A DIOECESI SPIRITUS SANCTI QUAEDAM
TERRITORIA DETRAHUNTUR,
QUIBUS DUAE NOVAE DIOECESES CONSTITUUNTUR ;
DIOECESIS PRAETEREA
SPIRITUS SANCTI AD DIGNITATEM ARCHIDIOECESIS METROPOLITANAE
EVEHITUR, «VICTORIENSIS SPIRITUS SANCTI» APPELLANDA.
Cum territorium dioecesis Spiritus Sancti latissime pateat
eiusque populus fiat frequentior in dies, censuit venerabilis Frater Armandus
Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi et in Foederatis Brasiliae
Civitatibus Apostolicus Nuntius, prospere fieri, si eadem divideretur atque ex
ea novae dioeceses novaque Ecclesia metropolitana conderentur : per hoc enim et
disciplinam ecclesiasticam foveri, et populi necessitatibus aptiore consuli
ratione. Quae cum ita sint, consilio petito a venerabilibus Fratribus Nostris S.
R. E. Cardinalibus S. Congregationi Consistoriali praepositis, atque explorato
quid Ordinarii Praesules provinciae ecclesiasticae S. Sebastiani Fluminis
Ianuarii sentirent, admotis precibus concedendum esse arbitramur. Consensum
igitur eorum supplentes qui in hac re aliquid iuris habeant, de Nostra summa et
apostolica auctoritate haec statuimus et iubemus. A dioecesi Spiritus Sancti
municipia separamus vulgari sermone cognominata : Cachoeiro de Itapemirim,
Alegre, Castelo, Guaçuí, Iconha, Itapemirim, Iúna, Mimoso do Sul, Muniz Freire,
Muqui, Rio Novo de Sul, São José do Calçado et Vala do Sousa ; quibus ex terris
novam dioecesim efficimus, Cachoëirensem de Itapemirim appellandam,
iisdemque limitibus terminandam ac municipia e quibus coalescit. Sedes huius
dioecesis urbs Cachoeiro de Itapemirim erit, in qua Episcopus morabitur,
cathedra suae auctoritatis in curiali templo S. Petri Apostoli collocata, quod
scilicet ad gradum et dignitatem cathedralis evehimus. Ex eiusdem item dioecesis
territorio septemtrionali, quod dividimus, alteram dioecesim condimus, S.
Matthaei nomine, cuius hi fines : ad septemtrionem, iisdem quibus
terminantur regiones seu, uti dicunt, Status civiles vulgo Espírito Santo et
Bahia; ad orientem, Oceanus Atlanticus; ad occidentem, iidem quibus
circumscribuntur Status civiles Espírito Santo et Minas Gerais ; ad meridiem
autem recta linea quae a Serra de Sousa proficiscens, apud fines qui praedictos
Status Espírito Santo et Minas Gerais dividunt, per divortium aquarum procedit
inter flumina Rio Pancas et Rio São José usque ad caput rivi Braço Sul ; hinc
sequitur rivum Braço Sul usque ad affluvium apud flumen Rio São
José, deinde autem Rio São José
usque ad confluentem Rio Maocir Avidos; hinc vero linea in partes
septemtrionales pergit, usque ad flumen Rio Barra Sêca
eosdem civiles fines attingens ac civile municipium Säo Mateus; ac tandem per
Rio Barra Sêca et Lagoa Barra Sêca
usque ad locum Barra Sêca
appellatum, apud Oceanum Atlanticum exstantem, descendit. Sedem dioecesis in
urbe vulgo São Mateus eius Episcopus ponet, ibique commorabitur ; cathedra vero
episcopalis potestatis in templo S. Matthaei Apostoli et Evangelistae
collocabitur, quod templum ad gradum cathedralis aedis extollimus. Utrique autem
dioecesi, sive scilicet Cachoëirensi de Itapemirim, sive S. Matthaei omnia iura
damus, privilegia, insignia, honores, quae Ecclesiis eiusdem ordinis sunt
propria; sacris vero Praesulibus quibus dioeceses administrandae committentur,
etiam onera iniungimus suo muneri congruentia. In utraque Ecclesia Canonicorum
Collegium condatur, ad normas aliarum Litterarum a Nobis edendarum. Interim
autem Consultores dioecesani deligantur, Episcopum iuvaturi ; qui tamen a munere
cessabunt, Canonicis constitutis. Seminarium quoque, saltem elementarium, gravi
quidem obligatione, in dioecesibus struatur, secundum leges iuris communis et S.
Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Suo vero tempore
Episcopi lectos iuvenes Romam mittent, in Pontificium Collegium Pianum
Brasilianum, qui sacra theologia ac philosophia recte imbuantur. Mensam
episcopalem, quam dicunt, dioecesium efficient : Curiae proventus, christianorum
pecunia et dona, stipendium ab auctoritate civili pendendum, pars denique
bonorum dioecesis Spiritus Sancti, ad normam canonis 1500 C. I. C. Quod ad
regimen, ad administrationem attinet, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede
vacante, ceteraque huiusmodi, iussa pariter C. I. C. fiant. De clero autem hoc
statuimus : ut sacerdotes ei Ecclesiae sint ascripti in qua beneficium aut
officium ecclesiasticum habeant ; ceteri vero clerici, ubi legitimo degant
domicilio. Documenta denique et acta, ad novas dioeceses quomodolibet
pertinentia, ad earum Curias mittantur, ibique religiose in tabulario
asserventur. De Nostra insuper summa auctoritate censemus ut dioecesis Spiritus
Sancti ab archidioecesi S. Sebastiani Fluminis Ianuarii, cui adhuc fuit
suffraganea, iurisdictione eximatur, ex eaque una cum dioecesibus Cachoëirensi
de Itapemirim et S. Matthaei, nova provincia ecclesiastica fiat, Victoriensis
Spiritus Sancti appellanda ; quae scilicet aeque patebit ac tres dioeceses quas
modo numeravimus. Praeterea dioecesim Spiritus Sancti in ordinem Ecclesiarum
archiepiscopatum metropolitanarum redigimus, cui erit in posterum cognomen
Victoriensis Spiritus Sancti, cuique ut congruum, omnia iura, privilegia
facimus, quae ad normas iuris communis ad huiusmodi Sedes spectare solent, datis
item eius sacrorum Antistiti iuribus, insignibus, honoribus, impositis
obligationibus suae congruentibus dignitati. Prae ceteris autem illud memorare
placet : posse eum, videlicet, in suis finibus, et crucem ante se ferre in
sacris caerimoniis peragendis, et pallio uti cum tamen in sacro Consistorio
illud impetraverit. Ecclesiae Cachoëirensis de Itapemirim et S. Matthaei
suffraganeae erunt metropoli Victoriensi Spiritus Sancti, cuius Antistiti duarum
dioecesium Praesules oboedient. Canonicorum Collegium, postremo, cathedralis
templi Spiritus Sancti ad honorem et dignitatem Collegii metropolitani evehimus,
cum debitis iuribus, privilegiis, insignibus. Ceterum, haec omnia quae per has
Litteras mandavimus, exsequenda curabit venerabilis Frater Armandus Lombardi,
cui omnes potestates facimus ad id necessarias, quas poterit, si visum fuerit,
alii cuilibet delegare, dummodo sacerdotio insigni. Idem, acta re, documenta
exarari studebit, quorum exemplum sincere scriptum, ad S. Congregationem
Consistorialem cito mittet. Quod si tempore exsecutionis alius Apostolicae
Nuntiaturae in Brasilia praesit, hic iussa Nostra faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis
Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus
Nostri undevicesimo.