The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

THAKHEKENSIS*

APOSTOLICA PRAEFECTURA «THAKHEKENSIS», IN REGNO LAOTIANO, AD
 GRADUM APOSTOLICI VICARIATUS EVEHITUR, NOMINE AC FINIBUS IMMUTATIS.

 

Qui ad Ecclesiae sanctae regimen arcano Dei consilio evecti sumus, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ingenti sane afficimur laetitia, quoties rem christianam magnas accipere accessiones videmus. Qua de causa, cum cognoverimus in apostolica praefectura Thakhekensi, in Laotiano regno exstante, Patrum Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes egregiae navitati commissa, valde ac feliciter profecisse catholicam fidem, eandem putamus ad apostolici vicariatus gradum esse perducendam. Quapropter confirmantes quae Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando censuerit esse facienda, post auditam sententiam venerabilis Fratris Ioannis Dooley, Archiepiscopi titulo Macrensis et Apostolici in Indosina Delegati, et consensum eorum suppletum, qui hac de re aliquid habeant iuris vel se existiment habere, omnibus bene perpensis, suprema Nostra potestate haec, quae sequuntur, statuimus. Apostolicam praefecturam Thakhekensem ad apostolici vicariatus gradum et dignitatem evehimus, eodem nomine iisdemque finibus servatis ; cui eiusque pro tempore Vicario Apostolico iura et privilegia concedimus, quae omnibus huiusmodi apostolicis vicariatibus eorumque sacris Praesulibus de iure competunt ; Vicario autem officia et onera iniungimus, quae ceteros eiusdem dignitatis viros astringunt. Curis autem ipsorum Patrum Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes, qui hucusque in eodem excolendo agro bene de Ecclesia sancta meriti sunt, modo conditum apostolicum Thakhekensem vicariatum committimus, ad Nostrum tamen et huius Apostolicae Sedis nutum. Praecipimus denique ut quae his Nostris Litteris praescripsimus exsequenda curet venerabilis Frater Ioannes Dooley, cuius meminimus, vel is, qui eo tempore quo res fiat, Apostolicae in Indosina Delegationi praesit ; cui simul omnes facimus potestates ad id necessarias, etiam cuilibet subdelegandas, si opus fuerit, viro ecclesiastica pollenti dignitate; insuper volumus ut effectum opus in acta referat eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittat.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrecaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

  Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

              Franciscus Hannibal Ferretti,  Proton. Apost.
             
Albertus Serafini,  Proton. Apost.


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 12-13, pp. 617-619

 

top