The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

LITTERAE APOSTOLICAE

IMPENSIORE CARITATE*

AD VENERABILES FRATRES ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, ET
AD FILIOS E CLERI LAICORUMQUE ORDINE CECOSLOVACAE REIPUBLICAE
 PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES.

 

VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII
 SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Impensiore caritate eos diligimus, qui acerbis afflictique rerum condicionibus utuntur ob tenacem praesertim fidelitatem incensumque amorem erga Divinum Redemptorem ab eoque conditam Ecclesiam. Horum vos in numero esse maerenti novimus. Novimus siquidem Catholicam Religionem, qua nihil est in annalibus vestris gloriosius, nihil est ad concordiam suadendam et ad pacem solidandam, nihil ad iustitiam caritatemque fovendam et ad humanam tutandam dignitatem civilemque cultum promovendum aptius, in praesens, proh dolor, vel debita libertate privari, vel talibus praepediri impedimentis omneque genus difficultatibus, quibus eidem perarduum sit sua omnia exercere munera, sua privatim publiceque impertire praecepta, suamque beneficam vim in singulorum animos, in domesticos convictus, in litterarum ludos ac scholas, atque palam in omnium civium ordines summa cum communi utilitate proferre. Novimus sacrorum Antistites apud vos vel in carcerem fuisse detrusos, vel in publicae custodiae campis detineri, vel in ipsas suas sedes relegari, vel denique adsidue seduloque observari atque indagari ad perfunctionem etiam quod attinet muneris sui.

In iisdem tristissimis condicionibus sacerdotes versantur ac religiosi religiosaeque sodales ad centena utique multa, itemque plurimi e laicorum ordine viri, qui quidem idcirco infesti, perniciosi, insidiosique Reipublicae reputantur, quod Ecclesiae Catholicae praecepta ac normas mordicus retinent, fortiter tutantur, in vita usum deducere enituntur.

At hoc iisdem honori, non dedecori vertitur; christiana enim doctrina, si erroribus non misceatur, non civium, non populorum, non gentium bono adversatur, sed potius humanae consortionis fundamenta continet, solidat, confirmat, eiusque iura atque officia aequa lance temperat, dum, debita omnium libertate servata incolumi, eos ad pacatam tranquillamque prosperitatem, iustitia veri nominis auspice, advocat atque conducit. Catholici cives nemini procul dubio in patria caritate cedunt, nemini in publicis observandis legibus publicisque reverendis auctoritatibus, dummodo nihil contra christianam suam ipsorum conscientiam, nihil contra Dei Ecclesiaeque iura imperetur. Quamobrem iidem — si verum quaeritur Nationis bonum — non praepediendi sunt, non ob tenacem erga avitam religionem fidelitatem iniustis poenis mulctandi, sed libere ac propalam debent suam fidem suamque opinandi, docendi vivendique rationem profiteri. Quod cum facere enituntur, etsi pericula incumbunt gravissima, non modo eos catholicorum totius orbis, sed quorumlibet etiam cordatorum hominum admiratio prosequitur.

Quod autem vehementiore anxitudine animum afficit Nostrum hoc est: iuvenes praesertim tenellosque pueros omni arte adduci, ut, christiana reiecta fide christianisque posthabitis praeceptis, eis priventur principiis ac normis, quibus cerea haec aetas conformetur oportet, quibus innocentia servatur incolumis, quibus virtus alitur, efficitque cives catholico nomine dignos. Videtis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, cuius gravitatis causa agitur; si iuventus non per rectam incedit viam, sed supernae lucis fulgore orbata per pronum labitur iter, quod ad voluptatum blandimenta inducit, summum procul dubio detrimentum non ipsa sola capiet, sed futura etiam gentis vestrae aetas. Quamobrem omni ope enitendum est ut perniciosissimum eiusmodi vitetur malum; omni ope enitendum ut pueritia sana ac moribus integra pubescat, eisque sedulo instituatur christianis praeceptis, quae tantummodo eam possunt flagitiis servare immunem et ad virtutem assequendam excitare. Patres praesertim matresque familias vehementer adhortamur ut hac in re nullis curis, nullis parcant laboribus; in praesentibus siquidem rerum condicionibus eorum, potissimum est, ea, quae sacerdotes, ea, quae ludorum praeceptores scholarumque magistri facere nequeant, diligentissime supplere.

Aliud praeterea est, quod paternum angit animum Nostrum. Perspectum enim habemus apud vos, vel incusationibus fucata tectis veritatis specie, vel apertis calumniis summopere contendi, ut christifideles a Catholicae Ecclesiae unitate et ab eius arce, ab hac nempe Apostolica Sede, si fieri possit, abstrahantur. Romanus Pontifex quasi inimicus gentis vestrae describitur, cum reapse pater sit amantissimus; atque eo usque proceditur, ut novum graviusque bellum eum machinari asseveretur, cum ipse, postquam nihil pro facultate praetermisit ut postremae dimicationis angustias, dolores, aerumnas relevaret, in praesens nihil reliqui faciat, quod omnium populorum concordiam et pacem suadere ac conciliare possit.

Nemo tamen, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ob gravissimas eiusmodi angustias, animo concidat; ne concidant imprimis animo sacri Pastores, quorum est, utpote peculiare ipsis a Deo creditum officium, sui gregis alere fidem, sustinere virtutem, atque arctiorem usque cum Apostolica hac Sede solidare coniunctionem. Alias iam, per saeculorum decursum, easque gravissimas, gens vestra superavit tempestates; non semel iam debuere maiores vestri aut fortiter martyrium facere, aut avitam eiurare fidem; attamen catholicam invicto animo retinuere religionem, atque interdum suo etiam effuso sacrarunt sanguine. Vetustas optime nostis vestrorum populorum glorias; eas intemerato pectore aemulamini, firma ea spe freti fore ut, depulsis erroribus ac debita Ecclesiae libertate restituta, tandem aliquando fidelitatis ac fortitudinis exempla admirantibus omnibus proponantur. Illud autem imprimis mementote: posse homines vobis libertatem adimere, posse tormentis vos afficere, publico proponere dedecori, in vincula detrudere, ac vel etiam posse necem vobis consciscere; non posse tamen catholicam fidem vestris ex animis evellere, nec conscientiam maculare ve stram. Martyres facient, si velint; non autem ut fore confi dimus a Deoque supplicibus imploramus precibus christianae religionis proditores, dummodo omnes voluntate firmissima Dei Ecclesiaeque legibus fideliter obtemperare ne desistant.

Vobis adsint e Caelo in praesenti discrimine ii Sancti Caelites, quibus gloriantur gentes vestrae; Ss. Cyrillus et Methodius, qui, ut memoriae traditum est, ingentibus exantlatis laboribus ac longissimis habitis itineribus effecere, ut Evangelii lumen vobis ceterisque Slavis populis affulgeret ; S. Adalbertus, qui terras vestras apostolico sudore fecundavit, atque omne per aevum fidelitatis erga Sedem Apostolicam exemplum exstat praeclarissimum; S. Ioannes Nepomucenus, qui obtuenda Ecclesiae iura ac sacramentale silentium religiose servandum martyrium strenue fortiterque subiit; martyres Cassovienses, quos Decessor Noster Beatus Pius X sollemniter tamquam fortissimos Christi athletas Beatos declaravit; S. Wenceslaus, qui suam profuso sanguine catholicam confirmavit fidem, eiusque ava S. Ludmilla, quae matres familias in gravibus hisce rerum adiunctis edocet qua animi firmitate proles sit christianis instituenda praeceptis christianaque alenda virtute; ac denique paene innumeri alii, qui sanctitatis nitore apud vos refulserunt. At imprimis benigna adsit tutela sua potentissima Deipara Virgo Maria, quae olim fuit, quae in praesens est, quae in posterum procul dubio erit vestrorum populorum palladium ac patrona validissima; quam vos in tot sacris aedibus incensa pietate colitis, ipsa, ut amantissima Mater est, necessaria ab Unigena Filio suo vobis impetret auxilia, quibus tantopere hisce in praesentibus rerum angustiis indigetis. Iam alias id fecit; faciat, precamur, tot supplicibus exorata vocibus hac etiam aetate nostra, qua non minoris profecto gravitatis mala malorumque molimina in religionem ingruunt, quae bonorum omnium ac Nostrum suspensum ac trepidum tenent animum. Debita ubique restituatur Ecclesiae libertas, qua eadem ad civilis ipsius societatis profectum utitur et ad eius solidanda fundamenta. Qui suae tutandae religionis causa in vinculi coniecti sunt, qui in publicae custodiae locis detenti, ii tandem omnes ad patrios redire lares queant, ibique tranquillam possint traducere vtam ac suam libere religionem colere. Illa civium ac populorum omnium redintegretur pax atque concordia. quae neque Ecclesiae sanctae, neque Nationibus, neque singulis hominibus sua deneget iura, suamque deneget dignitatem. Haec veri nominis pax, quae veritate, iustitia caritateque fulcitur, et quam Iesus ('hristus bonae attulit voluntatis hominibus (Luc. 2, 14), quam citissime vobis omnibusque arrideat

Ad haec omnia collatis precibus impetranda, data superiore mense Septembri Encyclica Epistula « Ingruentium malorum », catholicum adhortabamur orbem; at vos peculiari modo, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ad Deiparae Virginis patrocinium implorandum per has litteras paterno animo invitamus, dum a benignissima Matre Nostra Maria, in gravibus, quibus utimini, rerum adiunctis, superna vobis precamur auxilia. Divinus Redemptor, sine quo nihil, quo iuvante omnia possumus, a Genetrice exoratus Sua, Nostris votis ac precibus, quibuscum vestrae ac totius catholici orbis supplicationes coniunguntur, quam primum benignissime obsecundet.

Sciatis Nos impensa vos caritate paternoque animo cotidie prosequi, vestrasque rerum angustias Nostras itidem esse angustias; ac perspectum etiam habeatis poenas aerumnasque vestras propitium Deum accipere, easdemque convertere in supernarum gratiarum imbrem.

Quarum caelestium gratiarum auspex esto amantissimaeque voluntatis Nostrae testis Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, iisque nominatim, « qui persecutionem patiuntur propter iustitiam » (Matth. 5, 10), effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum. die XXVIII mensis Octobris, in Festo Domini Nostri Iesus Christi Regis, anno MDCCCCLI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
 Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 547 - 551
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top