 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUO ASPERIORIBUS*
AD REV.MUM P.
AUGUSTINUM SÉPINSKI, ORDINIS FRATRUM MINORUM GENERALEM, QUINTO EXEUNTE
SAECULO AB OBITU SANCTI IOANNIS A CAPISTRANO
Dilecte Fili,
Salutem et Apostolicam Benedictionem,
Quo asperioribus fluctibus per saeculorum decursum diva Petri navis iactatur, eo
praesentius experitur atque validius caelestis gratiae auxilium. Haec veritas,
quam etiam « historia, testis temporum, lux veritatis... magistra vitae » (1
Cic. De Orat. II, 9) addocet, menti succurrit Nostrae, cum quintum revolutum
saeculum recogitamus, ex quo Ioannes a Capistrano, post tot egregia facinora in
Dei gloriam christianorumque salutem peracta, sanctissimo obitu ad superos
evolavit. Is siquidem in procellosa incidit tempora: inconsutilem Ecclesiae
vestem nefasto schismate nonnulli dilacerare conabantur; Europae Principes non
pauci, dominandi cupiditate permoti, conflictationes interdum sibi mutuo
comminabantur, ac non raro in sacrosancta Ecclesiae iura temerario ausu
invadebant; ex Oriente autem exercitus adventantes iam mediae Europae regionibus
imminebant, clades atque ruinas allaturi. Quod vero deterius est, haud deerant
qui populorum mores, tot procellis perturbatos, a christianae doctrinae
praeceptis abstrahere eniterentur; quamobrem pietas nonnullorum in animis
languescebat; atque huc etiam accedebat ut haereses, non sine aeternae salutis
discrimine varia per loca grassarentur. Iamvero Ioannes a Capistrano, invictus
ille athleta Christi, per totius suae vitae cursum ad eiusmodi mala pro
viribus eradicanda, ac praesertim ad catholicae religionis impugnatores
propulsandos, ad mutuam inter Principes, inter populos conciliandam concordiam,
et ad mores evangelica virtute renovandos summo nisu summaque constantia
allaboravit. Ac principio asseverandum est eum fuisse auctorem, una cum S.
Bernardino Senensi, piae illius consuetudinis utilisque instituti publice
contionandi ad populum, quadragenario praesertim ac sacri Adventus tempore, per
urbes, per oppida, per vicos, ut omnes, quos possent, ad catholicam religionem
institueret, ad Sacramenta suscipienda suaviter fortiterque adduceret, et ad
vitam christiano more feliciter redintegrandam. Cum Decessor Noster fel. rec.
Eugenius IV « praedicatores Apostolicos » constituit, qui eiusmodi munere
fungerentur, Ioannes in primum eorum agmen libenter ingressus est; ac Romam,
Aquilam, Senas, Florentiam, Bononiam, Ferrariam, Mediolanum, Veronam, Vicetiam,
Mantuam, Patavium, Venetias, Brixiam (cfr. Muratori, Rerum Ital. Script., XXI,
p. III, [1940], pp. 100-113: J. Hofer, Ioannes von Capestrano, ein Leben in
Kampf um die Reform der Kirche [Innsbruck 1936], passim), aliasque non paucas
urbes, divini verbi praeco virtutisque sator peragravit. Neque in Italia modo id
egit, uberibus cum salutis fructibus, sed in Austria etiam, in Hungaria, in
Bohemia, in Germania, in Polonia, in Burgundia et in Flandria, ita ut non
deesset qui eum, postquam Decessor Noster imm. mem. Alexander VIII in Sanctorum
Caelitum numerum, anno MDCLXXXX, sollemni ritu annumeravit, « Apostolum Europae
» appellandum esse proponeret (cfr. Acta Sanctorum, Oct., tom. X, p. 427 sq.).
Ex urbis autem, ex oppidis, ex castellis, quae ille, divinae veritatis nuntius
virtutisque excitator actuosissimus ingressurus erat, « clerus et magistratus,
sed et ipsi Reges et aulici obviam procedebant, cum reliquiis et Crucis vexillo,
tamquam angelum reverenter excepturi, cantantes et passim repetentes: «
Benedictus qui venit in nomine Domini » (Lucas Wadding, Scriptores Ordinis
Minorum, Romae, 1906, t. I, p. 133). Haud miramur igitur si alius Decessor
Noster fel. rec. Callistus III, magna admiratione tactus ob tot labores, tot
itinera, tot sanctissima incepta a Ioanne exantlata, eum « invictum Dei
praeconem et iam vita fere martyrem » (Bullarium Franciscanum N-S., t. II, n.
182, p. 100) nominat. Ac praeterea, cum Romani Pontifices eius non modo
sanctimoniam, sed eius etiam gerendarum rerum prudentiam perspectam haberent,
eum haud semel ad Principes non paucos legarunt, ut res communi cum utilitate
componeret, et pacem redintegraret; hac scilicet de causa Neapolim, Mediolanum,
in Burgundiam, in Flandriam, in Siciliam profectus est, idque egit non sine
successu. In Ecclesiae autem annalibus id quoque praeclara luce enitet, quod ad
milites cruce signatos excitandos gessit adversus eos, qui in christianam
invadebant Europam; ac peculiari modo quod praecando, suadendo, adhortandoque
contulit ad celeberrimam illam adipiscendam victoriam, quae apud Singidunum seu
Belogradum, anno MCCCCLVI, parta est. Non igitur una de causa, dilecte fili,
Franciscalium Familia universa quintum saeculum celebratura est, ex quo invictus
ille christianae religionis defensor et propagator, catholicae fidei tutor
studiosissimus, Romanorum Pontificum filius addictus et auxiliator
indefatigabilis, itemque Ecclesiasticae disciplinae in suo Ordine in universoque
clero, pro facultate sua, restitutor diligentissimus serenam mortem oppetiit.
Reviviscere in illo visus est seraphicus Asisinatis Patriarchae animus
excelsaque eius sanctimonia. Hanc igitur vos, saecularia haec sollemnia acturi,
ante oculos vestros proponite, imitandamque, opitulante Deo, suscipite. Tempora,
quibus vivimus, haud minus gravia, haud minus incerta sunt, quam ea, quibus
Ioannes a Capistrano vitam egit. Sanctitate potissimum indigemus omnes;
sanctitatem dicimus, quae una potest turbulentis aetatibus, prolapsis in
deterius moribus, languescenti pietati, odiis et simultatibus increscentibus
valida praebere remedia. Excitetur igitur cotidie magis in vobis, excitetur in
omnibus actuosum eiusmodi sanctitudinis studium; atque hoc esto — ut vehementer
cupimus — optatissimus ac salutaris celebrationum vestrarum fructus. Cuius sit
auspex et conciliatrix Apostolica Benedictio, quam tibi, dilecte fili, cunctae
Franciscalium communitati, iisque omnibus, qui proxima saecularia sollemnia
celebraturi sunt, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die IV mensis Octobris, in festo S. Francisci Asisinatis, anno MDCCCCLV,
Pontificatus Nostri septimo decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitŕ Pio XII, XVII,
Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1955 - 1° marzo 1956, pp. 615 -
617 Tipografia Poliglotta Vaticana
|