 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
ALACRE STUDIUM*
AD REV.MUM P. ISIDORUM CROCE, COENOBII
SANCTAE MARIAE AD CRYPTAM FERRATAM ABBATEM ORDINARIUM, OB NONUM IMPLETUM
SAECULUM AB OBITU S. BARTHOLOMAEI IUNIORIS
DILECTE FILI SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Alacre studium quo tu, dilecte fili, ceterique sodales tui incensi estis ad
celebrandum post novies impletum saeculum piissimum obitum S. Bartholomaei
Iunioris, quarti istius Coenobi abbatis, libenter quidem novimus idque Nostris
votis apprime respondet. Non potest enim non esse Nobis gratissimum peculiares
honores haberi illi Ecclesiae lumini, cuius egregia facinora non monasticae
disciplinae tantummodo, sed Apostolicae quoque huius Sedis ornamento fuere; ac
sane addecet vos tanti viri memoriam recolere, quippe qui alter merito pater
monastici istius Instituti, a S. Nilo conditi, nuncupetur. Siquidem post
Conditoris obitum, qui in Tusculano agro vixdum monasterii vestri prima posuerat
fundamenta, non sine Dei providentis consilio factum est, ut S. Bartholomaeo
Iuniori obtigerit, ad Abbatis dignitatem semel evecto, incohatum a S. Nilo opus
absolvere idemque sapientissimis normis ordinare. Atque eius prudentiae,
doctrinae, sanctitudini potissimum tribuendum est, si nobilis huiusmodi
religiosae vitae Orientalis propago, in Occidentem transposita, post tot
saeculorum intervallum adhuc salutarem in Ecclesia exserit vim suam. Inter ea
multa, autem, quae hac data occasione menti obversantur Nostrae, aliquid placet
proponere quod permagni interest, praesertim hoc tempore, reputare. Scilicet
quotiescumque contingit S. Bartholomaei tempora ac Coenobii vestri primordia
recordari, tum maerens et cupiens anquirit animus quiddam diuturni aevi
calamitate deperditum: priscam illam dicimus intactam a dissidio coniunctionem,
qua Graeci non a Romana Ecclesia separati erant, sed in unum sub Christi Vicarii
regimine ac magisterio coalescebant ovile. Hac de causa feliciter evenit ut, S.
Bartholomaeo Iuniore teste, Legifer Pater vester « ad parandum locum et
monasterium quo omnes fratres et dispersos filios » congregaret (Vita S. Nili;
Migne, PG, vol. 120, col. 158), apud almam hanc Urbem liberale quaesiverit
hospitium; ubi sub Romanorum Pontificum tutela mirum in modum adolevit
Institutum vestrum, quod quidem romana pollens fide cum graeca lingua graecaque
sacrorum disciplina amice coniuncta, ad haec usque tempora praeclarum exstat
pristinae illius unitatis testimonium. Quodsi haec omnia, aequo animo
perpendantur, praeiudicatae opiniones, quae iamdiu innumeros a gremio Ecclesiae
matris filios aversos tenent, quidni, auxiliante Deo, sensim cedant veritati?
Revera nihil gentibus Orientalibus ex redintegranda cum Romana Ecclesia unitate
atque ex auspicatissimo ac necessario ad eam reditu metuendum est; nihil omnino
de dignitate, de sacrorum rituum splendore ac de sacro disciplinae patrimonio a
maioribus tradito ipsis decedet; quin etiam non parum eisdem et praesidii
accedet et gloriae. Est igitur cur, dilecti filii, per saecularium celebrationum
decursum haec omnia, catholicae unitati saluberrima sane, non modo mente
repetatis, sed publicae etiam recolere in suaque luce collocare contendatis. Vos
interim, virtutis memores et exemplorum tanti patris, firmiter vestigia eius
insistite, eiusque sanctitatis nitorem alacrius usque in vos ipsos referre
studete. Quae ut ex sententia cedant, Apostolicam Benedictionem, divini
praesidii auspicem, tibi dilecte fili, tuisque sodalibus omnibus peramanter in
Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Iunii, anno
MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVII,
Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 605
- 606 Tipografia Poliglotta Vaticana
|