 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
CHRISTIANAE FIDEI*
AD EXC.MUM P.D. DE SANCTIS ALFONSUM
MARIAM, EPISCOPUM TUDERTINUM, TERTIO DECIMO VERTENTE SAECULO AB OBITU S. MARTINI
I, PP. M.
VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM
BENEDICTIONEM
Christianae fidei heroės ante omnium oculos in exemplum
proponere, quotiescumque se praebet occasio, opportunum profecto ac salutare
consilium est; plurimum siquidem ad ingrediendum virtutis iter excitare animos
solet horum virorum publice revocata memoria. Quapropter ubi primum comperimus
istic, te auctore, sollemnes honores proxime habitum iri Decessori Nostro imm.
mem. S. Martino I, Martyri, tertio decimo ab eius obitu exacto saeculo,
susceptum a vobis consilium libenti sane animo probavimus. Idque eo iucundius
Nobis evenit, quod de tanto viro gloriari addecet non modo civitatem istam, quae
eum nascentem excepit, sed potiore iure Apostolicam hanc Sedem, in cuius fastis
S. Martini gesta, aureis exarata litteris, praeclaram illam confirmant S.
Augustini sententiam: « Ecclesia sancta . . . contra omnes haereses pugnans ;
pugnare potest, expugnari tamen non potest » (Migne, PL, XL, 635).
Datus quippe
ille catholico orbi divinitus visus est, ut inter aestuantes fluctus, nefasta
desaeviente Monothelitarum doctrina, mysticam Ecclesiae navem firma manu
rectoque itinere dirigeret. Etenim, ad fastigium Apostolicae dignitatis evectus,
statim, unice christianae fidei sibi proposita causa, nullis ille pepercit curis
laboribusque ut eorum venena carceret; ac vel ipsam Byzantini Imperatoris
arrogantiam, qui haereticorum patrocinium susceperat, minime veritus, impiis
illius conatibus se veluti « civitatem munitam et... columnam ferream et...
murum aereum » (Ier. 1, 18) opponere non dubitavit. In quo asperrimo pro fide
certamine incredibile plane est quam acerba et dura ipse, vecordi adversariorum
furore petitus, ad extremum usque suae vitae diem aniinose pertulerit. Nempe,
cum iussu Imperatoris captus Constantinopolim esset perductus,
non vinculis, non contumeliis, non inauditis prorsus cruciatibus deterritus est,
sed nihil optans magis, quam « explere bonum certamen, et abire ad eum quem
desiderabat » (Migne, PL, LXXXVII, 117), ad adversarios conversus, qui eum
falsis criminibus accusabant, splendidum inter alia hoc dedit invictae animi
fortitudinis testimonium: « Obsecro vos per Dominum, quodcumque vultis et
definitis fieri in me, citius explete. Novit enim Deus, maxima mihi dona
tribuistis, quacumque me clade iugulaveritis » (Migne, PL, LXXXVII, 114).
Sanctissimo in hoc defixus proposito, aerumnis et inopia fractus, non victus,
strenuae fortitudinis suae coronam paulo post in exsilio relegatus consecutus
est; dignus profecto quem coaevi admirabundi eum « adamantinum... Patrem »
(Migne, PL, LXXXVII, III) appellarent, et Ecclesia in martyrum numerum
adscriberet.
Valde igitur opportunum est, ut tanti Pontificis gesta saecularibus
hisce commemorationibus quasi reviviscant tempore hoc nostro, quo fortibus et
constantibus exemplis, christifidelium firmari animos oportet. Ac vos praesertim
in inclitum hunc Christi athletam Patronumque vestrum intueamini, dilecti filii;
et conscientia avitae nobilitatis impulsi, ab eo sumite incitamentum et robur,
ad vitam sancte agendam et ad fidem retinendam alacrius, eandemque voce et opere
testandam fronte non pavida.
Haec Nos supplicibus a Deo precibus contendimus,
atque dum in uberum fructuum spem erecti omnia fausta piis sollemnibus ominari
gaudemus, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater, cunctoque gregi
tuo peramanter impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mensis Octobris,
anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XVII,
Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1955 - 1° marzo 1956, pp. 621 -
622 Tipografia Poliglotta Vaticana
|