Cum venerabilis Frater Emmanuel Martin del Campo et Padilla,
dioecesis Leonensis Episcopus, ab hac Apostolica Sede enixe poposcerit ut
paroeciale templum Dominae Nostrae de Guanajuato, in eadem Leonensi urbe
exstans, quod antiqua origine et cultus splendore ad honorem Basilicae Minoris
nuper eveximus, ad Collegialis templi dignitatem eveheretur atque ad iuris
normam Canonicorum instrueretur Collegio; cumque S. Congregatio Consistorialis,
post auditum venerabilem Fratrem Aloisium Raimondi, Archiepiscopum titulo
Tarsensem et Apostolicum in Mexicana Ditione Delegatum, precibus huiusmodi
concedendum esse censuerit, id Nos ratum confirmatumque habemus. Consensum
igitur eorum supplentes quorum res intersit vel sua interesse quovis modo
arbitrentur, magna cum spe fidelium utilitati et sacrorum rituum honori quam
recte prospiciendi, omnibus bene perpensis, suprema Nostra potestate sequentia
decernimus et constituimus. Memoratum templum paroeciale Dominae Nostrae de
Guanajuato ad Collegialis dignitatem evehimus, ibique Collegium Canonicorum
honorariorum condimus, datis omnibus iuribus et privilegiis, quae huiusmodi
Collegiorum sunt propria, iis tamen, quae sequuntur, legibus et conditionibus.
Hoc autem Collegium ex una constabit dignitate : ex Abbate videlicet, atque ex
undecim Canonicis et quattuor mansionariis seu, uti dicuntur, cappellanis chori.
Dignitatis collatio ab Apostolica Sede unice fiat; Canonicatus vero et reliqua
beneficia ad iuris communis normam conferenda erunt. Quoad autem Abbas, Canonici
et mansionarii congruo beneficio donari non poterunt, facultatem facimus ut ad
haec officia ii quoque sacerdotes deligi possint, qui alio iam fruuntur
beneficio etiam cum animorum curatione coniuncto. Cum autem valde deceat
huiusmodi viros propriis condecoran insignibus, tum Abbati tum Canonicis
concedimus ut, votis annuentes eiusdem Leonensis Antistitis, in sacris
choralibus ritibus semper uti possint subcollari violaceo, veste romana nigri
coloris cum orae textibus, orbiculis et ocellis violaceis ; caligis violaceis ;
fascia serica violacea, cum liciniis item sericis atque violaceis; rocheto cum
flexo in manicis rubini coloris, opere reticulato cooperto; bireto nigro cum
flocculo violaceo, et mozeta lanea, absque caputio, rubini coloris cum interiore
reflexu rubro; itidem ut extra chorum et intra fines tantum propriae dioecesis
uti possint habitu quem Pianum vocant, nemque subcollari violaceo, veste nigra
cum orae textibus, orbiculis et ocellis violaceis, caligis violaceis, zona
serica nigra et mantello romano nigro. Concedimus insuper ut divinum ofiicium
saltem festis et diebus, qui sequuntur, fiat : die secundo mensis Februarii, in
festo Purificationis B. M. V. ; die uno et tricesimo mensis Maii, incidente die
anniversario Coronationis Sacrae Imaginis Dominae Nostrae de Guanajuato ; die
uno et tricesimo mensis Iulii, in festo S. Ignatii de Loyola, Patroni aeque
principalis Civitatis Sanctae Fidei de Guanajuato atque in sollemni anniversario
die canonicae huius Basilicae constitutionis ; die nono mensis Augusti,
anniversario videlicet advectionis Sacrae Imaginis Dominae Nostrae de Guanajuato
in hanc ipsam civitatem ; Dominica secunda mensis Novembris, in festo Dominae
Nostrae de Guanajuato, eiusdem civitatis Patronae principalis ; Dominica tertia
mensis Novembris, quae, iuxta saecularem consuetudinem, maiori aut aequali
sollemnitate celebratur, quam Dominica praecedens ; ceterisque denique diebus
per proprias Collegiales, quae dicuntur, Constitutiones definiendis. Volumus
autem ut quod spectat ad Collegii dotem eiusque administrationem ac
distributionem, Collegiales leges, sive ad iuris communis normam, sive ad Nostra
haec praescripta quam primum condendae et ab Episcopo Leonensi probandae, omnino
serventur : item quod ad cetera omnia attinet et munera, iura et privilegia,
quae huiusmodi templorum propria sunt. Haec omnia, quae a Nobis statuta sunt,
vel venerabilis, quem supra diximus, Frater Aloisius Raimondi exsequenda
curabit, cui propterea omnes necessarias et opportunas ad id facimus facultates,
alii etiam cuilibet viro, si opus fuerit, delegandas, dummodo in ecclesiastica
constituto dignitate ; vel ille curabit, qui eo tempore, quo haec decreta ad rem
adducentur, in Mexicana Ditione Apostolicae Delegationi praeerit ; cui
venerabili Fratri onus iniungimus peractae exsecutionis acta conficiendi
eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem Consistorialem cito mittendi.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis
Martii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus
Nostri vicesimo.