Qui Regnum Dei, grano sinapis a Christo
Iesu assimilatum, in universum terrarum orbem indesinenter prolatari videmus,
plurimum sane censemus ad christifidelium utilitatem conducere si Ecclesiarum
territoria ac fines aptius describantur. Quam ob rem, cum venerabilis Frater
Franciscus Lardone, Archiepiscopus titulo Rhizaeanus et in Republica Peruviana
Apostolicus Nuntius ab hac Romana Sede expostulaverit ut in ea regione, divisis
territoriis Huanucensis et Huarazensis dioecesium, nova excitaretur praelatura «
nullius », Nos, id rati bene fieri, admotis precibus concedendum esse arbitramur. Quapropter sententia audita venerabilium
Fratrum Caroli Alberti Arce Masias, Episcopi Huanucensis, et Theodosii Moreno
Quintana, Episcopi Huarazensis, atque consensu eorum suppleto, qui in hoc
negotio aliquid iuris habeant, de summa et apostolica Nostra potestate haec,
quae sequuntur, statuimus ac iubemus. A dioecesi Huanucensi omne territorium
provinciae vulgo Marañon nuncupatae separamus; a dioecesi vero Huarazensi,
territorii partem regionis quam « Departamento de Ancash » appellant, quae nempe
civiles provincias complectitur quibus Hauri, Pomabamba, Mariscal, Luzuriaga,
Corongo et Pallasca vulgaria sunt nomina ; quibus ex terris novam praelaturam «
nullius » efficimus Huariensem appellandam, atque iisdem finibus, quibus
provinciae quas memoravimus, simul sumptae, terminandam. Eius autem urbs caput
atque Praelati domicilium, civitas Huari erit ; cuius templum, Sancto Dominico
Confessori dicatum, in quo Praelatus cathedram sui magisterii collocabit, ad
dignitatem templi praelatum evehimus, cum debitis iuribus et honoribus; Praelato
vero Ordinario etiam onera imponimus, quae ad sui gradus Praesules spectare
solent. Conditam praelaturam Ecclesiae Limanae suffraganeam facimus ; itemque
eius sacrorum Antistes Archiepiscopo eiusdem metropolitanae obnoxius subicietur.
Iubemus praetera ut educandis pueris, qui Dei gratia ad sacerdotium invitentur,
seminarium saltem elementarium construatur, ad normas iuris communis et regulas
a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus statutas. Optimi
vero illorum, cum adoleverint, Romam mittantur ut, Pontificio Collegio Piano
Latino Americano recepti, philosophia atque sacra theologia imbuantur.
Praelaturam mensam, quam vocant, efficient sive curiae reditus, sive stipendium
a civili auctoritate solvendum, sive pecunia quae a populo sponte dabitur, sive
denique bonorum pars quae, divisis possessionibus Huanucensis et Huarazensis
dioecesium ad normam can. 1500 C. I. C. novae Sedi obveniet. Quod ad clerum
attinet, sacerdotes ei Ecclesiae addicantur tamquam proprius clerus in qua
officium aut beneficium obtineant; ceteri vero ei, in qua legitime degant.
Regimen, administratio, Vicarii Capitularis, sede vacante, electio aliaque id
genus, omnino iuris Canonici legibus temperentur; omnia postremo acta et
documenta ad praelaturam hanc pertinentia vel respicientia, a dioecesium
Huanucensis et Huarazensis curiis ad Huariensem quam primum mittantur, in
tabulario religiose servanda. Ceterum, quae per has Apostolicas sub plumbo
Litteras mandavimus, venerabilis Prater Franciscus Lardone exsequenda curabit,
cui omnes potestates rei agendae facimus, cuilibet delegandas, dummodo in
ecclesiastica dignitate constituto. Idem documenta exarari faciet, eaque,
sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si
alius, tempore exsecutionis, eidem Apostolicae Nuntiaturae praesit, bic mandata
et iussa Nostra faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et
fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per bas Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum
Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae
sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae
hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud Sanctum
Petrum, die quinto decimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.