 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
VENUSTA QUIDEM*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CONFERUNTUR ECCLESIAE PAROECIALI B. MARIAE V. IN URBE CONSTANTIA,
ARCHIDIOECESIS FRIBURGENSIS. Ad
perpetuam rei memoriam. — Venusta quidem est natura et situ urbs Constantia,
quam lacus alluit Brigantinus, nobilior vero Templo principe, Beatae Mariae
Virgini dicato, quod ab ultima antiquitate catholicus populus solet celebrare.
Id enim post invecta christiana sacra in Germaniam conditum esse tradunt, anno
fere DC p.Ch.n., quemadmodum rerum gestarum scriptores asseverant; qui etiam
haud perperam opinantur sacram eam Aedem ab ipso initio fuisse episcopalem.
Circiter annum vero millesimum eidem augustae domui Dei ampla adiuncta est
accessio, ita ut in tres alas per columnarum series divideretur novaque
commendaretur dignitate ; saeculo deinde xv ab utroque latere addita sacella,
quae Gothicae artis speciem prae se ferunt. Cum autem novatorum conatibus
Germania tota perturbaretur, Templum gravia accepit detrimenta ; quod,
mitescente tandem saeculo, anno MDLI iterum fuit consecratum. Est praeterea
memorandum Aedem anno MDCCCXXVI, sublata dioecesi Constantiensi atque sede
episcopali Priburgum Brisgoviae translata, factam esse curialem. In tanta autem
vicissitudine haec fuit nec desinit esse religionis quoddam domicilium eximium,
cum ibi summa cum veneratione excolatur sepulcrum Sancti Conradi, Episcopi
Constantiensis, et urbis, hoc nomine appellatae, et archidioecesis Friburgensis
caelestis Patroni. Potissimum denique est in huius Templi laudibus ponendum quod
Patres Concilii Oecumenici sexti decimi, eodem loci coacti, sacros inibi egerunt
coetus, et Martinus PP. V, Decessor Noster, Episcopus consecratus est et Summi
Pontificatus insigne sollemni ritu suscepit. Quo vero Aedis tam illustris honor,
Nostro quidem beneficio, magis augeretur, Venerabilis Frater Eugenius Seiterich,
Archiepiscopus Friburgensis, nomine quoque cleri plebisque christianae suis
commissae curis, Nos rogavit, ut hoc Templum, religione, rerum memoria,
structurae genere, sacraque supellectile perquam insigne, Basilicae Minoris
titulo ac iure donaremus. Quibus precibus libenti benignoque animo exceptis,
Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Ecclesiam Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in urbe
Constantia, intra Friburgensis Archidioecesis fines, consecratam, ad honorem ac
dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis, quae Templis eodem nomine appellatis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, valida atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXX mensis Maii, anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 2-3, pp. 63-64
|