Ecclesiae navem gubernantes, qnae immensnm ac spumosum humanarum
vicissitudinum pelagus petit, in tranquillas aeternitatis oras Christi fideles
transvectura, arcano Dei consilio, in id magna sollicitudine nitimur ut, iis
subministratis quae utilia atque necessaria sunt, arduum iter facilius ac tutius
iisdem faciamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Franciscus Lardone,
Archiepiscopus titulo Rhizaeanus, idemque in Peruviana Republica Apostolicus
Nuntius, ab hac Apostolica Sede petierit ut, detractis a dioecesibus Huanucensi
et Huancayensi quibusdam territoriis, nova praelatura «nullius » conderetur : id
enim plurimum esse regioni profuturum ; Nos, auditis venerabilibus Fratribus
Carolo Alberto Arce Masias, Episcopo Huanucensi, et Mariano Hyacinto Valdivia et
Ortiz, Episcopo Huancayensi, re bene reputata, consensu denique eorum suppleto,
qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica
auctoritate haec statuimus et iubemus. A dioecesi Huanucensi civiles provincias
vulgo Daniem Carrion et Pasco detrahimus; item a dioecesi Huancayensi civilem
provinciam vulgari sermone Iunin cognominatane atque eam partem, quae ad eam
pertinet, civilis provinciae, quam populus Tarma appellare consuevit. Quibus
terris novam praelaturam « nullius » constituimus Tarmensem appellandam,
cuius iidem erunt fines ac provinciarum quibus coalescit. Sedem praelaturae ac
Praelati Ordinarii domicilium urbs Tarma continebit ; cathedra vero in templo S.
Annae, Matris B. M. V . , collocabitur, quod ad praelaticiam dignitatem
evehimus. Sive autem Praelato, sive conditae Ecclesiae, iura facimus, quae eis
competunt ; Praelato vero etiam onera imponimus quae suo sunt ordini
congruentia. Item novam Ecclesiam metropoli Limanae suffraganeam constituimus,
cuius Archiepiscopo Metropolitae sacer Praesul Tarmensis oboediet. Curet
Praelatus ut in suo territorio Seminarium saltem elementarium excitet, pueris
bonae spei ad sacerdotium educandis ; sunt enim ipsi futuri christiani populi
ductores ac patres. Quod, ad normas fiat iuris communis et S. Congregationis de
Seminariis et Studiorum Universitatibus. Mensam praelaticiam, quam dicunt,
efficient : Curiae proventus, fidelium collationes, stipendium a civili
auctoritate dandum, congrua denique bonorum pars, quae praelaturae contingent,
facta divisione ad normam canonis 1500 codicis Iuris Canonici. Regimen,
administratio rerum ac bonorum, aliaque huiusmodi, iuris ecclesiastici legibus
temperentur ; de clero autem hoc iubemus : ut sacerdotes ei Ecclesiae addicantur
tamquam proprius clerus in qua officium obtineant ; ceteri vero ei, in qua
legitime degant. Acta praeterea et documenta quae ad hanc praelaturam
quomodolibet pertinent, cito ad eius Curiam mittantur, in cuius tabulario
religiose serventur. Quae, postremo, par has Litteras mandavimus effici curabit
venerabilis Frater Franciscus Lardone, quem memoravimus, cui omnem potestatem
facimus agendae rei; poterit autem hic quemlibet virum delegare dummodo
ecclesiastica insignem dignitate. Cum autem res acta fuerit, idem documenta
exarari iubebit, eaque sinceris exemplis cito ad S. Congregationem
Consistorialem mitti curabit. Quod si fiat ut, tempore exsecutionis, alius eidem
Apostolicae Nuntiaturae praesit, hic iussa Nostra exsequetur.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subsubscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis
Maii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus
Nostri vicesimo.