 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM QUINTUM SAECULUM*
AD EXC.MUM P.D. MARCELLINUM OLAECHEA
LOIZAGA, ARCHIEPISCOPUM VALENTINUM, QUINTO EXEUNTE SAECULO A
CANONIZATIONE S. VINCENTII FERRERII
VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Cum quintum saeculum proxime exeat ex quo S. Vincentius
Ferrerius, Catholicae Hispaniae totiusque Ecclesiae gloria, in sanctorum
caelitum album adlectus est, putamus fore non modo decorum, sed perutile etiam
ac salutare si eius memoria eiusque praeclara gesta in pleniore sua luce
ponantur, ac publicis habitis celebrationibus, eius cultus impensius refoveatur.
Quamobrem non sine animi solacio didicimus istic praesertim in honoris tui sede,
unde ortum habuit, ob hanc rem apparari sollemnia, quae non solum tibi creditus
grex, non solum Dominiciani sodales, quibus causa potissimum gloriae vertitur,
sed non pauci etiam ex aliis Hispaniae regionibus — sacrorum Antistitibus
praeeuntibus ac publicis quoque patriae vestrae Magistratibus, — libenter
participabunt.
Tempora, quibus S. Vincentius Ferrerius vixit, Ecclesiae procul
dubio tristissima fuere; inconsutilis eius vestis diro schismate proscindi
videbatur; atque adeo ob rerum eventuumque incertitudinem catholica fides
multorum lababat in animis, ac privati publicique mores in deterius vertebantur.
Ob effrenam atque invidam terrenarum rerum cupidinem in Hispania in ceterisque
Europae nationibus populi turbidis quatiebantur motibus, eorumque Principes sibi
invicem belli conflagrationem comminabantur. Ad hoc innumerae gravissimaeque
pestilentiae, formidolosi terrae motus, ac publicae annonae caritas et fames
adiungebantur.
Numquam tamen Divinus Redemptor, quod sacra eloquia testantur
(cfr. Matth. 18, 20), castissimam suam sponsam deserit; numquam ei,
necessario praesertim tempore, opportuna denegat auxilia. Quin imo, cum
periculosiora sunt rerum adiuncta, cum tempestates et procellae mysticam Beati
Petri navem submergere enituntur, tum per legatos suos Christus adest, atque
impavidus videtur tumescentium fluctuum volumina iterum suis pedibus premere,
suaque voce ventis imperare; quamobrem, eo iubente, facta est tranquillitas
magna (cfr. Matth. 8, 26; Marc. 4, 39; Luc. 8, 24).
Hisce in Christi legatis, qui, saeculo exeunte XIV et ineunte
XV, populos ac Principes ad veritatem, ad frugem bonam, ad concordiam
unitatemque admonitrice voce sua revocarunt, S. Vincentius Ferrerius annumeratur
peculiaremque locum obtinet. Eius autem apostolatus vis, eiusque in publicis
etiam negotiis felices successus haud facile intellegi queunt, nisi eius excelsa
sanctimonia intento perpendatur animo. Qua quidem sanctitate qui pollet, non
suis viribus nititur, non sua infirmitate praepeditur, sed cum totum se divinae
voluntati divinaeque potentiae penitus committat, illam Pauli Apostoli
sententiam sibi tribuere potest: « Omnia possum in eo qui me confortat » (Phil.
4, 13). Universa autem S. Vincentii vivendi agendique ratio, atque illa etiam
praeclara gesta, quae in totius Ecclesiae Hispanorumque Nationis historiam
illorum temporum tantam vim feliciter contulerunt, ex aureo libello erui
videtur, quem ipse « De Vita Spirituali » scripsit (P. Fages, O. P.,
Œuvres de Saint Vincent Ferrierr, I,
Paris 1909). Quapropter opportunum putamus aliquid de sanctissimis hisce
praeceptis, quae Evangelium redolent, breviter attingere. « Quicumque igitur —
ita ipse prooemiatur — voluerit proximorum animabus utilis esse, eosque verbis
edificare, primo studeat in se ipso habere quidquid alios est docturus, alioquin
parum proficiet. Nam verbum eius erit inefficax, nisi prius homines in eo
comperiant esse quod docet, et longe maiora » (Ibid., prooem.). Ac quemadmodum ipsimet
ea valde utilia fuerunt, quae deinde scribit de contemptu omnium terrenarum
rerum (Ibid., c. I), de puritate et munditia animi, de propria voluntate divinae
voluntati penitus conformanda (Ibid., c. III), de sui ipsius amore christianae
humilitatis studio compescendo, refrenando, moderandoque (Ibid., c. IV),
atque de arctissima animi coniunctione cum Deo semper habenda (Ibid., c.
V); ita pariter qui etiam hodie haec intento legant animo, ex hisce profecto
sententiis haud paulum poterunt spiritualis haurire utilitatis.
Nec minus, sacerdotibus praesertim ac religiosis sodalibus,
opportunum erit ea iterum atque iterum meditari, quae de viis agunt
rationibusque, quibus ad christianam vivendi perfectionem perveniatur (Ibid.,
c. VI-VIII), ac peculiari modo de laboribus apostolicis ac de litterarum
disciplinarumque studio semper cum oratione ad Deum admota coniungendis (Ibid.,
c.
XI-XIII). Quod quidem normis sapientissimis a Legifero Patre Dominico datis
optime respondet suis sodalibus haec praecipiente: « In studio taliter sint
intenti ut de die, de nocte, in domo, in itinere, legant aliquid vel meditentur;
et quidquid poterunt retinere cordetenus nitantur » (Constit. Fratrum Ord.
Praed. II, 14, I). Id vero, de quo in postrema utilissimi huius libri parte
agit, de duobus nempe spiritualis vitae principiis, hoc est de aversione a
nobismet ipsis et de omnigena et plena conversione nostri ad Christum (Ibid., c.
XVIII sq.) ad summam profecto pertinet assequendam sanctitatem.
Nihil igitur
mirum si Vincentius Ferrerius hisce praeceptis, meditando, precando, agendoque,
diligenter semper obtemperans, ad celsissimum pervenit christianae asceseos
verticem, hoc est ad evangelicae perfectionis apicem. Verumtamen postquam animum
caelestibus muneribus ornavit suum, non in hoc acquievit, non se metam attigisse
censuit, sed magis magisque exardescere atque excitari visus est ad ceterorum
sanctitudinem procurandam. Optime siquidem noverat divi Thomae Aquinatis
sententiam : « Maius est illuminare quam lucere solum...; maius est contemplata
aliis tradere quam solum contemplari » (Summ. Th. II-II, q. 188, a. 6). Quapropter hisce
praeceptis conformatus et apostolatus studio incensus, nihil antiquius habuit,
quam ut pacem animis a christiana veritate vivendique ratione aberrantibus,
pacem Ecclesiae infelici schismate dilaceratae, pacem denique ac concordiam
Hispaniae populis eorumque Principibus indefatigabili alacritate omnique nisu
conciliaret. Evangelicae doctrinae praeco non modo patriae suae, sed Galliae
etiam, sed Helvetiae, sed Italiae sed Flandriae urbes, oppida, pagos, quasi
angelus a caelo missus non labores, non difficillima itinera recusans,
peragravit. Ubicumque autem hic Evangelii operarius, sanctitatis fulgore
resplendens, sacrae eloquentiae potens, ac multis etiam rerum miraculis
praeclarus. Deo donante patratis, vocem extollebat suam, ingentes multitudines,
quasi superna luce perculsae ac divino quodam instinctu permotae, ab erroribus
ad veritatem a simultatibus ad concordiam, a profligatis moribus ad salutarem
paenitentiam christianamque vitae renovationem trahebantur. Mirandum erat tot
hominum ac mulierum milia eum intentis oculis cernere, intentisque auribus
loquentem audire ; deinde vero prona fronte flexisque genibus a Deo veniam non
sine lacrimis impetrare ; ac postea, catholica fide christianaque virtute duce,
novam ingredi vitam. Quae quidem mirabilis morum renovatio non modo in
Ecclesiae, sed in Civilis etiam Societatis venas salutariter influxit; quod
peculiari modo apud vos contigit, cum acerrima quaestio, Aragonensi Principe
vita functo, de successore eius deligendo orta esset, iamque civilis belli
periculum in patriam vestram ingrueret; quandoquidem in Caspensi Congressu,
Vincentio Ferrerio suasore et auspice, pax tandem aliquando inter Principes,
inter populos convenit.
Non una igitur de causa habetis, Venerabilis Frater, cur
vos omnes hunc divini verbi praeconem, virtutis concitatorem impulsoremque, ac
mirabilem sequestrem pacis sollemnibus habitis celebrationibus commemoretis.
Idque potissimum eveniat optamus Venetiis in Britannia Minore, ubi mortales eius
exuviae religiosissime recoluntur. In id autem potissimum intendite animum,
intendite vires: ut nempe praeclara eius sanctimoniae exempla, pro peculiari
uniuscuiusque condicione, in vestros mores salubriter referatis. Ac praeterea
quam ipse tam late tam feliciter in ceteris etiam excitavit christianae vitae
renovationem, in eam vos omnes, pro vestro cuiusque munere, sollerti
constantique cura incumbatis.
Hi sint, Venerabilis Frater, saecularium harum
celebrationum optati fructus, quos Nos S. Vincentio conciliatore — una vobiscum
a Deo Optimo Maximo supplicibus precibus imploramus. Quae incensissima vota
Nostra efficiat et ad felicem exitum adducat Apostolica Benedictio, quam quidem
cum tibi, Venerabilis Frater, tum iis omnibus, qui Consilio praesunt
celebrationibus hisce provehendis, peculiarique modo Dominicianis sodalibus,
cetero clero, ac publicis Magistratibus, tum denique carissimo Catholicae
Hispaniae populo peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XVI mensis Iunii, anno
MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVII,
Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1955 - 1° marzo 1956, pp. 591 -
594 Tipografia Poliglotta Vaticana
|