The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM IAM*

AD EXC.MOS PP. DD. ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS
 POLONIAE PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES.

 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Cum iam lustri abeat intervallum, ex quo vos, Venerabiles Fratres, greges vestros totamque gentem vestram Immaculato Cordi Beatissimae Virginis Mariae sollemni ritu dicastis, pro incenso studio, quo Poloniam fortissimam semperque fidelem diligimus, ut expergefaciamus et acuamus fiduciam, quam tunc in Dei hominumque Matre collocastis, utque tot inter discrimina rerum intrepidi sitis, avemus vobis ea, quae cum animo Nostro iam diu volvimus, significare.

Ante omnia, aeque ac vos ipsi, desiderio quodam Nos commoveri sentimus. Non omnes Antistites, qui memoratis ac memorandis sacris illis caerimoniis interfuerunt, adhuc in terris vivunt. Abripuit mors Cardinalem Augustum Hlond, qui sapientia et operum praestantia conspicuus, gregem sibi creditum per asperum moderatus est callem, iterum suscitatae Poloniae mores naviter finxit, pro patria, pro Ecclesia, pro Christi Vicario, pro Deo, vitam profudit. Modo autem luximus obitum Cardinalis Stephani Sapieha, qui firmus, strenuus, umquam nullius insectationis impetu territus est, qui «in vita suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum ... qui curavit gentem suam et liberavit eam a perditione » (Eccl. 50, 1, 4). Fuit is vir « tamquam arbor plantata iuxta rivos aquarum » (Ps. 1, 3): arbor frugifera et inconcussa, cuius aspectus non tantum Polonis, sed etiam universae christianae suboli causa erat fidentis laetitiae.

Diem quoque supremum obierunt Luceoriae Episcopus, bis exul; Czestochoviensium Antistes, mirificae imaginis Beatae Mariae Virginis Claromontanae « Custos et legatus »; Wladislaviae denique Episcopus, qui tot tantasque recentis belli tempore pertulit aerumnas. His omnibus sacris pastoribus, egregie de catholico nomine meritis, lucem sine occasu, pacem sine termino effusa prece deposcimus et adprecamur; vobis autem adauctum exoptamus virtutis robur, quo illi in exemplum enituerunt. Ut boni milites Christi asperitatibus exerciti, non pressi lumina vestra in montem attollite, unde veniet vobis auxilium opportunum, ad montem scilicet, quem patres vestri « Clarum » appellarunt, in montem, ubi Deipara Regina vestra suum fixit tentorium, ubi supplicibus turbis materno vultu eius arridet imago.

Vestram dignoscentes in Virginem Dei Matrem flagrantissimam religionem, facile opinamur magnam vobis fuisse animi aegritudinem, cum vobis copia parata non esset Romae adstandi, cum ad Omnipotentis Dei gloriam, ad Christi honorem, ed eius Matris decus augendum, ad Ecclesiae universae cumulandam laetitiam dogma Mariae in caelum assumptae sancivimus. Tunc desiderio adspiciendi vos, merito exsultantes de huiusmodi eventu, haud paulum tangebamur, cum minime ignoraremus pernobilem nationem vestram iam mille abhinc annis cum Dei Matre caelo recepta arctissimis vinculis iunctam esse inque eam tali inardescere pietate, in qua colenda et fovenda nemini umquam ceditis. Vixdum enim Crucis mysterium in regiones vestras invectum fuerat, Poloni praecelsam Deiparam, suavissimo observantiae affectu, matrem suam et patriae patronam deamaverunt et venerati sunt. Prima aedes sacra Gnesnae erecta, a Mieszko, illustri viro principe, adsentiente Decessore Nostro Ioanne XIII, in honorem Assumptae Virginis Mariae consecrata est, quae quidem deinceps innumerorum templorum, eadem appellatione fulgentium, veluti caput et mater fuit.

Gavisi autem valde sumus, cum venerabilem Fratrem Stephanum Wyszynski, Gnesnensem et Varsaviensem Archiepiscopum, qui Apostolorum limina veneraturus huc venerat, vidimus et allocuti sumus: in eo autem omnes vos complexi sumus et salutavimus. Protulit is Nobis Polonae gentis amoris plena obsequia ac certiores Nos reddidit istic minime arefactam vel relaxatam esse reverentiam et fidem, qua vestrates, maiorum suorum exempla secuti, cum hac Petris Sede cohaerent. Edocuit item Nos de labore, ingenti quidem nequc omne genus difficultatibus retento, quo vos adiutricem operam sacerdotibus et christifidelibus navantibus, bello partas reparastis ruinas et catholica.e religionis profectui et decori istic consulitis. Christiana adolescentis aetatis institutio et ea quae rem socialem rite componendam spectant, ubi maiores opponuntur difficultates et pernictosiora imminent pericula, anxias ad se certe vestras curas convertunt. Vos macte virtute estote! Deus fortibus propitius aderit et Deipara, Regina vestra, auxilio suo non deqituet gentern, quam sua communit tutela. Caelestis Parens et Patrona, quam suavissimo hymno « Bogurodzica-Dziewica » (Deipara-Virgo) diuturnam per saeculorum seriem aestuante amantium filiorum dulcedine, comprecamini, post nubila et procellas ad serenum portum profecto Polonos adducet. Rememoramini, quoties per decursum aetatum, manifesta ope Beatissimae Virginis, Redemptoris Matris, gens vestra claros retulerit triumphos. Nondum ferm.e sopita est echo illius Claromontani proelii, in quo exiguus monachorum numerus et strenuorum Mariae equitum ab obsidione Montis Sacri et a Poloniae finibus hostium copias recedere cagit. Ipsi supernae Reginae in Claro Monte se credidit praeclarissimus ille Ioannes Sobieski, qui eximia sua virtute christianam rempublicarn a vetustis hostium insidiis liberavit. Postea quasi prospicerent imminentia Poloniae damna, Polonorum Antistites prodigiosae Claromontanae Imagini, a Decessore Nostro Clemente XI acceptum, aureum imposuerunt sertum labansque Regnum, aerumnoso vertente aevo, Deiparae moderandum commendarunt.

Inclyta Virgo caelo recepta resuscitatam patriam vestram, in angustiis et pernicie versantem, suppliciter invocata, contra impios ausus miro iuvit auxilio, cuius fel. rec. Decessor Noster Pius XI testis ipse exstitit. Nosmet, recenti furente bello, perspicuis indiciis pernovimus, quanta Poloni erga Genetricem pietate fideque flagrarent. Ipsi inter fumantes caenobii Montis Casini ruinas, parta victoria, altare imagine Deiparae exornatum statuerunt; sacram Lauretanam Domum, ignivomis globis percussam, spreto vitae periculo, indemnem ab igne et a strage servarunt: quos quidem fortissimos milites, Mariali templi defensores, Poutificiorum Ordinum insignibus decorari tunc iussimus.

Adhunc fervet pugna; non est vobis « colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus » (Eph. 6, 2). Magnos namque sustinetis hostiles incursus. At advigilat vobis Mater misericordiae, certae causa salutis; neque vestram expectationem ulla ex parte fallet. Ipsa, Virgo potens et infernae potestatis debellatrix, vobis claras advehet victorias et acceptum a maioribus vestris fidei thesaurum, qui incomparabilis est pretii, indemnem tutabitur, perquam digna laudibus, quibus hymno quodam vestro canitur: « Terribilis es inimico sicut castrorum acies bene ordinata. Sis Christianorum refugium portusque securus Valet igitur et debet Polonia nobilis tuto eius se patrocinio committere inque ea suam boni adventuri aevi spem omni cum fiducia ponere: qua muniti et roborati « viventes laudetis nomen Domini et ne claudantur ora Eum canentium » (Est. 13, 17). Haec vobis, Venerabiles Fratres, ex animo ominati, quaecumque sunt salutaria et optabilia ad omnipotenti Deo propositis et inceptis vestris adprecamur atque, superni auxilii pignus, vobis, necnon universo clero, vobiscum in animarum bonum adlaboranti, religiosis viris ac feminis orationi et operi instantibus, fidelibusque omnibus vestris curis concreditis, Apostolicam Benedictionem amantissima voluntate impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die I mensis Septembris anno MCMLI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
 Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 563 - 566
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top