Qui cotidie maerore luctuque fere afficimur, ob immania
bella quae Christi Ecclesiae hostes veritatis nullo non tempore inferunt, laeto
gaudio sane perfundimur quotiens progressus ac quasi triumphos religionis
catholicae reputamus, quae, adorando Dei numine favente, et fines profert suos,
et populos superna veritate collustrat, et eos denique communicatae gratiae
robore firmat. Ob hanc rem, cum venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales
S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi, re bene reputata sententiaque
audita venerabilium Fratrum Alfredi Bruniera, Archiepiscopi titulo
Claudiopolitani in Honoriade et in Congo Belgico atque Ruanda Urundi Apostolici
Delegati, atque Francisci Oddonis De Wilde, Episcopi titulo Tadamatensis et
Vicarii
Niangaraënsis, censuerint bonum esse, si per divisionem vicariatus apostolici
Niangaraënsis nova ibi loci praefectura excitaretur, Nos id omnino probantes,
consensumque eorum supplentes qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra
summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, statuimus et iubemus. Ab
apostolico vicariatu Niangaraënsi, Patribus ex Ordine Fratrum Praedicatorum
commisso, eam partem separamus quae his limitibus continetur; ad septemtriones,
finibus vicariatus apostolici Niangaraënsis; ad orientem solem, cursu fluminis
Garamba a suis fontibus usque ad locum quo in flumen Dungu influit; ad meridiem,
flumine ipso Dungu, quod postea Uele cognominatur, eo usque loci, quo flumen
Naka in istud influit, urbibus Dungu et Niangara exceptis; item cursu fluminis
Naka usque ad suos fontes; dein linea quae, occidentem versus, prope accedit ad
limites inter Districtus civiles, uti dicuntur, de Poko et Viadana et eo
pervenit quo flumen Nakua in flumen Poko influit ; flumine denique Nakua usque
ad suos fontes et linea recta quae a fontibus fluminis Nakua occidentem versus,
limites inter vicariatum apostolicum Niangaraënsem et vicariatum Bataënsem
tangit; ad occidentem, postremo, finibus quae in praesens apostolicum vicariatum
Niangaraënsem a vicariatibus Butaënsi et Bondoënsi dividunt. Quo territorio
novam praefecturam apostolicam condimus, Dorumaënsem appellandam ab eius
principe urbe; cui, ut congruum, omnia iura, honores, privilegia damus, quae
sunt ceterarum propria praefecturarum. Praefecto vero apostolico etiam onera
imponimus sibi congruentia. Dorumaënsem hanc circumscriptionem Patribus ex
Ordine Fratrum Eremitarum S. Augustini committimus, quos vehementer hortamur ut
summo studio Christi regno proferendo allaboret. Ceterum, haec Nostra mandata
venerabilis Frater Alfredus Bruniera exsequetur, cui in id necessarias
potestates facimus, cuilibet delegandas, si visum fuerit, dummodo viro
sacerdotii dignitate insigni. Idem autem actae rei documenta exarari iubebit,
quorum exempla, sincere conscripta, ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito
mittet. Quod si eo tempore alius Delegationi Apostolicae in Congo Belgico et
Ruanda Urundi praeerit, hic iussa Nostra faciet.
Has vero Litteras nunc et in
posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta
sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant.
Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si
quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac
Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea
haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo
harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis,
quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae
hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S.
Petrum, die quarto et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo
nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri undevicesimo.