui
in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate
haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. A praelatura «nullius » S. Iosephi
de Grajaú territorium separamus municipiorum sic vulgo cognominatorum :
Carolina, Amarante, Imperatriz, Montes Altos, Porto Franco, Presidente Vargas;
ex quibus novam praelaturam «nullius» constituimus Carolinensem in Brasilia
appellandam ; quae iisdem finibus terminabitur ac simul sumpta municipia quae
diximus, ut per civilem legem terminantur. Quam praelaturam metropolitanae Sedi S. Ludovici in Maragnano
suffraganeam facimus. Caput novae praelaturae ac Sedes sacri Antistitis urbs
Carolina erit; templum autem, quod S. Petro de Alcantara dicatum est, in eadem
civitate, ad dignitatem praelaticiam perducimus, cui iura damus, quae ceteris
eiusdem ordinis; Praelato vero, praeter iura, obligationes etiam imponimus quae
sui gradus Praesulibus fieri solent. In primis autem ei hoc oneris imponimus ut
in suo territorio Seminarium saltem elementarium construat, iuxta normas iuris
communis et S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, pueris
excipiendis iisque educandis. Cum autem tempus advenerit, optimos quosque Romam
mittet, ut in Pontificio Collegio Piano-Brasiliano sacra Theologia atque
Philosophia recte imbuantur. Mensam, quam dicunt, efficient : Curiae proventus,
a fidelibus oblata pecunia, congrua bonorum pars, quae, iuxta canonem 1500
C.I.C. novae Sedi ob venient. Cum autem hae Litterae ad effectum deductae
fuerint, sacerdotes ei circumscriptioni adscripti erunt, ubi beneficium aut
officium habeant; ceteri vero clerici, ei in qua legitimo degant domicilio.
Regimen, administratio praelaturae, hisque similia, codice I. C. temperentur;
documenta vero et acta ad novam praelaturam spectantia, ad eius Curiam
episcopalem mittantur, religiose custodienda. Ceterum, volumus ut has Litteras
Nostras exsequendas curet venerabilis Frater Armandus Lombardi, vel ille qui
tempore exsecutionis Nuntiaturae Apostolicae in Brasilia praeerit, factis ad id
necessariis potestatibus, quae poterunt cuivis delegari viro, dummodo in
ecclesiastica dignitate constituto. Idem autem documenta exarari faciet,
eademque sincere conscripta ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet.
Has
vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut
quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficácitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem
derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens
sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane
haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere
vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae
Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,
sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa
non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Ianuarii,
anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.